Text transcribed from the Lyons 1668 edition by Siegfried Wenzel. The text has been normalized by adopting a single spelling where variant spellings occur (e.g., hiems/hyems, poenitentia/paenitentia), and by giving the name of the biblical books cited in the genitive case where syntactically appropriate (e.g., Lucae; see 'Biblical Books'). Page references appear as /p. 000/ and refer to column a or b as in the 1668 edition.
/p. 165/
Tractatus quintus
De
Acedia
Post peccatum Avaritiae, dicendum est de peccato acediae, quia pigritia interdum ex avaritia sequitur. Unde Lucae 12 dicit ille dives cuius ager fructus uberes attulit: "Anima mea, multa habes bona reposita in annos plurimos; requiesce et comede et bibe."[1] Dicemus autem hoc ordine de vitio isto. Primo ponemus ea quae possunt valere ad detestationem huius vitii. Secundo tangemus de diversis generibus peccatorum quae pertinent ad hoc vitium. Tertio, tangemus aliquid de remediis contra vitium istud. Quarto, de indiscreto fervore, qui acediae videtur esse contrarius.
Ad detestationem vero huius peccati possunt valere diversa exempla. Et possumus primo sumere exemplum a rebus quae non habent sensum nec vitam nec rationem, sicut a sole. Secundo a his quae vitam habent et non sensum, ut a herbis et arboribus et huiusmodi. Tertio, ab his quae habent vitam et sensum et non rationem, ut a brutis animalibus. Quarto, ab his quae habent sensum et rationem et gratiam, ut a sanctis viris.
Et primo prosequemur de primo. Posuit Deus praeceptum soli, ut singulis diebus ab /p. 165b/ oriente veniat ad occidentem, et singulis noctibus revertatur in orientem, et nunquam praeteriit sol illud praeceptum. Non pigritatur nec de die nec de nocte, nec aestate nec hieme, implere illud praeceptum. Quantumcunque laboret in uno die, nihilominus tamen summo mane surgit in sequenti die, et tamen non expectat talem remunerationem laboris sui nec talem poenam negligentiae suae qualem homo. Ad hoc videtur habuisse respectum Augustinus cum dicit: "Indecens est Christiano, si radius solis eum inveniat in lecto; posset enim dicere sol si potestatem loquendi haberet: 'Amplius laboravi heri quam tu, et tamen cum iam surrexerim, tu adhuc dormis.'"[2] Possumus etiam accipere exemplum ad detestationem acediae ab eis quae ex terra nascuntur. Videmus enim herbas et arbores, quae tam minimum habent initium, crescendo ad magnam quantitatem devenire; habent tamen tot adversantia sibi, ut hiemem et aliam aeris intemperiem. Singulis etiam annis aufertur eis labor florum et fructuum et frondium, et tamen nihilominus opportunitate inventa operandi operantur. Qui videret nuditatem earum in hieme, vix crederet quod tanta pulchritudine indui possent, nisi idem alias vidisset. Qui videret quam parva arbor sit nucis in initio sui, vix crederet quod ad tantam magnitudinem peruenire deberet, nisi simile alias vidisset. Non debet igitur pigritari homo, nec deficere, etsi defectum bonorum in se videt, vel si aliqua sibi resistant: plus enim potest homo quam credat. Tali exemplo utitur Dominus Matthaei 6 dicens: "Considerate lilia agri quomodo crescunt."[3] Et subditur: "Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis."[4]
Tertio vero exemplo utitur Salomon Proverbiorum 6 dicens: "Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. Quae cum non habeat ducem /p. 166/ nec praeceptorem, nec principem, parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat."[5] Et sunt quinque attendenda in isto exemplo. Primo parvitas formicae quam Salomon proponit quasi magistram homini. Multum enim potest confundi homo quando videt se tam parvae scientiae, quoad a tam parvo animali potest doceri. Unde multum conari deberet ad addiscendum. Sicut accidit in scholis quando aliquis magnus a puero parvo docetur, ex quadam erubescentia deberet ardentius addiscere. Ad hoc potest referri quod dicit Seneca: "Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores."[6] Erubescere potest homo, quod tam parvum animal melius morigeratum est quam ipse. Secundo attendendum est quod dicit Salomon: "Considera vias eius," et non "viam," vias vocans discursus quos faciunt pro quaerendo cibo. Pluries enim in die vadunt ad quaerendum frumentum; unde satis possunt erubescere illi homines qui semel in septimana gravantur venire ad sermonem ad quaerendum animae suae cibum. Tertio attendendum est quod formica in hoc opere non habet hominem ducem cuius exemplum sequatur, nec praeceptorem cuius verbo ad hoc doceatur, nec principem a quo puniatur eius negligentia; homo tamen omnia ista habet. Quarto attendendum est quod ipsa purum granum eligit ut de ipso pascatur. Unde multum possent in hoc confundi illi qui spurcitias et immunditias alienorum peccatorum eligunt, ut illis os suum pascant, iuxta illud Proverbiorum 16: "Os stultorum pascitur imperitia."[7] Quinto attendendum est in hoc exemplo quod formica adeo se onerat frumento ut interdum videatur minor esse suo onere. In quo possent satis confundi illi qui a sermone redeunt vacui, nec unum verbum reportantes secum.
Potest etiam valere ad detestationem acediae exemplum eorum qui amant mundum. Si enim respiciamus quot et /p. 166b/ quantis laboribus, quotidianis cruciatibus ipsi merentur cruciatum aeternum, satis poterimus confundi quod adeo sumus pigri laborare pro regno aeterno. Unde Augustinus: "O si possemus excitare homines et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis quales sunt homines amatores vitae fugientis: quis non ut viveret, et potius eligeret vitam mendicandam quam celerem mortem? Cui dictum est, Naviga ne moriaris, et distulit; cui dictum est, Labora ne moriaris, et piger fuit. Levia iubet Deus, ut in aeternum vivamus, et obedire negligimus."[8] Ad idem potest adduci quod legitur in Vitis Patrum de quodam sancto patre qui cum vidisset ornatum cuiusdam mulieris, flens inquit: "Ignosce mihi, omnipotens Deus, quia unius diei meretricis huius ornatus superavit totius vitae meae industria ornamenta." Et Abbas Pambo videns mulierem in Alexandria ad quam descenderat de eremo flevit. Et interrogantibus causam sui fletus, ait: "Duae res me moverunt. Una de illius perditione, alia quia non habeo tale studium placendi Deo, quale studium habet ista ut hominibus placeat."[9]
Ad detestationem etiam acediae possunt valere exempla bonorum virorum. Et de multis pauca ponemus. Ait David: "Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea."[10] Et de sapiente muliere legitur in fine Proverbiorum quod "panem otiosa non comedit."[11] Et Apostolus dicit de se: "Plus omnibus laboravi."[12] De Christo legitur Iohannis 4 quod ipse "fatigatus ex itinere sedit super fontem."[13] Et in multis aliis locis in evangeliis legitur de labore ipsius. Unde Bernardus: "Quandiu vixero, memor ero laborum quos Christus sustinuit praedicando, fatigationum in discurrendo, tentationem in ieiunando, vigiliarum in orando, lacrimarum in compatiendo. Recordabor etiam dolorum, convitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, /p. 167/ exprobationum, clavorum, horumque similium. Alioquin requiretur a me sanguis iustus qui effusus est super terram."[14] Legitur etiam quod beatus Arsenius primo Palatinus, postea eremita maximus, quaerentibus a se in quo confideret, respondit: "In hoc quod homines fugi, aliquandiu tacui, flevi. Potissime in hoc gaudeo quod manibus laboravi."[15] Et quaedam vidua moriens rescusabat sepeliri in camisia sibi data, dicens: "Sepeliar in camisia elaborata propriis manibus et non alienis."[16] Et de Beata Virgine legitur Lucae 2 quod "abiit in montana cum festinatione."[17] Legitur etiam Genesis 18: "Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque ei, 'Accelera, tria sata similae commisces, et fac subcinericios panes.' Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero, qui festinavit," etc.[18] De quo verbo loquens Origenes ait: "Senex currit, Sara accelerat, puer festinat, nullus piger invenitur in domo sapientis."[19]
Ad detestationem etiam acediae possunt valere illa verba sanctae Scripturae quae suadent laborem vel dissuadent otium vel pigritiam. Unde Ecclesiastes ultimo: "Verba sapientum quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi."[20] Stimulus valet contra tarditatem iumentorum; sic verba sapientum contra pigritiam hominum. Et notandum quod homo laborat quasi contrariis vitiis. Est enim lentus ad bonum et praeceps ad malum. Sed verba sapientum sunt velut stimuli quando excitant hominem ad bonum, et sunt velut clavi in altum defixi dum retinent hominem ne se praecipitet in malis. De multis vero verbis quibus nobis suadetur labor et dissuadetur nobis /p. 167b/ pigritia pauca ponemus. Ait Hieronimus super illud Ezechielis 16, "Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum eius"[21]: "Semper, inquit, est aliquid agendum, ne ager nostri pectoris manu cessante malarum cogitationum sentibus occupetur."[22] Ecclesiastici 7: "Non odoris laboriosa opera et rusticationem a Deo creatam."[23] Rusticationem Deus creavit quando Adae dixit, Genesis 3: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo,"[24] vel cum posuit hominem in paradiso voluptatis ut operaretur, ut legitur Genesis 2.[25] Et Ecclesiastici 14: "Non defrauderis a die bona, et pericula diei boni non te praetereant."[26] Et ibidem: "Ante obitum tuum operare iustitiam, quia non est apud inferos invenire cibum."[27] Hoc manifestum est in divite epulone, qui apud inferos guttam aquae non potuit invenire, quam digito Lazari, qui leprosus fuerat, petiit. Tunc non erat ipse ita indignantis naturae sicut in saeculo isto fuerat. Adhuc non impetravit ille guttam illam aquae, et tamen plusquam mille anni transierunt ante quod petiit.[28] Item Ecclesiastes 9: "Quodcunque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia apud inferos est quo tu properas."[29] Apud inferos non est opus sed merces operis; nec ratio, quia nihil prosunt ibi artis argutiae; nec sapientia nec scientia sunt ibi ad excusationem vel defensionem, sed potius ad accusationem. "Seruus enim sciens voluntatem Domini sui et non faciens vapulabit plagis multis."[30] Item Ecclesiastici 11: "Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua."[31] Et Apostolus 2 Ad Timotheum 4: "In omnibus labora, opus fac evangelistae."[32] Item 1 Thessalonicensium 3: "Si quis non vult operari, non manducet."[33] Ideo dedit Dominus diversa membra homini, ut ex omnibus ei seruiret. Unde quandoque debet homo seruire Deo ore cantando, quandoque manu scribendo, et sic de ceteris membris. Item Ad Galatas 6: "Bonum facientes non deficiamus,"[34] tempore enim suo metemus non deficientes. /p. 168/ Ergo dum tempus habemus, operemus bonum ad omnes. Et Ecclesiastici 6: "Ne acedieris in vinculis eius,"[35] et loquitur de sapientia. Vincula sapientiae sunt divina praecepta, quibus ligatus est homo, qui ex morsu pomi prohibiti quasi venenati incidit in spiritualem insaniam. Cuius insaniae sunt haec signa, quod mente quasi aliena loquitur fatua cogitando, quod gaudet inde unde flendum esset. Unde Proverbiorum 20: "Stultitia est gaudium stulto."[36] Et Augustinus dicit super Iohannem risum talium risum esse phreneticorum.[37] Signum etiam huius insaniae est hoc quod homines exquirunt pericula quibus se perimant. Unde Proverbiorum 27: "Cor iniqui exquirit mala,"[38] sicut occultos laqueos usurae vel simoniae quibus se perimat. Item in Psalmo: "Labores manuum tuarum, quia manducabis," etc.[39]
Tertio potest valere ad detestationem acediae si ostendatur quantum hoc peccatum Deo displicet, diabolo placet, et hominibus nocet. Quantum Deo displiceat potest ostendi primo ex illo verbo Apocalypsis 4: 'Utinam frigidus esses aut calidus; sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.'[40] Calidus est qui fervens est ad bonum. Frigidus est qui simpliciter desistit a bono. Tepidus vero est qui medio modo se habet. Et dixit Glossa interlinearis quod maior spes est de frigidis quam de tepidis.[41] Cuius rei haec est causa, quod tepidi quandam fiduciam et securitatem accipiunt de hoc quod aliquid boni agunt, et ideo se non corrigunt. Tepidus vero de ore Dei evomitur, qui per praedicatores, in quibus Deus loquitur, de consortio sanctorum removetur per excommunicationem; vel tunc tepidus evomitur quando in deteriora praecipitatus vel quando impoenitens moritur. De hac /p. 168b/ tepiditate dicit Hieronymus: 'Tepiditas sola est, quae solet Deo vomitum provocare.'[42] Quod autem acedia multum Deo displicet potest iterum ostendi per hoc quod legitur Lucae 15 ubi sic habetur: 'Dico vobis quod maius gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia.'[43] Quod exponit Gregorius de iustis illis qui desidiose se habent et peccatore fervente ad poenitentiam.[44] Unde Dominus ferventem peccatorem nonaginta novem iustis acediosis praeponit.[45] Sicut dux in praelio plus eum militem diligit qui post fugam reversus hostem fortiter premit quam eum qui nunquam fugit, nec unquam fortiter egit. Plus amatur ager qui post spinas et tribulos fructus uberes reddit quam ille qui spinas et tribulos nunquam tulit et semper sterilis extitit. Ad idem ostendendum induci potest quod legitur Lucae 13 de ficulnea fructum non faciente: 'Succide illam; ut quid etiam terram occupat?'[46] Et quod dicitur Matthaei 25: 'Tollite ab eo talentum.'[47] Et loquitur de seruo pigro. Et subditur: 'Et inutilem seruum illum eiicite in tenebras exteriores.'[48] Et Matthaei 3: 'Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.'[49]
Quod autem hoc peccatum multum placeat diabolo potest ostendi ex hoc quod legitur Iob 40: 'Circumdant eum salices torrentis.'[50] Per torrentem cuius aquae cito deficiunt intelligitur voluntas praesens, quae cito finietur. In qua divites huius saeculi plantati sunt velut salices, quae sunt arbores infructuosae, et huiusmodi salices circumdant diabolum quasi faciendo ei umbram. In hoc vero quod homines qui nihil faciunt salices vocantur insinuatur quanta sit fatuitas eorum qui se meliores aliis iudicant et honorabiliores, quia nihil faciunt. /p. 169/ Similis enim fatuitas est acsi aliquis diceret salices amygdalinis arboribus praevalere, eo quod steriles sunt. Ad ostendendum etiam quantum hoc peccatum placeat diabolo, potest adduci quod legitur Iudicum 1 de Adonibezech qui amputaverat 70 regibus manuum ac pedum summitates.[51] Adonibezech interpretatur dominus fulgurans, qui amputat illis qui habent regere alios summitates manuum ac pedum dum procurat ut tales ad opera utilia sint quasi impotentes. Qui habet summitates manuum ac pedum amputatas inutilis est quoad usum membrorum istorum, etsi membra ista habeat. Sic multi ad utilia opera sunt impotentes, sed ad inutilia vel noxia potentiam habent. Ad idem ostendendum valet quod legitur Matthaei 12 de immundo spiritu, quod inveniens domum a qua exierat vacantem, 'vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se et intrantes habitant ibi.'[52] Et eiusdem 8 legitur de daemonibus quod dixerunt Domino: 'Si eiicis nos hinc, in gregem porcorum mitte nos.'[53] Porci sunt qui nihil faciunt nisi quod voluptati corporis deserviunt, qui sunt quasi proprium hospitium daemonum. In acediosis habet diabolus quasi hospitium quietis. Unde Iob 40 dicitur dormire in secreto calami.[54] Calamus qui vacuus est figurat hominem vacantem et otiosum, in quo diabolus quiescit et dormit.
Sequitur videre qualiter noceat peccatum acediae homini. Nocet autem ei mala inferendo tam poenae quam culpae, et plurima bona auferendo. Et primo ostendemus quomodo hominem repleat malis poenae. Mala vero poenae tria sunt: paupertas, vilitas, et afflictio sive dolor. Quod paupertas peccatum acediae sequatur manifestum potest esse /p. 169b/ ex his verbis scripturae quae sequuntur. Proverbiorum 20: 'Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate et non dabitur ei.'[55] Item Proverbiorum 10: ' Egestatem sibi operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat.'[56] Et 28: 'Qui operatur terram suam, saturabitur panibus; qui vero sectabitur otium, replebitur egestate.'[57] Et 23: 'Vestietur pannis dormitatio.'[58] Et 24: 'Usque piger dormies? usquequo de somno consurges? Parum inquam dormies, modicum dormitabis, paululum conseres manus, ut quiescas; et veniet tibi quasi cursor egestas tua, et mendicitas quasi vir armatus.'[59] Paupertas modo quasi inermis est et quasi lente incedit; ideo multi fugiunt eam, vel resistunt ei, sed in futuro erit quasi armata, ut homo non possit ei resistere, et veniet quasi cursor ut homo non possit eam effugere. Et Proverbiorum 21: 'Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.'[60] Et Ecclesiastes 10: 'In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.'[61] Tigna vocantur ligna illa quae vulgariter dicuntur capiones, eo quod se mutuo capiunt. Unde domorum contignatio est coniunctio quae fit in superiori parte tecti, quam pigri ex pigritia permittunt humiliari. Hoc enim proprium est pigri non subvenire periculis tempore opportuno. Quod vero vilitas sequitur peccatum acediae, manifestum potest esse ex his verbis scripturae quae sequuntur Ecclesiastici 22: 'In lapide luteo lapidabitur piger, et omnes loquentur super aspernationem ipsius.'[62] Item in eodem: 'De stercore boum lapidandus est piger, et omnes qui tetigerit eum, excutiet manus.'[63] Tunc piger lapide luteo lapidatur quando increpatione dura et convitiis plena increpatur. Omnis qui eum tetigerit manus excutiet, quia onerosus est hominibus et libenter homines se expediunt ab eo. Item Proverbiorum 10: 'Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis est.'[64] Messis in qua colligendus est cibus spiritualis /p. 170/ est doctrina. Unde Proverbiorum 24: 'In doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa atque pulcherrima.'[65] Vel messis potest intelligi praesens vita, in qua merita colligenda sunt. Quod autem afflictio sequatur peccatum acediae potest ostendi primo ex hoc quod acediosus est quasi totus famelicus. Eo enim quod vacat et vacuus est, quasi totus esuriens est. Omnes sensus eius esuriunt, ut aures eius esuriunt rumores, visus vanitates, tactus et gustus voluptates carnales. Unde Proverbiorum 21: 'Desideria occidunt pigrum.'[66] Noluerunt enim quicquam manus eius operari, tota die concupiscit et desiderat. Acediosus laborat paralysi spirituali. Unde non est mirum si affligatur, et est figuratus per paralyticum illum de quo dicit centurio, Matthaei 8: 'Puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur.'[67] Qui torquetur laborando, bene torquetur, quia utiliter torquetur; sed qui torquetur quiescendo, male torquetur, quia inutiliter. Acediosus est in taedio vitae. Unde habet quandam tristitiam quae ad modum vermis corrodit cor eius; unde Proverbiorum 25: 'Sicut tinea vestimento et vermis ligno, sic tristitia nocet cordi.'[68] Seneca: 'Traditione bonarum artium occupandi sumus, quoties male habet inertia impatiens sui.'[69]
Sequitur videre quomodo acedia repleat hominem malis culpae. Hoc autem primo potest ostendi ex illo verbo Proverbiorum 24: 'Per agrum pigri hominis transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici disciplinam.'[70] Sicut ager spinas profert et tribulos et cetera inutilia nisi utilibus seminatus fuerit, sic homo spinas et tribulos germinabit vitiorum nisi utilibus occupationibus /p. 170b/ se repleverit. Unde Bernardus: 'Haec est maledictio Adae, et in terra laboris nostri et in agro cordis et corporis nostri, ut noxia vel inutilia gratuito passim proveniant, utilia vero et vel necessaria cum labore.'[71] Potest etiam idem ostendi multis aliis exemplis. Corrumpitur enim aqua quiete; unde poeta:
Et capiunt vitium ne moveantur aquae.[72]
Vinum ex se etiam faeces generat, et nisi a faecibus illis mundetur, totum corrumpitur. Idem accidit in homine; unde Ieremiae 48 dicitur de Moab: 'Moab requievit in faecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigratione non abiit.'[73] Idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. Sapor corruptus et odor pravus non recedit a vino si supra faeces remanserit; imo interdum totaliter corrumpitur. Idem accidit acedioso, qui totus quasi acidus et acetosus efficitur. Adeo enim corrumpitur ut bona ei displiceant quae debebant sibi placere. Homo in praesenti vita est similis illi qui est in flumine impetuoso, qui in uno loco stare non potest, et nisi ad summa conetur, ad ima labitur. Eo enim quod omnis homo ex nihilo est, ad nihilum tendit, et ad nihilum culpae et etiam ad mortem. Unde nisi conetur progredi et proficere, regreditur et deficit. Unde Bernardus: 'In via vitae non progredi regredi est, cum nihil adhuc in eodem statu permaneat.'[74] Homo similis est castro plurium dominorum, inter quos ille qui remissior est totum amittit, alius enim paulatim aufert ei ius suum. Si spiritus remissus fuerit, caro quae adversus eum concupiscit quotidie aliquid acquirit super spiritum. Unde Proverbiorum 12: 'Manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis seruiet.'[75] Pannus candidissimus quasi imperceptibiliter niger efficitur, unde frequenter ablutione indiget. Manus etiam corporis quasi insensibiliter post ablutionem sordidae efficiuntur; unde frequenter in die lavari oportet. Sic nisi /p. 171/ homo frequenter se lavet a sordibus spiritualibus, illis repletur. Negligentia igitur et acedia hominem replent malis culpae. Homo ad modum vineae putatione indiget, et non semel tantum, sed frequenter, sicut ostendit Bernardus super illud Canticorum 2: 'Tempus putationis advenit'[76], dicens: 'Quis ita ad unguem omnia a se superflua resecavit ut nihil se habere putet putatione dignum? Credite mihi et putata repullulant et effugata redeunt, et reaccenduntur extincta et sopita denuo excitantur. Parum est ergo semel putasse; saepe putandum et, imo si fieri possit semper, quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis, quantumcunque in hoc corpore manens profeceris. Erras, si vitia putas emortua et non magis compressa. Velis nolis intra fines tuos habitat Iebusaeus. Subiugari potest, sed non exterminari. Unde in tanto discrimine consilium est observare diligenter, et mox renascentium vitiorum capita apparebunt, promota severitate succidere.'[77]
Ad hoc ostendendum adduci potest quod legitur Matthaei 25 de seruo pigro: 'Tollite ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur, et abundabit; et qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur ab eo.'[78] Et qui non habet studium vel voluntatem operandi, saepe aufertur facultas. Iusto enim Dei iudicio fit ut ille qui non vult bene operari cum possit postea non possit cum velit. Et Lucae 19 dicitur similiter de seruo pigro: 'Auferte ab illo mnam.'[79] Et subditur: 'Dico vobis quia omni habenti dabitur, et abundabit; ab eo autem qui non habet,' supple voluntatem operandi, 'et quod habet auferetur at eo,'[80] scilicet facultas. Aufert autem acedia homini et bona gloriae, et bona gratiae, et bona naturae. Bona gloriae aufert, quia illa promittuntur /p. 171b/ solis strenuis et vigilantibus. Unde Lucae 12: 'Beati serui illi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.'[81] Et Matthaei 11: 'Regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud.'[82] E contrario acediosi et pigri amittunt illud. Super quod verbum dicit Glossa: 'Grandis violentia est in terra nasci et caelum capere et habere per virtutem quod per naturam non possumus.'[83] Non est verisimile quod acediosus talem violentiam caelo faciat. Acediosus adeo lente incedit quod in caelo locum suum amittit. Aufert etiam acedia bona gratiae. Unde Gregorius: 'Nemo in huius vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat.'[84] Idem: 'Iustus ut caelestia capiat, cavet ne inanis dies eat.'[85] Quod autem acedia bona gratiae auferat potest ostendi ex hoc quod gratia Spiritus Sancti est sicut ignis, qui non potest otiosus. Desinit enim esse si desinit agere. Sic gratia Dei quandoque amittitur, quia homo ex ea non operatur. Unde super illud Iohannis 13: 'Qui non diligit me, sermonem meum non seruit'[86] dicit Gregorius: 'Nunquam est Dei amor otiosus: operatur enim magna si est; si autem operari renuit, amor non est.'[87] Unde Apostolus Corinthiorum 15: 'Gratia Dei in me vacua non fuit.'[88] Nec solum gratiam aufert homini acedia, sed etiam fructum qui a gratia deberet procedere; et sic aufert totam utilitatem huius vitae, quod non est parvum damnum. Unde Bernardus: 'Quam mitius me privares, o amara mors, vitae usu quam fructu; nam vita sine fructu gravior mors.'[89] Denique duplex damnum paratur ligno infructuoso, securis et ignis. Aufert etiam acedia bona naturae. Naturale enim ingenium et cetera bona naturalia deteriorat. Et si nullum aliud damnum faceret acedia homini nisi de amissione temporis, non parum damnificat hominem. /p. 172/
Sed nimis multi sunt qui damnum istud non reputant. Ideo agemus hic de his quae deberent movere homines ad temporis conservationem. Et sunt octo quae possunt valere ad hoc. Primo possunt valere ad hoc verba Scripturae, quibus monemur ad temporis conservationem. Sicut est illud Ecclesiastici 4: 'Fili, conserva tempus et declina a malo.'[90] Et illud Proverbiorum 5: 'Fili, ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli.'[91] Fatuus est qui rem ita pretiosam sicut est tempus dat hosti suo crudeli, expendendo illud in seruitium daemonum. Secundo possunt valere ad hoc exempla creaturarum, quae quodammodo videntur tempus considerare quantum possunt. Accepta enim opportunitate operandi operantur, nec permittunt tempus vacuum transire. Unde Ecclesiastes: 'Omnia tempus habent.'[92] Tertio debet movere hominem ad temporis conservationem ipsa natura temporis. Tempus enim breve est et velociter transit, et postquam transierit, recuperari non potest. Ad primum pertinet quod legitur Iob 14: 'Breves dies hominis sunt.'[93] Et debemus intelligere brevitatem istam respectu vitae aeternae, cui debemus providere tempore isto. De brevitate etiam ista tangitur Psalmi 89, ubi dicitur: 'Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit.'[94] De hac etiam brevitate dicit Seneca: 'Si multum aetatis esset, parce dispensandum erat ut sufficeret necessariis. Nunc quae dementia est supervacua discere in temporis egestate?'[95] De velocitate vero legitur Iob 7: 'Dies mei velocius transierunt.'[96] Et Seneca: 'Infinita est velocitas temporis; punctum est quod vivimus, et puncto minus.'[97] Item Iob 9: 'Dies mei velociores cursore fuerunt.'[98] De irrevocatione temporis dicit beatus Bernardus: 'Non parum aestimes tempus, quod in factis vel in /p. 172b/ dictis expenditur otiosis. Volat enim irrevocabile verbum, volat tempus irrevocabile, nec advertit insipiens quid amittat.'[99] Quarto potest valere ad hoc pretiositas temporis. De qua Bernardus: 'Nihil pretiosius tempore; sed heu, nihil hodie vilius reputatur.'[100] Ostenditur autem pretiositas temporis tripliciter. Primo per hoc quod possessio temporis vel {!} rara est quantum ad hoc quod unicum tempus est semper, sicut de phoenice dicitur quod est phoenix unica semper avis. Unde cum omne rarum pretiosum sit, valde pretiosum debet esse tempus. Secundo ostenditur ex hoc quod aliquis locus est in quo plus amaretur una hora temporis ad agendum poenitentiam quam tanta massa auri quantus est totus mundus. Locus ille infernus est. Tertio ostenditur ex hoc quod in una hora temporis potest homo promereri dimissionem poenae aeternae et peccatorum suorum remissionem, Dei gratiam, et aeternam gloriam. Quinto potest valere ad hoc si consideremus nos debitores esse totius temporis nostri. Nec debemus etiam illud soli creditori, sed pluribus. Fatuus enim est qui multis debitis obligatus est, si prodige expendit. Debita nostra ostendit nobis beatus Bernardus dicens: 'O, si cognovisses quam multa et quam multis debeas, videres quod nihil est quod facis. Primo, Christo debes omnem vitam tuam, quia ipse pro tua posuit suam. Secundo exigunt praeterita peccata mea futuram vitam meam, ut faciam fructus dignos poenitentiae et 'recogitem omnes annos meos in amaritudine animae meae.'[102] Quarto debitori debes totum quod es, a quo totum /p. 173/ habes, qui te fecit et bene fecit, et cuncta ministravit, cui horum proponis reddere quod debes.'[103] Sexto deberet hominem movere ad conservationem temporis hoc quod oportebit districtam rationem de eo reddere coram Deo. Omne enim tempus tibi impensum requiretur a te qualiter sit expensum, sicut dicit beatus Bernardus.[104] Et sicut 'capillus non peribit de capite,'[105] ita nec momentum de tempore peribit. Unde Psalmi 74: 'Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.'[106] Et Threnorum 1: 'Vocavit adversum me tempus, ut conterat electos meos.'[107] Beneficium temporis multum erit adversus eos qui boni videntur esse. Valde enim ingrati apparebunt illi quibus Dominus tantum beneficium dabat singulis momentis quantum est beneficium temporis, qui tanto beneficio non cessaverunt ab impugnatione ipsius. Septimo deberet homines movere ad idem hoc quod tempus quodam spirituali modo est nostra possessio. Unde Seneca: 'Reliqua nobis aliena sunt, tempus tantum nostrum est.'[108] Tali modo tempus nostrum est, quod si tempus amittimus, quodammodo nosmetipsos amittimus; qui medietatem sui temporis amisit, quodammodo dimidium se amisit. Octavo debet movere nos ad temporis conservationem hoc quod temporis amissio quaedam mors est. Est enim amissio vitae. Unde Seneca: 'Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat, qui intelligat se quotidie mori.'[109] Idem: 'Quotidie morimur, quotidie enim ?demitur aliqua pars vitae; et tunc quoque cum crescimus, vita decrescit. Quemadmodum clepsydra non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora qua esse desinimus non solum mortem facit, sed sola consummat.'[110] Et conservatio temporis in hoc attenditur ut in Dei seruitio expendatur, et sic ex tempore quodammodo seminat aeternitas, in futuro colligatur. Illi vero qui prodige tempus expendit frequenter accidit quod citius tempus amittat. Viri enim impii /p. 173b/ non dimidiabunt dies suos. Et implebitur in eo illud Ecclesiastici 29: 'In tempore redditionis postulabit tempus.'[111]
Praeter praedicta sunt sex aliae quae possunt valere ad detestationem acediae. Primum est hoc quod ipsa inquinat pulchriorem partem Ecclesiae, scilicet viros contemplativos. Et est mirum quod illi sunt magis acediosi qui minus esse debuerunt. Viri enim contemplativi, quorum esset non solum currere sed volare -- aves enim spirituales sunt -- ad modum testudinum lentissime incedunt. Unde iam non potest dici de illis illud verbum Esaie 40: 'Qui sunt isti qui ut nubes volant'[112] sed velut mortui immobiles stant? Unde necesse habent frequenter orare, exemplo David, ut in via Domini vivificentur et ut pennae columbae eis dentur,[113] ut volare possint et requiescant. Secundo potest valere ad detestationem acediae hoc quod ille qui hoc vitio a diabolo capitur ignominiosius capitur ceteris peccatoribus. Sola enim ignavia capit eum, et quandoque solus timor. Unde Proverbiorum 18: 'Pigrum deiicit timor, et animae effeminatorum esurient.'[114] Multum posset erubescere ille, quem solus timor deiicit de equo virtutum, cum timor non sit nisi quaedam pictura terribilium. Praeterea cum timor sit de malo futuro, ille quem timor vincit quodammodo vincitur ab hoste qui nondum est sed futurus -- et quandoque etiam futurus non est. Unde Seneca: 'Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus. Illa quae velut imminentia expavisti fortassis nunquam ventura sunt.'[115] Tertio potest valere ad detestationem acediae hoc quod homo acediosus valde ignominiose detinetur /p. 174/ captus. Non enim ligatus est vinculis ferreis, imo nec stupeis, sed potius nullis: sola enim desidia detinetur; nec habet aliquem carcerem quod claudatur vel custodes quibus custodiatur, nisi prout somniat. Unde Proverbiorum 15: 'Iter pigrorum quasi sepes spinarum.'[116] Homini pigro videtur quod viae sibi spinis clausae sint, et quod nullo modo fugere possit de manibus diaboli. Videtur sibi quod si convertatur ad Dominum statim debeat mori. Unde Genesis 4 dicit Cain: 'Omnis qui invenerit me occidet me.'[117] Idem legitur Proverbiorum 22: 'Dicit piger: 'Leo est foris, in medio platearum occidendus sum'.'[118] Mirum est quare ita timent pigri converti ad Dominum, cum videant eos qui ad Dominum convertuntur diutius vivere et pulchriores esse. Quarto potest facere ad detestationem acediae hoc quod vitium istud solum vel maxime homines infestat et impugnat quando sunt in seruitio Dei. Unde partem Dei nititur ei auferre, nec parum deteriorat eam. Quandoque enim efficit ut psalterium totum cum fastidio et acedia dictum minus sit gratum Deo quam psalmus unus cum devotione et hilaritate dictus; unde Hieronimus: 'Malo psalmum unum cum hilaritate mentis decantare quam totum psalterium cum fastidio, torpore, et acedia.'[119] Quinto potest valere ad detestationem acediae hoc quod acedia est valde gravis infirmitas. Tria autem faciunt ad gravitatem istam. Primum est hoc quod illi qui laborant hac infirmitate nesciunt se infirmos esse; unde se sapientes esse reputant et alios iudicant. Ideo dicitur Proverbiorum 26: 'Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias.'[120] Periculosa vero solet esse infirmitas quae non agnoscitur, quia eius remedium non quaeritur. Unde Bernardus: 'Scio longius a salute absistere membrum quod obstupuit et aegrum sese non sentientem periculosius laborare.'[121] Secundo facit ad gravitatem huius infirmitatis eius prolixitas. /p. 174b/ Est enim acedia velut febris, lassa. Unde de illa potest intelligi quod dicitur Ecclesiastici 10: 'Languor prolixior gravat medicum.'[122] Tertio facit ad gravitatem huius infirmitatis hoc quod reddit hominem impotentem ad operandum. Unde significatur per paralysim, Matthaei 8 et Matthaei 9,[123] et per ariditatem manus, Matthaei 12, ubi legitur sic: 'Et ecce homo habens manum aridam,' etc.[124] Acediosus manum dexteram aridam habet, sed non sinistram, quia impotens est ad bene operandum sed non ad male operandum. Unde Zacharie 11 dicitur de malo pastore: 'Brachium eius ariditate siccabitur et oculus eius dexter tenebrescens obscurabitur.'[125] Tunc oculus dexter obscuratur quando pastor ad spiritualia cecus efficitur. Acedia est velut febris illa quae dicitur hectica, que provenit ex consumptione naturalis humiditatis. Sic acedia ex defectu humoris gratiae. Sexto potest valere ad detestationem acediae hoc quod acediosus iniquus est in Deum, quia defraudat eum in lucro talenti quod ei commisit. Iniquus est in proximum, et quia eum scandalizat et quia defraudat eum in hoc quod vult comedere et bibere sicut et ipse, et tamen non vult laborare sicut ipse. In seipsum etiam iniquus est, quia hostes suos nutrit a quibus perimatur, scilicet vitia.
Dicto de his quae faciunt ad detestationem acediae, consequenter dicendum est de diversis speciebus vitiorum quae ad acediam pertinent. Videntur autem ista xvii vitia ad acediam pertinere: tepiditas, mollities, somnolentia, otiositas, /p. 175/ dilatio, tarditas, negligentia, imperfectio sive imperseverantia, remissio, dissolutio, incuria, ignavia, indevotio, tristitia, taedium vitae, desperatio.
Tepiditas est parvus amor boni. Et videtur esse tepiditas prima radix in peccato acediae, et ex hac videntur nasci cetera vitia enumerata. Facit autem tepiditas multa mala in homine. Primo Deo vomitum provocat, ut prius ostensum est. Tunc tepidus a Deo evomitur cum in deteriora labi permittitur vel impoenitens moritur. Secundo fiduciam tentandi et accedendi diabolo praestat. De multis enim vitiis tentat diabolus hominem tepidum, de quibus non auderet tentare hominem ferventem. Unde dicit auctoritas: 'Ollae ferventi muscae non insident.'[126] Tertio reddit hominem quasi impotentem et contractum, ut patet in illis qui, cum valde fortes sint, non possunt sextam partem poenitentiae facere quam facit vetula una; quod accidit propter tepiditatem, scilicet quod parvum habeat desiderium agendi poenitentiam. Unde Bernardus: 'Forsitan ideo non possumus quia non multum volumus.'[127] Tepiditas etiam facit ut homo petat et non accipiat. Accidit enim quod aliquis xx annis non accipit quod in oratione petit quia petit tepide quod alius qui ferventer peteret una die impetraret. Unde Augustinus: 'Servat tibi Deus quod non vult cito dare, ut et tu discas magna magne desiderare.'[128] Tepiditas etiam facit ut homo semper pugnet nec unquam vincat, nec illam sublimem promissionem vincentium unquam accipiat quae habetur Apocalypsis 2: 'Vincenti, inquit, dabo manna absconditum.'[129] Tepidus autem adeo remisse agit quod nunquam peruenit ad retributionem quae est in custodia mandatorum. Quae tanta est quod non potest dici, sicut dicit Glossa super illud, 'In custodiendis illis retributio multa.'[130] Tepidus similis est homini avaro, de quo dicitur vulgariter quod tantum expendit quantum largus,[131] et tamen non habet inde gratiam nec mercedem, quia pro modico multum perdit. Tepidus /p. 175b/ semper seminat in praesenti vita et nunquam metit, quia ad pacem animi non peruenit. Ideo dicit beatus Bernardus contra tepiditatem istam: 'Si incipis, incipe perfecte; si imperfectus es, hoc iam perfecte age; si perfectionis aliquid attigisti, teipsum in temetipso metire.'[132]
Sequitur de mollitie, quae est impatientia rei durae. De qua legitur Proverbiorum 18: 'Qui mollis est et dissolutus in opere suo, frater est sua opera dissipantis.'[133] Mollis est ille qui cedit duris, idest, tribulationibus succumbit. Unde quando in opere inchoato aliquod durum occurrit, ipse ab opere desistit, et talis frater est sua opera dissipantis. Idem enim est, acsi ea dissiparet. Mollities ista est velut quaedam culcitra in qua diabolus in homine quiescit. Homo etiam mollis est velut homo niveus, quid ad ignem tribulationis quasi liquefit et ad nihilum redigitur. Ad quantam miseriam deventuri sint qui molles sunt insinuatur Deuteronomii 28, ubi sic legitur: 'Homo delicatae vitae et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo, ne det eis de carnibus filiorum suorum quos comedet, eo quod nihil habeat aliud.'[134] Et paulo post: 'Tenera autem mulier et delicata quae super terram ingredi non volebat nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu suo super filii et filiae carnibus.'[135] Summum remedium contra mollitiem istam est ignis Spiritus Sancti qui lutea consolidat. Valet etiam contra mollitiem assuetudo durorum. Unde Bernardus: 'Rusticus duros habet nervos, fortes lacertos; exercitatio hoc fecit, sed cum torpore mollescit.'[136] Dissolutus potest vocari in verbo proposito qui mollis est et qui nullo amore ligatus est ad opus bonum, vel qui paralyticus est. Paralysis enim dissolutionem sonat. /p. 176/
Sequitur de peccato somnolentiae, quod ad acediam pertinet, quia sicut legitur Proverbiorum 19: 'Pigredo immittit soporem.'[137] Quod potest intelligi de sopore contemplationis et de sopore corporis. Somnum contemplationis pigredo immittit in illos qui nomine contemplationis palliant pigritiam suam, nolentes operari aliquid. Contra quos possunt valere duo exempla quae subiungimus. Legitur in Vitis Patrum quod quidam peregrinus venit ad abbatem Sylvanum in montem Sina. Et cum videret fratres operantes, dixit: 'Quare operamini cibum qui perit? 'Maria enim optimam partem elegit,'[138] etc.' Tunc senex fecit ei dari codicem ut legeret, includens eum in cellula. Cum igitur transisset hora nona, circumspiciebat ille utrum quis vocaret illum ad cibum, et veniens ad senem interrogavit utrum fratres comedissent. Cui respondit senex: 'Tu homo spiritualis es et non necesse habes hanc escam. Nos autem tanquam carnales comedimus et ideo operamur.' Quod cum audisset, cepit poenitere. Cui abbas: 'Ergo necessaria est Martha Mariae.'[139] Item abbas Iohannes dicebat fratri suo maiori: 'Vellem semper esse securus sicut angeli securi sunt, nihil operantes sed sine intermissione Deum collaudantes.' Et proiecto pallio suo intravit in eremum. Et post septimanam reversus est et pulsavit ostium fratris sui. Qui quaesivit: 'Quis es tu?' Et ille respondit: 'Ego sum Iohannes.' Et frater dixit: 'Iohannes angelus factus est et ultra inter homines non est.' Ille autem pulsabat dicens quia 'Ego sum.' Et non aperuit sed dimittit eum affligi. Tandem aperuit ei dicens: 'Si homo es, iterum habes necesse operari, ut /176b/ vivas. Si autem angelus, quid quaeris intrare in cellam?' Et ille statim poenitentiam egit.[140]
De somno vero corporis satis planum est quia pigredo immittit eum. Multi enim ex pigredine conantur ad dormiendum, cum tamen dormire non possint. De somno vero corporis ad praesens tria ostendemus. Primo ostendemus ea quae sunt reprehensibilia circa somnum; secundo ea quae deberent homines cohibere a nimietate somni; tertio, quae sint necessaria ad hoc quod aliquis dormiat prout debet.
Quinque vero reprehensibilia sunt circa somnum. Primo nimietas somni, ad quod pertinet illud Proverbiorum 33: 'Usquequo piger dormis?'[141] Secundo reprehensibilis est circa somnum brutalitas, videlicet quando aliquis dormit ut porcus; unde Bernardus: 'Carnalis somnus et brutalis, et sicut dicitur letheus abominandus est seruo Dei.'[142] Idem: 'Cave in quantum potes, serue Dei, ne sit somnus tuus ut requies lassi, sed sepultura corporis suffocati.'[143] Tertio reprehensibilis est tristitia in surgendo a somno; unde Ecclesiastici 32: 'Hora surgendi non te tristet.'[144] Quarto reprehensibilis est pigritia surgendo a somno; unde legitur Ecclesiastici 27: 'Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lecto suo.'[145] Quinto reprehensibilis est circa somnum inoportunitas somni, ut quando aliquis dormit quando non esset dormiendum, ut in tempore orationis, contra illud 1 Petri 4: 'Estote prudentes et vigilate in orationibus.'[146] Vel cum aliquis dormiat in sermone vel lectione, iuxta illud Ecclesiastici 22: 'Cum dormiente loquitur qui narrat stulto sapientiam.'[147] Si stultus non habuisset voluntatem dormiendi per duos dies, tamen tempore lectionis vel sermonis dormiret. Tempus etiam in quo dormiendum /p. 177/ non est, tempus matutinum est. Illud enim tempus non est somno occupandum, quia valde utile est et studio et orationi et divinae laudi, et Dei consolatio frequenter tempore illo recipitur. Ad primum pertinet quod dicitur in Psalmo 5: 'Mane astabo tibi,' etc.[148] Et ad secundum pertinet quod legitur Iob 8: 'Si diluculo consurrexeris ad Deum et omnipotentem fueris deprecatus, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum tuum.'[149] Et Sapientiae 16: 'Oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum solis te adorare.'[150] Primo pauperi qui eis occurrerit consueverunt divites dare; sic Dominus libentius eos exaudit qui mane valde orant eum. Ad hoc autem quod matutina hora sit idonea ad laudandum Deum pertinet illud quod legitur Iob 38: 'Cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei.'[151] Astra matutina sunt viri contemplativi, qui horis matutinis praecipue laudant Deum. Ad hoc vero quod consolatio Dei matutinis horis praecipue recipiatur pertinet illud Iob 7: 'Visitas eum diluculo,'[152] et illud Esaie 26: 'De mane vigilabo ad te';[153] et Exodus 16: 'Filii Israel colligebant manna hora matutina,'[154] ad significandum quod tunc dulcedo Spiritus Sancti colligenda est. Sicut corporum amatores stabiliunt corpus aliquid in mane gustando, sic dulcedine Spiritus Sancti in mane stabiliendus est spiritus; unde Ad Hebraeos 13: 'Optimum est gratia stabilire cor.'[155]
Tria autem sunt quae deberent homines cohibere a nimietate somni. Primo exempla, ad quod pertinet illud verbum Augustini prius positum: 'Indecens est Christiano si radius solis inveniat eum in lecto.'[156] Secundo hoc quod somnus absque necessitate est temporis amissio. Unde Bernardus: 'Quantum ad debitum continui profectus nil ita deperit de vita quam quod somno deputatur. /p. 177b/ In veritate somnus est quasi quaedam species vel imago mortis.'[157] Tertio deberet cohibere homines a nimietate somni multiplex malum quod in scripturis legitur ex somno accidisse. Et de hoc sufficiat ponere quinque exempla. Primum exemplum est Iudicum 4 de Sisara, qui cum bibisset lac, obdormivit et interfectus est a Iahel, clavo in cerebro eius defixo.[158] Secundum exemplum est Iudicum 16 de Samsone, quem Dalila fecit obdormire super genua sua, et rasis septem crinibus captus est et exoculatus.[159] Tertium exemplum est in Iudith 13 de Holoferno, qui dormiens a muliere Hebraea interfectus est.[160] Quartum exemplum est Matthaei 26, ubi apostoli somnolenti leguntur Christum amisisse.[161] Quintum exemplum est Actuum 20 de quodam adolescente nomine Eutycho, qui cum disputante Paulo gravi mergeretur somno, cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.[162]
Tria autem necessaria sunt homini ad hoc quod debito modo dormiat. Primo necessarium est ei ut vigilando laboret; unde Ecclesiastes 5: 'Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.'[163] Homo otiosus affligitur, non solum dormiendo sed etiam vigilando. Secundo necessarium est ei ut sobrie potu et cibo utatur. Tertio, ut sensus suos sobrios custodiat. Unde Bernardus: 'Sobrium cibum, sobrium sensum, sobrius sequitur somnus.'[164]
Circa hoc peccatum primo ostendemus quam stultus sit qui otium diligit. Secundo ostendemus quod otiosi /p. 178/ licet semper reprehensibiles sint, praecipue tamen tempore gratiae reprehensibiles sunt. Tertio tangemus ea quae attendenda sunt alicui in occupatione quam vult eligere.
Quam stultus vero ille sit qui otium diligit ostenditur Proverbiorum 12, ubi sic legitur: 'Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, stultissimus est.'[165] Non solum stultus est talis vel stultior, sed etiam stultissimus.
Primus gradus stultitiae est vitam suam negligere, ei necessaria non quaerendo. Secundus gradus est vitam suam hostibus indefensam exponere. Tertius gradus est hostes qui eum interimant pascere. Hos tres gradus stultitiae habet qui sectatur otium. Vitae enim aeternae, quae futura est, non providet; hostibus etiam suis, scilicet vitiis et daemonibus, se exponit, ut iam ostendetur. Hostes etiam suos nutrit, quia otio vitia nutriuntur et impinguantur, sicut et anseres et etiam equi solent otio impinguari.
Et possumus assignare duodecim stultitias quae sunt in homine otioso. Prima stultitia est quod ipse diabolo locum facit, contra illud Apostoli Ad Ephesios 4, 'Nolite diabolo locum dare,'[166] unde videtur diaboli societatem amare. Apud hominem occupatum non habet diabolus ubi possit esse, quia res perfecte occupata non est capax alterius rei. Ideo dicit Hieronimus: 'Semper aliquid boni operis facito, ut te diabolus inveniat occupatum.'[167] Ex hoc vero quod aliquis in se diabolo locum facit iam est indignus omni loco, praeterquam inferno; unde primus locus otiosi est infernus, sicut et diaboli. Quod sic potest ostendi: Constat quod otiosus caelo non recipiatur. Caelum enim merces erit tantum eorum qui operarii fuerint; unde Matthaei 20: 'Voca operarios et /p. 178b/ redde illis mercedem.'[168] In paradiso etiam terrestri non recipietur; unde Genesis 2: 'Tulit Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur.'[169] In purgatorio etiam non recipitur; unde Psalmo 72: 'In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.'[170] Otiosi non laborant cum hominibus, et ideo non flagellabuntur cum hominibus in purgatorio, sed cum daemonibus in inferno. Otiosus etiam indignus est esse in mundo isto; unde Lucae 13 de ficulnea sterili: 'Succide illam; ut quid terram etiam occupat?'[171] Relinquitur ergo quod solum inferno digni sunt otiosi. Secunda stultitia est quod otiosus in tali statu se ponit quando brutis animalibus inferior est, quoad hoc quod brutis animalibus licitum est comedere, homini vero otioso prohibet hoc Apostolus 2 Ad Thessalonicenses 3 dicens: 'Si quis non vult operari, nec manducet.'[172] Homo otiosus est velut homo mortuus; unde Seneca: 'Otium sine literis mors est et vivi hominis sepultura.'[173] Et Ecclesiastes 9: 'Melior est canis vivus leone mortuo.'[174] Leo mortuus est aliquis magnus otiosus, cui praevalet canis vivus, id est, aliquis vilis strenue operans; imo etiam otiosus est plusquam mortuus. Unde in Epistula Iudae dicitur de quibusdam quod sint 'arbores autumnales infructuosae bis mortuae.'[175] Arbor in autumno plantata, quando facit fructum, sero facit illum. Sic aliqui dum sani sunt, otiosi volunt esse; sed in articulo mortis, tunc primo volunt fructum poenitentiae facere. Ideo frequenter accidit quod absque fructu decedunt. Et tales homines infructuosi quasi bis mortui sunt, quia non solum mortis temporalis sed etiam aeternae sunt debitores. In quo deterioris conditionis sunt quam bruta animalia; illa enim solum mortem temporalem habent. Tertia stultitia est quod ex negligentia excolendi se fructum sui ipsius amittit. Si quis vineam haberet in qua mille asinatas vini posset colligere, valde reputaretur fatuus et infelix ab /p. 179/ omnibus si ex negligentia excolendi eam fructum illum amitteret. Fructus quem quis in se colligeret, si se diligenter excoleret, praevaleret vino regni unius. Quam fatuus est ergo qui ex negligentia tantum fructum amittit, quem in se colligere posset? Multum deberet confundi talis. Ideo dicit Seneca: 'Turpissima iactura est quae per negligentiam fit.'[176] Turpissimam ideo vocat eam quia est erubescentia plena. Nemo est ita pauper qui de fructu oris sui ita ditari non posset, si bene excoleret illud; unde Proverbiorum 12: 'De fructu ventris sui unusquisque replebitur bonis.'[177]
Ex ore suo posset homo colligere octo genera fructuum valde pretiosorum, non solum per annum vel per mensem, sed etiam singulis diebus, si quis bene excoleret os suum. Primus fructus est Dei laudatio. Secundus est gratiarum actio. Pretiositas vero horum fructuum ex hoc manifesta est quod caelestes arbores tales fructus ferunt. Ibi enim sonat 'gratiarum actio et vox laudis,' iuxta verbum prophetae.[178] Tertius fructus est oratio. Cuius fructus pretiositas manifesta est ex hoc quod ab angelis in caelos defertur; Tobiae 12 dicit angelus: 'Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam Domino.'[179] Non est vile xenium vel donum quod a tantis nuntiis Deo praesentatur. Ex virtute etiam orationis manifesta est pretiositas huius fructus, de qua dicit Gregorius: 'Magna virtus orationis'[180] quae effusa in terris in caelo operatur. Quartus fructus est confessio. Cuius fructus pretiositas patet ex hoc quod Deus vult fructum istum semper ante se habere; unde in Psalmo 95: 'Confessio et pulchritudo in conspectu eius.'[181] Consueverunt divites, quando diversi fructus portantur ante eos, illum retinere ante se quem prae ceteris /p. 179b/ amant. Ideo autem Dominus ita amat confessionem, quia confessio efficit et custodit pulchritudinem. Pretiositas etiam huius fructus ex hoc patet quod nullus Deo adeo displicet qui non placeat ei si fructum humilis confessionis ei offerat vel etiam offerre proponat. Unde Psalmo 31: 'Dixit, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino.'[182] Latro dum in cruce humilem confessionem Deo obtulit, a patibulo inferni se absolvit et regnum aeternum meruit. Quintus fructus est modestia, quae in hoc attenditur ut homo modum ponat in verbis suis quoad quantitatem et ut loquatur qualia debet loqui, scilicet vera et quae ad Dei sunt gloriam et proximi utilitatem, et ut loquatur qualiter debet loqui, scilicet non clamose. Pretiositas huius fructus patet ex hoc quod legitur Proverbiorum 17: 'Qui moderatur sermones suos, prudentissimus est.'[183] Sextus fructus est abstinentia, cuius fructus patet ex hoc quod tantae virtutis est abstinentia quod vitam hominis prolonget. Unde Ecclesiastici 37: 'Qui abstinens est, adiiciet vitam.'[184] Talis virtutis dicuntur fuisse fructus arboris solis et lunae, de quibus legitur in Historia Alexandri. Sacerdotes enim solis et lunae fructibus illis vescentes referuntur vixisse annis 400 absque laesione.[185] Septimus fructus est fraterna eruditio. Fructum istum specialiter ferre voluit ipsum lignum vitae, scilicet ipse Filius Dei; Marci 1: 'Eamus in civitates et vicos proximos, ut ibi praedicem; ad hoc enim veni.'[186] Octavus fructus est fidelis reclamatio, quando homo videt iniurias inferri Deo vel proximo. Pretiositas vero huius fructus manifesta est ex eius raritate. Pauci enim inveniuntur qui istum fructum habeant; unde Proverbiorum 20: 'Multi misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?'[187] Videmus quotidie fratres nostros a canibus dilacerari, et non est qui reclamet, idest a detractoribus. Imo quod plus est, videmus ipsum Deum a lusoribus /p. 180/ crucifigi et non est qui inde loquatur. Illi qui solo verbo possent Dei has contumelias impedire, non curant de hoc loqui. Quarta stultitia otiosi est quod ipse exponit se absque defensione hostibus suis. Otiosus est sicut signum ad sagittam. Potest enim a daemonibus undique sagittari; unde potest dicere illud Threnorum 3: 'Tetendit arcum suum et posuit se quasi signum ad sagittam.'[188] Occupatio velut quidam clipeus est contra sagittas diaboli; unde poeta:
Otia si tollas, periere cupidines artes.[189]
Est etiam otiosus velut castrum absque muro; unde Ezechielis 38: 'Ascendam ad terram sine muro' -- verbum est diaboli; 'veniam ad quiescentes habitantesque secure.'[190] Homo vero occupatus est velut castrum bene clausum; unde Augustinus: 'Non facile capitur a tentatione qui bono vacat exercitio.'[191] Homo otiosus non tantum uni hosti expositus est sed etiam pluribus; unde habetur in Vitis Patrum quod dixerunt seniores operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum vero innumeris spiritibus devastari.[192] Quinta stultitia est quod cum ipse valde pauper sit et nihil lucretur, tam large expendit res valde pretiosas, scilicet tempus suum et bona sua naturalia; unde in hoc negotio nihil est deterius otio, quod non solum nova non acquirit sed etiam parta consumit. Sexta stultitia otiosi est quod ipse facit quasi receptaculum omnium sordium. Unde Bernardus: 'Omnium tentationum et cogitationum malarum et inutilium sentina est otium.'[193] In sentina sordes recipiuntur in navibus marinis; sic cor otiosi quasi omnes sordes recipit vitiorum. Licet ergo otium origo possit esse omnium peccatorum, spiritualiter tamen occasio est istorum peccatorum, scilicet luxuriae, verbositatis, nugarum, curiositatis, et superbiae. De peccato luxuriae habemus exemplum David, qui dum occupatus fuit bellis, continens fuit; postea vero tempore otii adulterium commisit, /p. 180b/ ut legitur 2 Regum 11.[194] Salomon etiam, dum occupatus fuit circa templum et alia aedificia, non ita infatuatus fuit in amore mulierum ut postea quando factus est otiosus. Poeta etiam dicit:
Quaeritur Aegistus quare sit factus adulter:
In promptu causa est, desidiosus erat.[195]
Et Ezechielis 16: 'Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, abundantia, et otium.'[196] De verbositate et curiositate legitur 1 Ad Timotheum 5: 'Adolescentiores viduas devita.'[197] Et subditur: 'Discunt enim circuire domos, non solum otiosae sed etiam verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.'[198] De nugis vero dicit beatus Bernardus: 'Otiositas est mater nugarum, noverca virtutum.'[199] De superbia vero dicitur in Psalmo 72: 'In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia.'[200] Septima stultitia otiosi est quod ipse secum vult habere qui eum de malitia instruat; unde si sapiens sit, non faciet mala. Otiositas quasi quaedam magistra est; unde Ecclesiastici 33: 'Seruo malevolo tortura et compedes; mitte eum in operationem, ne vacet. Multam enim malitiam docuit nos otiositas.'[201] Octava stultitia otiosi est quod cum ipse sit submersus in profundo stultitiae sive malitiae, non vult tamen porrigere manum ad laborem, licet aliter evadere non possit. Unde Seneca: 'A stultitia nemo emergit nisi manum porrigat ad laborem.'[202] Homo otiosus qui non vult se occupare ut a peccato possit exire, tali stultitia laborat qua laboraret ille qui cecidisset in aquam profundam et pigritaretur manum porrigere ad arborem sibi proximam; cum tamen aliter non posset a naufragio liberari. Occupatio bona lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Et frustra laborat otiosus ad exeundum a peccatis nisi se occupet. Nona stultitia est quod ipse quiescit quando laborandum esset, scilicet in praesenti, et ideo laborabit quando esset quiescendum, scilicet in futuro. In quo /p. 181/ similis est illi quid dicit Esaiae 14: 'Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis.'[203] Cui dicit beatus Bernardus: 'O impudens et imprudens, millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistebant ei, et tu sedere praesumis!'[204] Mundus iste locus laboris est; unde Iob 5: 'Homo nascitur ad laborem, et avis ad volandum.'[205] Unde dictum est ad Adam quando erat eiiciendus a paradiso et ponendus in terra ista: 'In sudore vultus sui vesceris pane tuo.'[206] Decima stultitia otiosi est quo ipse vult Deum quodammodo praeire, dum solus vult quiescere et non laborare, cum Dominus sex diebus operatus sit et in septimo requieverit; unde Genesis 2: 'Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit ab omni opere quod patrarat.'[207] Undecima stultitia otiosi est quod ipse refugit illud quod est iucunditas et sanitas tam animae quam corporis, scilicet moderatum laborem. Duodecima stultitia otiosi est quod ipse diligit illud unde Dei maledictionem incurrit, et inde in universitatem vitiorum incidit. Ad primum pertinet quod legitur Matthaei 21 de ficulnea quam dominus maledixit ideo quod esset sine fructu.[208] Ad secundum pertinet illud verbum Bernardi: 'Summa mentis mollitia est otium iners.'[209]
Sequitur videre quare potius reprehensibiles sint qui tempore gratiae sunt otiosi quam qui fuerunt ante otiosi. Quod patet ex hoc quod legitur Matthaei 20: 'Quid hic statis tota die otiosi?'[210] Illos reprehendit paterfamilias quos otiosos invenit undecima hora. Per quos significantur illi qui sunt otiosi in tempore gratiae. Et possunt super hoc quatuor causae assignari. Prima causa est haec quod Dominus dedit nobis formam iam laborandi et exemplum; unde Ad Philippenses 2: 'Exinanivit semetipsum formam serui accipiens.'[211] Magna superbia esset si vellet quiescere /p. 181b/ seruus ex quo laborat Dominus; unde Matthaei 10: 'Non est discipulus super magistrum nec seruus super dominum suum.'[212] Secunda causa est quia tempore gratiae sumus serui emptitii, et ideo magis ad laborem tenemur; unde Apostolus 1 Ad Corinthios 6: 'Empti estis pretio magno.'[213] Tertia causa est quia melior merces nobis promittitur. Iudaeis enim promittebatur terra, nobis vero promittitur caelum; unde Matthaei 3: 'Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.'[214] Quarta causa est quia etsi spiritualibus qui erant in veteri lege promitteretur regnum caelorum sub figura terrae promissionis, tamen illa multum illis differebatur. Non enim acceperunt mercedem suam usque post passionem Christi. Nimis erat longa via in paradisum quando oportebat ire per infernum; sed modo in momento uno lucratur aliquis paradisum, ut cum post verum baptismum decedit, vel cum post tantam contritionem quae sufficiat ad deletionem culpae et poenae. Unde Bernardus in persona Ecclesiae: 'Labor meus vix est unius horae; etsi amplius, prae amore non sentio.'[215] Unde Lucae 14: 'Misit Dominus seruum suum hora cenae dicere invitatis ut veniret, quia iam parata sunt omnia.'[216] Hora cenae est tempus gratiae, in quo omnia sunt parata, quia nihil amplius necesse est ad hoc quod aliquis ad aeternam cenam introducatur nisi quod manus suas laverit, idest purgatus perfecte fuerit.
Sequitur videre quid attendendum sit in occupatione quam aliquis eligit. Tria autem attendenda sunt circa eam, scilicet quod occupetur; unde Hieronimus: 'Semper aliquid boni facito, ut te diabolus inveniat occupatum.'[217] Et ut taedium removeat, iuxta illud verbum Senecae: 'Occupatione bonorum artium occupandi sumus, quoties male habet /p. 182/ inertia impatiens sui.'[218] Et ut utilitatem habeat. Pro vitando enim otio, otiosa sectari ridiculum est, ut dicit Bernardus.[219] Idem: 'Non tantummodo agendum est ut cum aliqua delectatione vel sine grandi nausea dies transigatur, sed ut etiam de peracta dieta ad profectum mentis semper aliquid in conscientia resideat, aliquid in thesaurum cordis quotidie congeratur.'[220] Magis attendendum est etiam in occupatione quod occupet animam quam quod occupet corpus. Item secundum Bernardum: 'Meliora sunt exercitia spiritualia quam corporalia.'[221] Et inter corporalia melius quod similius est spiritualibus, ut scribere. Et notandum quod quidam nolunt operari quia hoc sibi dedecus reputant. Credunt enim honorabiliores burgenses esse illos qui nihil agunt nisi quod comedunt et bibunt et aliis deliciis intendunt. Sed eadem ratione porcos possunt praeferre equis et ceteris animalibus, qui nihil agunt nisi quod comedunt et bibunt. Et in veritate tales homines per porcos etiam significantur Matthaei 8, ubi dicunt daemones Domino: 'Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.'[222]
Sequitur de vitio dilationis, quo vitio multum laborat genus humanum. Unde Seneca: 'Nemo quicquam habet facti. In futurum enim nostra distulimus.'[223] Et nocet hoc vitium multum homini; unde versus:
Et nocet et nocuit semper differe paratis.[224]
Item:
Qui non est hodie, cras minus aptus erit.[225]
Duae autem sunt species dilationis quae multum nocent hominibus, scilicet dilatio conversionis et dilatio confessionis. De quibus modo prosequemur. De prima legitur Ecclesiastici 5: 'Non tardes converti ad Dominum /p. 182b/ et ne differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdere te.'[226] Et eiusdem 17: 'Ne demoreris in errore impiorum.'[227] Et 21: 'Fili, peccasti, non adiicias iterum, sed de pristinis deprecare Dominum ut tibi dimittantur.'[228] Ad eandem dilationem potest referri illud Esaiae 28: 'Erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi, ut vadant et cadant retrorsum et conterantur.'[229] Verbum Domini multis est occasio huiusmodi derisionis; multi enim quando admonentur de sua conversione respondent Domino, adminus facto sic: 'Manda remanda,' etc. Hoc procurat diabolus, ut dum differunt venire ad Deum, 'vadant' ad infernum et 'cadant retrorsum,' idest, improviso moriantur, 'et conterantur,' idest irrecuperabiliter damnentur. Ad eandem dilationem pertinet illud verbum Augustini loquentis ad Dominum: 'Non erat quod tibi responderem dicenti mihi, 'Surgere qui dormis,' nisi verba somnolenta et lenta: 'Modo, ecce modo, sine paululum.' Sed illud 'modo' non habebat modum, et illud 'paululum' ibat in longum.'[230] Item Augustinus de eadem dilatione: 'Differebam de die in diem vivere in te, et non differebam in memetipso mori.'[231] Et illud Senecae: 'Quidam autem desierant antequam inciperent.'[232] Et illud Sophoniae 2: 'Vox cantantis in fenestra et corvus in superliminari.'[233] Dominus stat ad ostium domus peccatoris et pulsat; unde Apocalypsis 3: 'Ecce ergo sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum.'[234] /p. 183/
Duo vero sunt quae impediunt ne Dominus intret ad peccatorem. Primum est hoc quod peccator habet oculum ad prospera et laeta cum potius deberet habere ad tristia, scilicet pericula quae sibi imminent; unde Ecclesiastes 7: 'Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia est.'[235] Et ista cogitatio dicitur in praedicto verbo Sophoniae 2: 'Vox cantantis in fenestra.'[236] Et impedit ne Dominus ad peccatorem intret. Exemplum habemus de hoc in civitate Ierusalem, quae oculum habebat ad laeta, unde gaudebat cum fleret Dominus pro ea; unde Lucae 19: 'Videns Iesus civitatem flevit super eam dicens: 'Quia si cognovisses et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi'.'[237] Secundum quod impedit ne Dominus intret ad peccatorem est procrastinatio. Et ista procrastinatio est velut 'corvus in superliminari,'[238] dicens Domino pulsanti ad ostium, 'Cras, cras.' Provenit autem ista procrastinatio ex hoc quod peccator repromittit sibi longam vitam; unde Ecclesiastici 29: 'Repromissio nequissima multos perdit.'[239] Repromissio qua peccator sibi repromittit longam vitam, non solum nequam est sed etiam nequior et nequissima. Nequam est ideo quia sibi usurpat peccator hoc quod proprium Dei est, scilicet de futuro tempore disponere; unde Actuum 1: 'Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate.'[240] Et Bernardus dicit ei qui de futuro tempore disponendo praesumit: 'Quid de futuro, miser, tam temerarie disponere praesumis, tanquam pater tempora et momenta in tua et non magis in sua posuerit potestate?'[241] Nequior vero est repromissio ista quia, cum tempus infiniti valoris sibi a Domino datum fatue expenderit, adhuc tamen praesumit quod Deus multum temporis sibi sit daturus, tali fatuitate laborans qua /p. 183b/ laboraret ille qui thesaurum magnum sibi a patre deditum ad negotium fatue expendisset et adhuc large expendere vellet dicens: 'Bene possum expendere, pater meus satis adhuc mihi dabit.' Cui responderi posset: 'Verum est, quia ita bene custodisti quae tibi iam dedit.' Tales deberent advertere hoc quod Dominus tempore Noe recidit de tempore poenitentiae hominibus promisso, secundum Strabum viginti annos, eo quod videbat quod homines poenitere nolebant.[242] Si vero Dominus tempus promissum nolentibus poenitere abstulit, quid faciet de his quibus nullum tempus promisit? Nequissima vero est repromissio ista: quia talis non tantum tempus sibi datum perdidit, imo etiam in contumeliam ipsius largitoris expendit et futurum tempus in contumeliam eius expendere disponit. Qua fronte ergo praesumit quod Deus, qui ista novit, debeat sibi longam vitam dare? Ad hanc dilationem potest etiam referri quod legitur Proverbiorum 3: 'Ne dicas amico tuo, 'Vade et cras revertere, cum statim possis dare'.'[243]
Octo vero sunt quae deberent hominem movere ad accelerandam conversionem. Primum est mortis incertitudo; unde Lucae 12: 'Estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet.'[244] Et Matthaei 19: 'Veniet Dominus serui illius in die qua non sperat et hora qua ignorat.'[245] Et iterum Lucae 12 dicitur illi qui dicebat animae suae, 'Anima mea, multa bona habes reposita in annos plurimos; requiesce, comede,' etc.: 'Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; quae autem parasti cuius erunt?'[246] Et Ecclesiastes 9: 'Nescit homo finem suum, sed sicut pisces hamo et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines in tempore malo.'[247] Et Seneca: 'Nescis quo loco te mors expectet; ideo tu /p. 184/ eam omni loco expecta.'[248] Cum nesciat homo quo loco mors debeat ei occurrere, nesciat homo quo loco eam magis debeat expectare: in omni loco expectanda est. Unde Seneca: 'Iuvenes mortem habent a tergo, senes ante oculos.'[249] Licet illud non videatur quod a tergo est, nihilominus tamen noscere potest, et etiam amplius quam quod est ante oculos. Sic mors iuvenibus timenda esset ut senibus, licet illi non advertant. Et hoc est unum quod multum deberet homines movere ad accelerationem conversionis, quod tot homines defuncti sunt qui bene proponebant se quandoque facturos poenitentiam, et praeoccupati morte non fecerunt, nec de cetero unquam facient. Nimius est thesaurus quem fatuus homo tanto discrimini subiicit, dum differt conversionem suam. Secundo deberet homines movere ad accelerationem conversionis multiplex bonum quod peruenit[250] inde. De quo bono legitur Threnorum 3: 'Bonum est viro cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua.'[251]
Octo vero bona sunt quae sequuntur ex hac acceleratione. Primum est quod bonitas altius et profundius infigitur, eo quod invenit subiectum magis tenerum; unde versus:
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.[252]
Secundum est quod homini iucundum est bene vivere; unde Sapiens: 'Optime forma vivendi eligenda est, quam iucundam reddet assuetudo.'[253] Ante assuetudinem molestum est equis ambulare, adeo ut oporteat vincula poni in pedibus eorum; postquam vero consueti fuerint, facile est eis. Similiter pueris in principio molestum est addiscere, adeo quod verberibus oporteat eos ad hoc compelli; postquam vero consueverunt, amore literarum patriam suam relinquunt et multas paupertates et molestias /p. 184b/ sustinent ut addiscere possint. Sic bene vivere, quod primo hominem molestat, per assuetudinem fit homini iucundum. Tertium bonum est quod homo secure vivit; unde Seneca: 'Pulchrum est ante mortem consummare vitam, deinde expectare secure reliquam temporis partem.'[254] De hac securitate legitur Proverbiorum 15: 'Secura mens quasi iuge convivium.'[255] Quartum bonum est quod homo Deo diutius seruit et diutius bene vivit; unde Augustinus: 'Quid differs in crastinum? Longa vita erit si ipsa vita bona sit; utique si longa erit, melius bona erit.'[256] In veritate, quanto habiturus es longiorem vitam, tanto amplius desiderare debes ut bona sit. Sicut aliquis quanto amplius habet de vino, tanto amplius desiderare debet ut bonum habeat, et amplius displicet sibi si corrumpatur. Quintum bonum est quod gratius est seruitium eorum Deo qui cito ad eum convertuntur. Illi enim de puro et optimo vitae suae, et quasi de flore et vigore Deo offerunt; qui autem tarde volunt converti, quasi faeces Deo reservant. Qui timere possunt ne de faecibus calicis irae Domini bibant, iuxta illud Psalmi 74: 'Faex eius non est exinanita; bibent omnes peccatores terrae.'[257] Isti de vita sua primo offerunt quod pulchrius est et melius in ea diabolo vel mundo tanquam Domino; reliquias vero volunt Domino offerre, illud scilicet de quo mundus non curat, cum tamen ex [read ea?] optima et electa debeant esse. Unde Ecclesiastici 14: 'Fili, si habes, benefac tecum et dignas Deo oblationes offer.'[258] Et in libro Numerorum 18: 'Omnia quae offertis de decimis et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.'[259] De illo qui quod deterius est Deo offert, dicit Dominus Malachiae 1: 'Offer illud duci tuo si placuerit ei, ac susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.'[260] Et iterum ibidem: 'Maledictus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino, qui rex magnus est, dicit Dominus exercituum.'[261] Praecipue placet /p. 185/ Deo seruitium iuvenum; unde Dominus Matthaei 19: 'Sinite parvulos venire ad me et nolite prohibere eos.'[262] Et 21: 'Nunquam legistis quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?'[263] Sextum bonum est quod homo moritur certus certitudine spei de salute sua. E contrario incertus moritur qui in fine poenitet; unde Augustinus: 'Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam et accipit, et hinc vadit, fateor vobis: non ei negamus quod petit, sed non praesumimus. Poenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Non dico damnabitur, sed nec dico liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? Age poenitentiam dum sanus es. Si sic agis, ego dico tibi quod es securus, quia poenitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam quando peccare non potes, peccata te demiserunt, non tu illa.'[264] Item Augustinus: 'Duae res sunt: aut ignoscitur aut non ignoscitur. Quid horum tibi futurus sit nescio; tene certum et dimitte incertum.'[265] Septimum bonum est quod ignis purgatorii evitatur. Licet ille qui tarde convertitur salvetur, sic tamen 'salvus erit quasi per ignem,' 1 Ad Corinthios 3.[266] Octavum bonum est quod maius praemium recipit. Habet enim Deus unde melius remuneret eos qui sibi diutius seruierunt; et licet salvetur qui tarde convertitur si vere sicut ille qui cito convertitur, tamen 'in domo Patris caelestis mansiones multae sunt.'[267]
Tertio deberet homines movere ad accelerationem conversionis magnum periculum malae consuetudinis. Quod periculum manifestari potest ex diversis testimoniis scripturarum quae subiungentur. Legitur Iob 20: 'Ossa eius implentur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient.'[268] Vitia adolescentiae si homo in his perseveret sunt similia guttae quae ossa subintrat, quae vix curatur. /p. 185b/ Unde talia vitia non relinquunt hominem dum vivit; unde Proverbiorum 22: 'Proverbium est, Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.'[269] Unde narrat Historia Graecorum quod Alexander Magnus carere non potuit moribus et incessu Leoludis paedagogi sui et vitiis quibus parvus fuerat infectus.[270] Et Ieremiae 13: 'Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere cum didiceritis malum.'[271] A medicis etiam dicitur quod consuetudo sit altera natura. De natura autem dictum est, 'Naturam expelles furca, tamen usque recurret.'[272] Et secundum Augustinum: 'Dum consuetudini non resistitur, fit necessitas.'[273] Quantum sit periculum malae consuetudinis ostendit nobis Glossa super Matthaei 26, ubi Petrus in prima negatione dixit, 'Nescio quid dicis'; in secunda cum iuramento negat; in tertia detestatur et iurat quod non noverit hominem.[274] 'Perseverare in peccato,' ut dicit Glossa, 'dat incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.'[275] Ad ostendendum etiam pericula malae consuetudinis valere possunt quae de Lazaro leguntur, Iohannis 11. Lazarus enim figuram tenet eorum qui sunt in peccato malae consuetudinis; de quo dicit Martha, 'Domine, iam fetet.' Lapis etiam ei erat superpositus. Ligatus etiam erat manus et pedes institis, et facies eius erat velata sudario.[276] Et ista quatuor spiritualiter reperiuntur in homine qui est in peccato malae consuetudinis. Natura enim ipsius quasi corrupta est, adeo ut ei sapiant quae debuerunt ei desipere, et ea desipiant quae debuerunt ei sapere. Unde fetidi sunt coram Deo et angelis eius, sicut corpora corrupta hominibus fetent; unde in Psalmo 13: 'Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis.'[277] Nimis tarde adhibetur sal vel myrrha poenitentiae hominibus qui in peccatis consueti sunt; sicut carnes tarde sale condiuntur, quae iam scaturiunt /p. 186/ vermibus. Homo etiam qui est in peccato malae consuetudinis habet velut magnum lapidem supra seipsum positum, scilicet ipsam malam consuetudinem. Unde super Iohannis 2 dicit Glossa quod Dominus fremuit, lacrimatus est, et clamavit, quia difficile surgit quem moles malae consuetudinis premit.[277a] Homo qui in peccato malae consuetudinis est similis est illi qui in puteum cecidit, super cuius os magnus lapis est positus. Unde in Psalmo 68: 'Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.'[278] Tempestas aquae hominem demergit in consensu peccati mortalis; profundum absorbet cum peccatum peccato additur; puteus urget os suum quando homo in seruitutem malae consuetudinis redigitur. Manus vero et pedes habet talis ligatos institis propter magnam difficultatem ad bene operandum quae in eo est; unde Augustinus: 'Ligatus eram, non ferro alieno sed mea ferrea voluntate.'[279] Faciem etiam habet velatam sudario quia ex hoc quod diu in tenebris peccatorum fuit, spiritualem visum amisit. Homo peccatis assuetus est velut equus effrenis qui est in cursu nec de facili potest retineri; unde Ieremiae 8: 'Nullus est qui poenitentiam agat super peccato suo, dicens: 'Quid feci?' Sed omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium.'[280] In quanto periculo sit talis homo ostenditur Psalmo 34: 'Viae illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.'[281] Mirum est si non cadat qui per viam tenebrosam et praecipitem et lubricam vadit et incessanter impellitur a forti tentatore cum ipse sit debilis. Vere potest dicere illud, 'Domine, vim patior.'[282] Et trahi videtur ab ipsa consuetudine ad interitum; unde Proverbiorum 29: 'Et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.'[283] Peccatum ante consuetudinem est ut funiculus, imo ut filum stupeum respectu status /p. 186b/ in quo est post consuetudinem; unde Esaiae 5: 'Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum.'[284] Peccatum consuetudinis est velut vinculum plaustri quod decem boves, idest decem praedicatores, vix rumpere possunt; unde dicit Glossa super illum locum: 'Merito iniquitas in funiculis vanitatis trahitur, quia peccata peccatis[285] connectuntur et inania sunt ut fila aranearum.'[286] Sed si exire volumus, tanquam vinculis solidissimis tenemur. Peccatum etiam consuetudinis est velut languor inveteratus qui difficile curatur; unde Ecclesiastici 10: 'Languor prolixior gravat medicum, sed brevem languorem praecidit medicus.'[287] Item Ecclesiastici 18: 'Ante languorem adhibe medicinam.'[288] Et Seneca: 'Minus negotii haberet medicus, si ad recens vulnus aut vitium adhiberetur; sequerentur teneri et rudes recta monstrantem.'[289] Nemo difficulter ad naturam reducitur nisi qui ab illa defecerit. Et Matthaei 9 legitur quod discipuli non potuerunt expellere malignum spiritum a quodam in quo fuerat ab infantia.[290] Et Basilius Magnus dicit quod sicut non potest aliquis dediscere maternam linguam, sic vix longam peccati consuetudinem.[291] Tanta est vis consuetudinis, ut quod homo consuevit facere vigilans, quandoque facit dormiens; et quod[292] consuevit facere vivens, interdum faciat moriens. Unde refertur de quodam medico cui debebantur tredecim librae ad tres annos soluendae, quod cum laboraret in extremis et admoneretur ut confiteretur et Eucharistiam sumeret, nihil aliud ab eo poterant extrahere nisi 'Tredecim libras ad tres annos soluendas.' Et sic loquens expiravit.[293] /p. 187/
Quarto deberet movere homines ad accelerationem conversionis hoc quod conversio dilata difficilior est, accelerata vero facilior; unde Beda super Lucam: 'Diabolus quanto diutius possidet, tanto difficilius dimittit.'[294] Et iterum: 'Quanto citius, tanto facilius diaboli dominium evitatur.'[295] Sicut optimus modus occidendi serpentem materialem est per contritionem capitis, sic optimus modus vincendi serpentem infernalem est per contritionem capitis ipsius. Tunc caput eius conteritur cum in principio conflictus ipse devincitur; unde Dominus ad serpentem de muliere: 'Ipsa conteret caput tuum.'[296] Et Hieronymus: 'Lubricus est antiquus serpens et nisi capite teneatur, statim illabitur.'[297] Et Ecclesiastici 25: 'Non est caput nequius super caput colubri.'[298] Et Canticorum 2 iubet Dominus capi vulpeculas,[299] et 1 Regum 17 legitur David percussisse Goliam in fronte et sic eum interfecisse.[300] In fronte diabolum percutit qui in principio vitae suae eum devincit. Sed velut in calcaneo vult eum percutere qui in fine vitae suae quaerit eum vincere. Pharao autem populum Iudaeorum in morte primogenitorum dimisit; ut legitur Exodi 12 per alias plagas non dimisit eum,[301] nec diabolus populum Christianum perfecte dimittit, donec Ecclesia studeat correctioni parvulorum et laboret ad inficiendum peccata dum recentia sunt.
Primum est induratio. Puerilis enim aetas tenera est et susceptibilis impressionis, senilis vero dura est. Unde Ecclesiastici 30: 'Curva cervicem filii tui in iuventute et tunde latera eius dum infans /p. 187b/ est, ne forte induret et ne credat tibi.'[302] Virgula dum tenera est potest ad rectitudinem adduci. Trabem vero postquam desiccata est, si curva sit, impossibile est ad rectitudinem reduci. Sic parvuli corrigi possent si diligentia debita adhiberetur. De senibus vero in malitia sua induratis non multum sperandum est. Omnis malus animus priusquam indurescat, malitia eius molliri potest; sed postquam induraverit, desperandum, idest non multum sperandum. Secundum faciens ad difficultatem conversionis est hoc quod contrarium gratiae Dei iam occupavit hominem. Ideo Dei gratia difficilius in eo recipitur, sicut materia quae habet aquam difficilius accipit ignem, quia ignis invenit ibi quod sibi repugnet, sicut est manifestum in candela madefacta. De facili capitur castrum in quo nullus repugnat, et de facili vestis rectam formam suscipit, quae nondum pravam suscepit. In parvulis vitia nondum sunt, vel si sunt, parva sunt. Ideo facile possunt extirpari. Ideo dicitur in Psalmo: 'Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram.'[303] Tertio facit ad hanc difficultatem hoc quod ille qui diu distulit converti, dissipavit in se bona naturae. Virtutes enim naturales quas habebat in pueritia amisit, scilicet virginitatem, innocentiam, humilitatem, propter quas virtutes dicit Dominus Matthaei 19: 'Sinite parvulos venire ad me et nolite prohibere; talium enim est regnum caelorum,'[304] scilicet illorum qui habent per gratiam ea quae habent parvuli per naturam. Facilius est aliquem ditari quantum ad divitias huius saeculi qui habet multa bona sibi dimissa a parentis, quam illum qui bona paterna iam consumpsit. Sic parvulus qui bona naturae habet facilius ditari potest divitiis spiritualibus quam ille qui peccando bona naturae consumpsit. Quarto facit ad difficultatem hanc hoc quod ille qui differt converti habet vas minus idoneum /p. 188/ cui Dominus libenter infundat balsamum gratiae suae. Verisimile enim est quod vas cordis quod diutius immunditiam peccati continuit, ad gratiam suscipiendam minus sit idoneum. Nullus libenter infundit balsamum vasi quod diu continuit lutum. Quinto facit ad difficultatem istam hoc quod quanto aliquis diutius in peccato manet, tanto amplius oneratur peccatis, quia peccatum quod per poenitentiam non diluitur, suo pondere aliud trahit. Unde onus et poenae et culpae crescit in peccatore, et ideo minus semper potest surgere a peccato, praecipue cum ipse semper debilior fiat. Et hoc est unum unde multum apparet quam stulti sint illi qui differunt converti. Ille enim qui non potest levare onus peccatorum quando minus est, quomodo levabit illud quando maius erit? Unde legitur in Vitis Patrum quod beatus Arsenius, qui habitavit in eremo Scythiae, talem vidit visionem. Venit ad eum vox dicens: 'Egredere et ostendam tibi opera hominum.' Et egressus vidit Aethiopem nigrum cum securi caedentem ligna et facientem grandem sarcinam. Tentabat levare eam et prae magnitudine non poterat; et iterum caedebat alia ligna, et addebat sarcinae. Exposuit ergo ei hanc visionem, dicens: 'Qui caedebat ligna et adhuc super sarcinam addebat, homo est qui est oneratus multis peccatis et semper addit alia peccata, cum oporteret ea deponere et demere.'[305] Tali fatuitate laborat qui differt agere poenitentiam usque ad senectutem, quali laboraret ille qui haberet quatuor iumenta et onera eis sufficientia, et imponeret onera quatuor iumentorum debiliori ex illis. Sic homines senio, quod est debilissima pars vitae hominis, totum onus vitae volunt imponere. Sexto facit ad difficultatem conversionis hoc quod quanto aliquis in peccato diutius moratur, tanto amplius a Deo elongatur. Non est /p. 188b/ verisimile quod ille qui non cessat se elongare a Deo per undecim annos, posset de facili in octo vel quindecim diebus, in quibus durat infirmitas, ad Deum redire. Licet hoc possit accidere, et interdum accidat quando ventus Spiritus Sancti placuerit affare alicui, sed raro accidit. Ideo scriptum est: 'Qui elongant se a te peribunt.'[306] Et Esaiae 55: 'Invocate eum dum prope est.'[307] Solet dici quod tantum est a Sancto Dionysio usque ad urbem Parisiensium quantum ab urbe Parisiensi ad Sanctum Dionysium. Sic qui longo tempore se a Deo elongavit, non nisi longo tempore ad Deum redit, nisi Deus valde magnam gratiam ei facere voluerit. Septimo facit ad difficultatem conversionis hoc quod homo circa mortem multa habet impedimenta, scilicet infirmitatem et sollicitudinem de dispositione domus suae, quae non permittunt hominem cogitare de anima sua. Unde Hieronymus: 'Dum infirmitate opprimeris, nihil aliud potes cogitare quam sentis.'[308] Et Augustinus: 'Mors urget, peccata terrent, uxor et filii quos amavit ad se vocant.'[309] Octavo difficile convertitur talis quia iustum est ut a Deo contemnatur moriens ille qui eum contempsit vivens. Unde Esaiae 33: 'Vae, qui spernis; nonne et ipse sperneris?'[310] Iohannes Chrysostomus: 'Hac animadvertione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret oblitus est Dei.'[311] Nono difficile convertitur homo qui differt converti usque ad mortem quia tunc magis diabolus impugnat hominem sciens, quia si tunc hominem amiserit, de cetero eum non recuperabit. Unde Genesis 3 dicitur serpenti: 'Tu insidiaberis calcaneo eius.'[312] In calcaneo, qui est extrema pars hominis, intelligitur finis vitae, cui diabolus maxime insidiatur. Tunc enim summum studium et laborem apponit ut hominem devincat. Interdum viginti annis providet diabolus ante mortem unde hominem in morte /p. 189/ detineat. Facit enim hominem aliquid iniuste acquirere quod in morte non vult restituere. Unde magna est fatuitas eorum qui ita praesumunt quod in morte convertantur et quod tunc diabolum devincant quando ipse melius praeparatus est ad praelium. Similes videntur esse illi qui ludens ad schachos et parum de ludo sciens cogitaret apud se, 'Ego permittam mihi familiam auferri; deinde in fine mactabo illum cum quo ludo in angulo,' cum tamen sciret illum cum quo ludit peritissimum esse lusorem. Velut imperitus lusor est peccator qui semper in tentationibus succumbit, qui familiam virtutum amisit; velut peritissimus lusor est diabolus, qui ab initio mundi exercitatus est in ludo tentationum. Qua praesumptione ergo confidit peccator quod in angulo debeat eum mactare, idest in fine vitae suae vincere, praecipue cum sine Deo nihil possit facere, et Dei auxilio adeo indignum se fecerit ut non solum sit dignus a Deo adiuvari sed irrideri! Unde Proverbiorum 1: 'Vocavi et renuisti';[313] et subiungitur: 'Ego quoque in interitu vestro ridebo.'[314] Decimum faciens ad hoc quod ille cum difficultate convertatur qui consuevit peccare est amaritudo quam invenit cum attentat bonum operari; ex diuturna enim infirmitate in qua fuit amaritudinem invenit, ubi debuit invenire dulcedinem. Augustinus: 'Palato aegro poena est panis qui sano est suavis. Et oculis aegris odiosa est lux quae sanis est amabilis.'[315] Inventa autem amaritudine in bono opere quod attentat, statim dimittit illud peccator, ad modum simiae, quae gustata exteriori amaritudine nucis tam cito eam proiicit et ideo ad dulcedinem nuclei non pervenit. Sic peccator ad dulcedinem praemii vel spiritualium consolationem non pervenit, quia dimittit bene operari quando invenit aliquam difficultatem in bono opere. Amaritudo ista significata est per amaritudinem illarum aquarum quas /p. 189b/ invenerunt filii Israel de Aegypto revertentes, ut legitur Exodi 15, quae dulcoratae fuerunt cum lignum misissent in eas.[316] In quo ligno significata est memoria dominicae crucis, quae valet ad dulcorandum poenitentibus amaritudinem quam sustinent, iuxta illud Gregorii: 'Si passio Domini ad memoriam revocetur, nihil adeo durum quod non aequo animo toleretur.'[317] Propter difficultatem quam habet aliquis in bono opere post peccatum dictum est Evae, postquam peccaverat, Genesis 3: 'In dolore paries.'[319] Undecimum faciens ad difficultatem conversionis est tristitia quam invenit peccator quando cogitat se separari a vita in qua diu fuit. Et haec est causa quare ista memoria mortis amara est divitibus, quia non possunt sustinere etiam quod cogitent se separari a divitiis quas amaverunt. Unde Ecclesiastici 41: 'O mors, quam amara est memoria tua homini iniusto et pacem habenti in substantiis suis!'[320] Duodecimum faciens ad difficultatem conversionis est quidam magnus timor, qui est in peccatore de inexperientia bonae vitae, quia omnis peccator ad modum Cain habet caput tremulum, trepidans ubi timendum non esset. Credit enim quod mori debeat si Deo serviat, iuxta illud Proverbiorum 22: 'Dicit piger, 'Leo est foris, in medio platearum occidendus sum'.'[321]
Quinto debet movere hominem ad accelerationem conversionis hoc quod ille qui differt converti iniquus est in Deum, in angelum, in seipsum, in proximum, et etiam in inferiores creaturas. In Deum sex modis inique agit. Primo quia quasi apponit fel in escam eius, iuxta illud Psalmi 68: 'Dederunt in escam meam fel.'[322] Velut esca Domini est bonum opus, quia in eo Dominus delectatur, iuxta illud Canticorum 1: /p. 190/ 'Qui pascitur inter lilia,'[323] idest inter munda opera. Escae ergo Domini apponit fel qui bonis operibus quae agit amaritudinem peccati admiscet. Valde perversus esset coquus alicuius principis, si in esca domini sui absinthium poneret. Secundo inique agit in Deum, quia illud affert ante oculos eius quod maxime Deo displicet, scilicet peccatum. Quod peccatum maxime displiceat Deo ostensum est in principio tractatus.[324] Tertio inique agit in Deum, quia contemnit eum se misericorditer vocantem et aeterno regno volentem pacem eius emere, cum ipse meruerit mortem aeternam. Unde Esaiae 31: 'Audient aures tuae verbum post tergum monentis,'[325] scilicet Domini. Et Ad Romanos 2: 'An divitias bonitatis Dei et patientiae et longanimitatis contemnis?'[326] Gregorius: 'Debemus Dei misericordiam saltem erubescere, si nolumus eius iustitiam formidare, qui tanto ampliori improbitate contemnitur quanto contemptus vocare non dedignatur.'[327] Quarto inique agit in Deum, quia Deum, qui eum expectat ut pius pater, quantum in se est affligit tarditate sua. Ad quod possumus referre illud Tobiae 9: 'Scis quoniam dies computat pater meus, et si tardavero una die plus, contristabitur anima eius.'[328] Verba sunt minoris Tobiae ad angelum. Quinto inique agit in Deum, quia deteriorem partem vitae suae Deo reservat, meliorem partem diabolo immolans. Sexto inique agit in Deum, quia ex misericordia Dei iram sibi provocat, et ex hoc unde debuit sumere occasionem Domino serviendi, sumit occasionem Deum impugnandi. Ex eo enim quod speras quod Deus eum misericorditer debeat expectare proponit diutius eum offendere. Unde Apostolus Ad Romanos 2: 'Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adduxit; secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei.'[329] Talis de bonitate domini malitiam colligit. /p. 190b/
In angelum etiam peccat tripliciter. Primo, quia quantum in se est eum affligit in expectatione gaudii de conversione sui ipsius, ut dicitur Proverbiorum 13: 'Spes enim quae differtur affligit animam.'[330] De gaudio vero legitur Lucae 15: 'Gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente,' etc.[331] Secundo, quia frustratur angelus fructu laboris sui, cum peccator cui deputatus est ad custodiam, ad eius admonitionem se non corrigit. Tertio vero, quia angelo sibi deputato reverentiam debitam non exhibet, dum ante eum abominationes suas committere non veretur, vel in ipsis iam commissis manere. Contra quod dixit Bernardus: 'Quovis angulo, quovis diversorio, reverentiam habe angelo tuo. Nec audeas illo praesente facere quod me vidente non auderes.'[332]
Inique etiam agit in seipsum dum se potius vult habere malum quam bonum, infirmum quam sanum, mortuum quam vivum, servum pessimum quam liberum, in statu latronis quam in statu regis, nihil habentem quam omnium bonorum Ecclesiae participem, inutilem quam multum valentem. Quod ille qui differt converti potius amet se malum quam bonum manifestum est ex hoc quod nullis admonitionibus malitiam vult relinquere et bonitatem recipere, in quo seipsum viliorem habet omnibus rebus suis. Omnes enim res suas potius vult habere bonas quam malas. Unde Augustinus dicit ei qui talis est: 'Bona vis habere et malus vis esse.'[333] Quod talis potius amet se infirmum quam sanum patet ex hoc quod peccatum mortale infirmitas est ad mortem. Quod etiam potius se amet mortuum quam vivum /p. 191/ patet ex hoc verbo Augustini prius posito: 'Differebam, inquit, vivere in te, et non differebam in memetipso mori.'[334] Quod etiam talis potius se amet servum quam liberum patet ex hoc quod peccatum est pessima servitus. Unde qui facit peccatum est servus peccati. Bernardus: 'Annon servus cui dominatur iniquitas? Ita, et maxime, nisi indignius forte iudices hominem tibi quam vitium dominari.'[335] In statu etiam latronis plus se amat quam in statu regis, quia qui est in peccato mortali, ad modum latronis adiudicatus est patibulo inferni; qui vero est in statu gratiae, ad regnum aeternum inunctus est. Item qui est in mortali nihil habet, imo etiam nihil est, iuxta illud 1 Ad Corinthios 13: 'Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, ceteritatem autem non habeam, nihil sum.'[336] Qui vero est in statu gratiae, particeps est omnium bonorum Ecclesiae. Unde Dauid: 'Particeps sum ego omnium timentium te.'[337] Item qui in mortali est, inutilis est; unde Psalmus: 'Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.'[338] Qui vero in statu gratiae est, multi valoris est; unde Ecclesiastici 16: 'Melior est unus timens Deum quam mille filii impii.'[339]
In proximum etiam inique agit qui differt converti tripliciter. Primo quia corrumpit eum suo malo exemplo; unde Matthaei 18: 'Se peccaverit in te frater tuus,' etc.[340] Dicitur aliquis peccare in eum quo sciente peccat, quia eum suo malo exemplo corrumpit. Secundo peccat talis in proximum quia debito auxilio eum defraudat. Cum deberet eum iuvare in pugna contra diabolum, ipse potius nocet ei. Magna iniquitas est socium suum in bello deserere et ad partem inimicorum se vertere; Ecclesiastes 4: 'Melius est duo esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suae. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.'[341] Tertio inique agit /p. 191b/ in proximum quia peccato ipsius saepe punitur proximus; unde legitur Iosue 7 quod propter peccatum Achor populus Israel punitus sit. Terga enim verterunt hostibus suis et triginta sex ex eis corruerunt.[342]
In creaturas irrationabiles peccat ille qui differt converti quia propter peccatum hominis creaturae irrationabiles quodammodo puniuntur. Unde possent conqueri de homine in die iudicii. Sol posset dicere: 'Ego propter hominis peccatum claritatem meam amisi.' Irrationabilia etiam animalia possent dicere, si facundiam haberent loquendi: 'Nos propter ipsum in diluvio perivimus.' Terra etiam posset dicere: 'Ego propter ipsum maledicta fui et spinas et tribulos germinavi.'
Sexto deberet movere homines ad accelerationem conversionis hoc quod difficile est aliquem vere converti; unde Gregorius: 'Plus inveni innocentiam baptismalem servasse quam veram poenitentiam egisse.'[343] Propter hanc difficultatem securum est ut homo cito convertatur et frequenter doleat de peccatis suis et frequenter confiteatur illa, si forte una inter multas confessiones inveniatur placens Deo. Non enim prima vice qua homo citharizat vel viellat, bene scit citharizare vel viellare ut idoneus sit coram rege opus illud exercere et dignus sit stipendio; ita nec prima vice qua aliquis confitetur, interdum bene confitetur; imo pauci sunt qui non faciant sibi perizomata, ut leguntur fecisse parentes nostri, Genesis 3.[344] Excusant enim homines peccata sua. Ideo dicitur ad animam peccatricem, Esaiae 23: 'Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cave, frequenta canticum, ut memoria tui sit.'[345] Cithara ista confessio est, qua sumpta circumeunda est civitas animae, ut homo omnia /p. 192/ peccata sua confiteatur. Et oportet bene cantare, quia confitendo coram rege caelesti cantatur. Et cantus ille, si homo bene cantet, caelesti regno remuneratur.
Septimo deberet movere hominem ad accelerationem conversionis hoc quod status peccatoris est valde periculosus. Unde Genesis 3 legitur quaesivisse Dominum ab Adam cum peccasset ubi esset,[346] ad significandum quod consideratio periculosi status in quo est peccator, possit et debeat movere eum ad deferendum peccatum. In quanto autem periculo sit peccator ostendi potest multipliciter. Primo ex hoc quod iustitia Dei tenet gladium evaginatum super caput eius, qui secet eum medium, animam a corpore separando, et meliorem partem, scilicet animam, in igne inferni ponat. Sed misericordia Dei gladium illum aliquantulum detinet, si forte peccator poenitentiam agere velit. Ad gladium istum possumus referre quod legitur Iob 19: 'Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius, et scitote esse iudicium.'[347] Ad idem potest referri quod legitur Iohannis 3: 'Qui incredulus est Filio, non videbit vitam; sed ira Dei manet super eum.'[348] Haec ira velut gladius manet super caput peccatoris. In statu etiam periculoso est peccator quia est in terra inimicorum suorum; unde Baruch 3: 'Quid est Israel quod in terra inimicorum es?'[349] In terra inimicorum suorum morari periculosum est, ex quo sciunt inimici eius eum sibi esse et sunt fortiores eo. Item in periculo est peccator quia ex solo pariete vitreo hostes eius prohibentur, ne habeant eum in manu sua. Paries iste corpus est; post istum parietem stat diabolus malis hominibus, sicut Deus in Canticis dicitur post parietem istum stare[350] quoad bonos. Paries iste de facili dissipatur, unde non est necesse erigi magnas machinas ad eius destructionem. Unus /p. 192b/ enim parvus lapis manualis ad eum destruendum sufficit. Unde mirum est quomodo peccator securus est qui capitales inimicos habet adeo potentes sicut sunt daemones, et in castro ita debili. Item in magno periculo est peccator quia ad mortem vadit; unde Ecclesiastici 21: 'Via peccatorum complanata est lapidibus, et in fine eorum inferi et tenebrae et poenae.'[351] Debet ergo peccator cogitare vias suas quo tendant et convertere pedes suos, iuxta illud Psalmi 118: 'Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua.'[352] In magno etiam periculo est peccator quia quodammodo ad portam inferni est, iuxta illud Psalmi 106 ubi dicitur: 'Appropinquaverunt usque ad portas mortis.'[353] Portae mortis vel inferni sunt peccata mortalia; sic enim vocantur Matthaei 16, ubi dicitur: 'Portae inferni non praevalebunt adversus eam.'[354] Ad portam inferni dicitur esse qui in peccato est mortali, quia inter ipsum et infernum nihil est medium nisi transitus corporis. Si enim anima a corpore separatur, quasi in puncto infernum intrat; unde Iob 21: 'Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.'[355]
Octavo et ultimo deberet homines movere ad accelerationem conversionis magna stultitia quae ostenditur esse in dilatione conversionis. Patet autem haec stultitia sic. Manifeste fatuus est qui in vitulo caudam quaereret equinam, cum talis cauda non sit de vitulo. Simili fatuitate videtur laborare qui malam vitam vult ducere et bonam mortem habere. Cauda enim ista non est de hoc vitulo. Talis erat Balaam qui dicebat Numeri 23: 'Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia.'[356] Ille qui usque ad mortem differt converti per totam vitam suam parat mansionem in inferno, cum tamen nullo modo ibi manere velit sed in paradiso. /p. 193/ Item seminat maledictionem et tamen vult metere aeternam benedictionem, non advertens illud Apostoli Ad Galatas 6: 'Quae enim seminaverit homo, haec et metet';[357] et illud Proverbiorum 25: 'Quod in iuventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute?'[358] Item talis vult colligere 'de spinis uvas et de tribulis ficus';[359] quaerit enim bonum finem in vita spinis peccatorum plena.
Et notandum est quod octo casus sunt in quibus fatua solet reputari dilatio, qui omnes satis concordant proposito. Primus casus est quando aliquis aggressurus est iter. Ibi enim solet fatua esse dilatio. Sic cum conversio quaedam inchoatio sit viae quae ducit in caelum, fatuum est differre eam, et hoc multis de causis. Primo quia breve est tempus, iuxta illud Iob 13: 'Breves dies hominis sunt.'[360] Secundo, quia longa est via; unde 3 Regum 19 dictum est Eliae: 'Surge, comede, grandis enim tibi restat via.'[361] Tertio, a magnis expectamur. Curia enim caelestis nos expectat. Quarto,[362] quia ad magna expectamur, scilicet ad regnum; unde Matthaei 25: 'Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum,' etc.[363] Quinto, propter impedimenta quae in via possunt accidere; potest enim locus poenitentiae auferri dum homo nimis differt converti. Unde Ad Hebraeos 12 dicitur de Esau quod non invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.[364] Sexto, ne forte ianua clausa inveniatur, secundum quod legitur de fatuis virginibus, Matthaei 25.[365] Septimo, quia quando aliquis tarde inchoat dietam suam, oportet eum amplius laborare, et in tempus minus idoneo labori. Sic necessarium esset illis qui usque ad senectutem differunt converti, ut tunc amplius laborarent; et illa aetas minus est idonea labori poenitentiae. Seneca: 'Faciamus quod in itinere fieri solet: qui tardius exierunt, velocitate /p. 193b/ moram compensant.'[366] Et ut uno verbo dicam, omne bonum illi deficit qui de nocte ad hospitium venit. Satis malum hospitium habebit cuius hospitium infernus erit. In hoc autem hospitio hoc praecipue timendum est quod de cetero mutari non poterit. Malum etiam hospitium habebit qui in igne purgatorii hospitabitur. Secundo fatua est dilatio in rerum repetitione, propter periculum praescriptionis; quando enim aliquis rem aliquam diu possidet, ratione diuturnae possessionis vult postea detinere eam. Sic diabolus, quanto diutius hominem possidet, tanto difficilius dimittit, ut dicit Beda.[367] Tertius casus est, si quis in locum immundum cecidit, fatuus est si voluntarie inde differt exire. Nulla enim immunditia est maior quam immunditia peccati. Quod patet ex hoc quod Luciferum, quo nulla creatura pulchrior erat, unica macula peccati adeo deturpavit ut absque horrore ab homine conspici non possit. Quanta ergo fatuitas est quod homo de peccato differat exire? Mira insania! Si asinus alicuius in lutum ceciderit, tam cito vult eum extrahere; si vero ipsemet in peccatum ceciderit, non curat exire inde. Unde Bernardus: 'Cadit asinus, et est qui sublevet; perit anima, et non est qui recogitet.'[368] Et Dominus Lucae 2: 'Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadit, et non continuo extrahit illum die Sabbati?'[369] Quartus casus in quo fatua est dilatio est quando aliquid magnum alicui offertur et ille differt recipere, cum ex dilatione possit impedimentum intervenire. Valde fatuus esset ille cui rex Franciae vellet civitatem Parisiensem dare, si differret eam recipere. Cito enim posset rex consilium suum mutare. Sic valde fatuus est ille quem Deus vult inungere unctione gratiae suae ad regnum caeleste, si ille differat unctionem illam recipere, cum ipse sciat quod diabolus pro posse suo conabitur impedire eam. Quinto fatua est dilatio /p. 194/ in praeparatione eorum, quae scit homo sibi fore necessaria, et nescit qua hora, et praecipue quando illa non possunt in brevi praeparari. Verbi gratia: si quis transfretare debeat et incertus est qua hora navis a littore debeat discedere, fatuus est si ea quae sibi necessaria sunt differat praeparare. Sic cum sine caritate, quae vestis est nuptialis, nemo possit in paradisum intrare et incertum sit qua hora debeat homo de vita ista discedere, fatuus est qui differt eam sibi praeparare. Si enim tunc quando mors urget primo quaerat lanam et linum et nere incipiat et ordiri et texere, forsitan ad tempus praeparata non erat. Et frequenter evenit illud quod ille qui creditur cum caritate discedere, discedit cum sacco servilis timoris, cum qua aulam caelestis regis non poterit intrare. Unde legitur Esther 4 quod non erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.[370] Sexto, fatua est dilatio in rebus illis quarum tempus et opportunitas transit, ut in transportatione plantarum, directione virgarum, edomatione animalium, instructione puerorum, curatione infirmitatum, resistentia hostium, lotione vestium, salitione carnium, informatione vestium. Fatuus esset qui transplantare vellet arbores ian inveteratas, vel dirigere trabes magnas iam desiccatas. Virgae tenerae transplantari solent et dirigi. Sic homines, dum in tenera sunt aetate, transplantari possunt in hortum Ecclesiae et ad rectitudinem vitae reduci. In senectute vero valde difficile est. Unde Ecclesiastes 3: 'Est tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est.'[371] Fatuus etiam esset qui diceret: 'Nolo equum meum assuefacere ambulationi donec insenuerit et donec in foveam me praecipitaverit et mihi collum fregerit.' Sic fatuus est qui corpus suum non vult domare per poenitentiam donec in foveam peccati spiritum praecipitaverit, et quasi /p. 194b/ fregerit ei collum, dando ei occasionem mortalis peccati. Equus inveteratus non assuescit ambulationi, nec vetus canis vinculo, nec vetusta pellis tenet suturam. Tarde adhibetur medicina infirmitati cum ex diuturnitate incurabilis facta fuerit. Tarde etiam abluuntur vestes cum ex diuturnis sordibus iam computruerunt. Fatuus esset qui haberet vas aureum et balsamum sibi oblatum in eo ponere nollet donec lutum multis annis in eo tenuisset; sic fatuus est qui in se gratiam Dei in pueritia non vult recipere, sed vult usque ad senectutem vas esse peccati et immunditiae. Tarde etiam resistitur hostibus quando iam totum occupaverunt. Tarde sal adhibetur carnibus quando iam scaturiunt vermibus. Tarde etiam informantur vestes quando pravam formam iam susceperunt. In his et in similibus noverunt homines tempus opportunum eligere; de tempore vero opportuno suae correctioni {!} non curant. Nihil enim est eis seipsis utilius, iuxta illud verbum Senecae: 'Sotulares suos student homines in novitate recte informare; de seipsis vero recte informandis in sua novitate non curant, cariores habentes sotulares suos seipsis.'[372] Diligenter instruunt filios suos de informatione vestium, de informatione vero ipsorum filiorum non curant. Septimo fatua est dilatio quando subveniendum est alicui rei in qua aliquid continue deperit, ut quando subveniendum est domui quae succensa est igne. Ignis enim, qui non est otiosus, incessanter aliquid de domo destruit; sic ignis peccati bona naturalia consumit. Et ideo fatuus est qui differt eum a se excutere; unde Bernardus: 'Abscondi ignem in sinu meo et exusto iam latere, nudatis iam visceribus, iam sanie defluente adhuc consulendum est, an excutiam illum.'[373] Octavo fatua est dilatio quando aliquis debet subvenire rei quae in periculo est, ut si quis ceciderit /p. 195/ in aquam profundam et adhuc supernatat, sed incertum sit quando debeat descendere in profundum sicut lapis. Fatuus est qui differt tali subvenire dum potest. Et praecipue ille fatuus est qui est in periculo si petat dilationem sui succursus, dicens: 'Nolo adhuc mihi subveniri usque ad annum.' Qui in mortali peccato est cecidit in aquam profundam, incertus quando ad profundam inferni descendere debeat. Et cum ad poenitentiam monetur, quasi quaedam tabula ei porrigitur in qua de naufragio evadat. Poenitentia enim est 'secunda tabula post naufragium,' dicit Hieronymus.[374] Unde valde fatuus est peccator si differt tabulam istam recipere, vel si nimis parvam eam quaerit, quae eum a naufragio liberare non possit, vel si postquam super eam ascenderit, illam dimittit, donec ad securitatem portus pervenerit. Mira insania est quod homines, postquam tabulam ascenderunt, iterum in mare voluntarie insiliunt.
Dicto de dilatione conversionis, consequenter dicemus aliqua specialiter de dilatione confessionis. Et primo ostendemus communiter de fatuitate eorum qui differunt confiteri; secundo tangemus de his qui nolunt confiteri donec infirmentur ad mortem; tertio tangemus de fatuitate eorum qui ante Pascha nolunt confiteri donec tota quadragesima vel maior pars quadragesimae transierit. Potest autem fatuitas eorum ostendi qui differunt confiteri, primo per hoc quod ipsi volunt se Deo abscondere. Ille enim qui peccatum suum homini confitetur, illud Deo profitetur. Et qui ei vult abscondere peccatum suum, illud vult abscondere Deo, similis Adae, qui Domino quaerenti ubi esset ait, ut legitur Genesis 3, 'Vocem tuam, Domine, audivi /p. 195b/ in paradiso, et timui eo quod nudus essem, et abscondi me.'[375] Quanta autem iniquitas sit absconsio huius mundi ostenditur Iob 31, ubi sic legitur: 'Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus suis conteratur, si abscondi sicut homo peccatum et celavi in sinu meo iniquitatem meam.'[376] Mira fatuitas est quod homo velit Deo abscondere mala sua, quo vidente ea commisit. Ad cumulum etiam fatuitatis facit hoc quod, si homo abscondit mala sua, a Deo deteguntur; si vero detexerit, a Deo abscondentur. Unde Naum 3: 'Revelabo pudenda tua in facie tua.'[377] Et super illud Psalmi 31, 'Iniustitias meas non abscondi,'[378] dicit Glossa: 'Cum homo detegit, Deus tegit; cum homo tegit, Deus nudat; cum homo agnoscit, Deus ignoscit.'[379] Secundo ostenditur fatuitas talium ex periculo oblivionis. Homo enim qui differt confiteri, multa tradit oblivioni; unde Bernardus: 'Computatio dilata multa facit oblivisci.'[380] Ea quae obliviscitur ille qui differt confiteri non obliviscitur diabolus, nec etiam ipse Deus. Tertio ostenditur fatuitas talium qui differunt confiteri per hoc quod minus amant seipsos sotularibus suis. Singulis enim diebus volunt sotulares suos tergere, ne si lutum in eis fuerit desiccatum, postea de facili illum removere non possint; a seipsis vero differunt removere sordes vitiorum per dimidium annum vel amplius. Stabulum etiam suum vult purgare homo antequam lutum fenestras occupaverit, seipsum vero non vult purgare per confessionem, licet videat se inquinatum per peccatum usque ad fenestras oculorum et aurium.
Quarto potest ostendi fatuitas talium per hoc quod illa bona amittuntur quae proveniunt ex confessione. Primum bonum quod ex confessione /p. 196/ provenit est quod diabolus non ita libenter tentat eum qui per confessionem eius secreta revelat. Unde Ecclesiastici 27: 'Qui denudat arcana amici, fidem perdit.'[381] Et Hieronymus: 'Potestas et virtus traditoris annihilatur revelata traditione.'[382] Latrones infernales ad modum aliorum latronum scientes se deprehensos fugiunt. Unde Iob 24: 'Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis.'[383] Secundum bonum est quod peccatum homini interdum redditur exosum ex erubescentia quam sustinet confitendo illud. Peccata enim turpia sunt, et nudata turpitudine eorum quasi erubescerent de nudatione suae turpitudinis, renovare non audent. Tertium bonum est consilium ipsius sacerdotis. Unde Proverbiorum 24: 'Erit salus ubi multa consilia.'[384] Quartum bonum est suffragium orationum ipsius sacerdotis. Debet enim sacerdos orare pro eo qui sibi confitetur. Quintum bonum est quod pars poenae cuius debitor est peccator ibi dimittitur et ex vi clavium et ex erubescentia, quae magna est poena. Sextum bonum est quod accedenti eo modo quo debet ad sacramentum confessionis datur gratia si eam non habet, et augetur si eam habet. Quinto potest fatuitas talis ostendi per hoc quod ille qui differt Deo confiteri differt Deo aperire; petit sibi Deus aperiri dicens Canticorum 5: 'Aperi mihi, soror mea.'[385] Et tunc ei aperitur cum aliquis peccata sua humiliter confitetur. Expulsis enim vitiorum obstaculis, Deus cor hominis ingreditur; qui autem differt confiteri, differt ei aperire. Si quis de subditis archiepiscopi per horam differret aperire ei ad ostium eius pulsanti, non parum offenderet eum. Quantum ergo potest Deus offendi quando aliquis de subditis suis vel differt ei aperire per dimidium annum vel amplius, quod frequenter ei accidit. Unde Iohannis 1: 'In propria venit et sui eum non receperunt.'[386] Sexto potest ostendi fatuitas eorum per hoc quod pessimum hospitem, /p. 196b/ cuius societatem experti sunt esse valde noxiam, per dimidium annum vel amplius apud se detinere volunt. Hospes iste diabolus est, qui hospitium suum omnibus bonis evacuat. Unde Ioelis 2: 'Quasi hortus voluptatis coram eo, et post eum solitudo deserti.'[387] Antequam diabolus veniat ad animam, ibi est abundantia bonorum; et post adventum eius magna vacuitas. Mira fatuitas! Si Christus in se vel in membris suis hospitatus fuerit apud aliquem, vix permittitur ibi esse per diem unum; diabolum vero permittunt ibi esse plus quam per annum. Unde hospes qui Christi nomine recipitur non solum fetet hominibus cum est quatriduanus, sed etiam cum est triduanus vel biduanus. Septimo potest ostendi fatuitas talium per hoc quod cum ipsi sint in ore diaboli, iuxta illud Iob 36: 'Salvabit te de ore angusto latissime,'[388] nescit tamen clamare, imo nec submisse peccatum suum dicere, ut evadat os diaboli. Os diaboli latissime recipit, angustum tamen est ei qui vult inde exire. Insipientiores videntur esse tales brutis animalibus, quae clamant cum a fortioribus animalibus rapiuntur. Octavo potest ostendi fatuitas talium per hoc quod ipsi nesciunt ostium aperire quod est sine sera, ut evadant de miserrimo carcere peccati. Ostium sine clave et sine sera est os quod ipsi nolunt per confessionem aperire.
Specialiter potest ostendi fatuitas eorum qui confiteri nolunt donec infirmentur ad mortem multis modis. Primo per hoc quod tales tunc primo medico spirituali infirmitates animae suae ostendunt cum iam consilium eius implere non possunt. Dum enim infirmi sunt, impotentes sunt ad agendam poenitentiam. Ideo dicitur Ecclesiastici 17: /p. 197/ 'Vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus eius.'[389] Secundo potest ostendi per hoc quod confessio quae fit morte urgente non est pretiosa Deo. Est enim velut confessio latronum. Latrones non solent confiteri mala sua nisi prius tormentis interrogati fuerint et nisi mortem sibi paratam viderint. Tertio potest ostendi fatuitas talis per hoc quod interdum hominem pudet confiteri in morte quando senex est peccata quae fecit in infantia sua. Quarto per hoc quod interdum tales loquelam amittunt, et qui noluerunt confiteri dum potuerunt, non possunt cum volunt. Quinto per hoc quod infirmitas et sollicitudo quam habent de dispositione domus suae non permittit eos cogitare de peccatis suis. Praeterea sacerdos de consuetudine prava in locis multis accedat ad infirmum simul confessionem eius auditurus et viaticum daturus, et multi de populo comitantur eum, coram quibus infirmus peccata sua non vult confiteri; erubescit enim quod illi a domo exeant ne credatur enormia commisisse. Et si forte illi exierint, erubescit infirmus quod nimium faciat eos expectare.
Sequitur de fatuitate eorum qui in quadragesima nolunt confiteri donec transeat fere tota quadragesima. Potest autem ostendi talium fatuitas multipliciter. Primo ex hoc quod ipsi sunt praeposteri. Volunt enim ultimo facere quod Dominus vult primo fieri. Vult enim Dominus quod illi qui ei serviunt incipiant a confessione. Unde Psalmi 146: 'Praecinite Domino in confessione.'[390] Et Psalmi 94: 'Praeoccupate faciem eius in confessione.'[391] Et Proverbiorum 18: 'Iustus in principio accusator est sui.'[392] Secundo potest ostendi fatuitas talium per hoc quod tales laborem /p. 197b/ septem septimanarum amittunt in magna parte pro labore unius horae, eo scilicet quod nolunt in principio quadragesimae confessionem peccatorum suorum facere quae in una hora fieret. Plus enim valeret ieiunium unius diei post veram poenitentiam quam valeat ieiunium totius quadragesimae ei qui remanet in peccatis suis. Et licet peccata dimittantur sola contritione cum proposito confitendi, tamen frequenter homines qui instructi non sunt nesciunt peccato renuntiare donec in confessione instruuntur. Unde frequenter non dimittuntur eis peccata ante confessionem. Fatui enim sunt tales qui tunc primo manus abluere volunt quando iam cibum sumpserunt. Cibus quo anima reficitur et Deus delectatur bonum opus est. Unde Iohannis 4: 'Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me.'[393] Post cibum ergo manus abluit qui postquam in quadragesima sua bona opera fecit, tunc peccata sua confitetur. Tales etiam tunc primo vineam suam putant quando maior pars vindemiata est; quia putatio praeparat ad hoc ut vinea melius fructificet. Ideo valde fatuus esset qui putationem differret donec maior pars fructuum esset collecta. Sic cum confessio praeparet ad fructum bonorum operum, fatuus est qui confessionem vult differre donec maiorem partem fructuum quadragesimae collegerit. Istud facile est videre in purgatione segetum. Nullus enim differt purgationem segetum in agris donec maiorem partem frugum messuerit. Item tales tunc primo medico spirituali infirmitatem animae suae ostendunt quando casualiter sibi medicinas exhibuerunt et quando tempus aptum curationi vel ex toto vel ex maiori parte pertransiit. Item tales tunc primo volunt ferrum removere de vulnere quando iam curationem impediunt; cum tamen dicat Avicenna quod dum ferrum est in vulnere, non est malagma /p. 198/ apponere:[394] ferrum est in vulnere dum peccatum est in homine; et dum in hoc est, non valent opera quae homo facit ad vitam aeternam. Tales etiam in cibo Domini fel apponunt, iuxta illud Psalmi 68: 'Dederunt in escam meam fel,'[395] idest amaritudinem peccati. In escam Domini fel ponit qui bonis operibus quibus Deus habet delectari peccatum admiscet. Et ut breviter dicam, tales quando iam ieiunium amiserunt, tunc primo ad illud praeparare se volunt. Fatuus reputaretur si quis crucem transmarinam accepisset et nollet confiteri donec perfecisset peregrinationem suam. Si praevenienda est peregrinatio confessione ut sit inde gratior, quare non similiter ieiunium? Tales etiam tunc primo vas lavare volunt cum iam vinum infuderunt et non evacuata materia morbi curare praesumunt. Tales etiam prius redemptionem suam in magna parte exsolvunt quam de liberatione sua tractaverint. Unde accidit quod soluta magna parte redemptionis suae adhuc aeque capti sunt a diabolo sicut prius. Tales morsum serpentis infernalis volunt sanare adhuc veneno in eis remanente.
Sequitur de tarditate, quae est sextum vitium pertinens ad acediam. Sicut enim acediosus differt inchoare opus quod facturus est, sic tarde procedit in opere iam inchoato. Sex vero sunt quae possunt dissuadere nobis vitium tarditatis. Primum est ipsa angustia sive brevitas temporis praesentis; unde Ecclesiastici 10: 'Noli cunctari in tempore angustiae.'[396] Secundum est velocitas ipsarum rerum quae velociter et quasi cursim pertranseunt; unde Sapientiae 5: 'Transierunt omnia illa /p. 198b/ tanquam umbra et tanquam percurrens nuntius.'[397] Tertium est velocitas et strenuitas quam mali habent in eis quae sibi inutilia vel noxia sunt. Unde Proverbiorum 1: 'Pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem.'[398] Et Psalmi 13: 'Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.'[399] Item Horatius:
Impiger extremos currit mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.[400]
Et Bernardus: 'Magna confusio: ardentius desiderant saeculares perniciosa quam nos utilia. Alacrius currunt ad mortem quam nos ad vitam.'[401] Unde cum imminente passione Domini ceteri apostoli somnolenti essent, ut legitur Matthaei 26, solus Iudas somno non opprimebatur sed procurabat ut eos adduceret qui Dominum comprehenderent.[402] Quartum est magna offensa Dei quae ex tarditate ista incurritur; unde Proverbiorum 10: 'Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum in via.'[403] Acetum molestum est dentibus et fumus oculis; sic Deus molestatur in nimia tarditate eorum qui sibi serviunt. Nec mirum cum videat eos qui strenui erant antequam ad servitium eius tunc tardos et pigros fieri quando ad servitium eius veniunt cum volare deberent, iuxta illud Esaiae 40: 'Qui sperant in Domino mutant fortitudinem; assument pennas ut aquilae, volabunt et non deficient.'[404] Quintum est magna gratia quam habent apud Deum servientes Deo qui ei velociter et strenue serviunt; unde Proverbiorum 22: 'Vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.'[405] Sextum est utilitas quam habent tales ex sua velocitate et strenuitate. Opera enim illorum non impediuntur vel taedio vel alia de causa quin perficiantur; unde Ecclesiastici 22: 'In omni opere esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.'[406] /p. 199/
Sequitur de negligentia, quae est septimum vitium pertinens ad acediam. Et attenditur negligentia in hoc quod homo non curat qualiter opus inchoatum faciat, utrum bene vel male; sed hoc solum curat ut ab onere laboris inchoati se expediat. Negligentia vero hoc modo sumpta contraria est diligentiae. Et attenditur diligentia in hoc quod homo ad hoc studeat ut opus inchoatum bene fiat. De hac diligentia commendatur mulier habens decem drachmas, Lucae 15, ubi legitur de ipsa quod 'amissa drachma una accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat.'[407] Ad hanc diligentiam monemur Proverbiorum 24, ubi sic legitur: 'Diligenter exerce agrum tuum.'[403] Et 27, ubi sic legitur: 'Diligenter agnosce vultum pecoris tui.'[409]
Sex vero sunt quae possunt valere ad detestationem negligentiae. Primum est illud Ieremiae 48: 'Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter,'[410] vel negligenter, secundum aliam literam. Quam literam innuit hic Glossa interlinearis super illud verbum: 'fraudulenter vel desidiose.'[411] Secundo facit ad detestationem huius negligentiae diligentia quam habent creaturae irrationales circa opera sua. Diligentiam habet natura circa fructus arborum; satis patet per hoc quod eos ita obvolvit duris vel amaris exterius, dulcedinem et teneritudinem interius reponens. Diligentia etiam quam habent animalia ad fetus suos satis manifesta est. Tertio potest valere ad detestationem negligentiae diligentia quam habet homines circa ea que pertinent ad utilitatem corporis vel /p. 199b/ ad honorem mundi vel circa ea quibus intendunt placere alicui homini. De illis autem solum quae propter Deum fiunt non curant homines qualiter fiant. De diligentia malorum habetur Matthaei 2, ubi sic legitur de Herode: 'Diligenter didicit ab eis tempus stellae.'[412] Et subditur: 'Ite et interrogate diligenter de puero.'[413] Quarto facit ad detestationem huius vitii sublimitas personarum coram quibus negligentia talis committitur, quia coram Deo et angelis eius committitur. Magna diligentia adhibenda esset in psallendo et aliis operibus quae fiunt specialiter coram Deo et angelis eius; unde in Psalmo 46: 'Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.'[414] Et Sapiens: 'Tanto maiori studio placendi opus est quanto maior est cui placendum est.'[415] Et David: 'In conspectu angelorum psallam tibi.'[416] Et Canticorum 8: 'Quae habitas in hortis, amici auscultant te.'[417] Amici isti angeli sunt, qui psallentem auscultant te. Quinto potest valere ad detestationem negligentiae utilitas magna quae provenit ex diligentia in servitio divino. Plus enim valet una oratio bene facta quam mille cum negligentia factae; tanta potest esse negligentia. Plus etiam valet dies una ieiunii si fiat eo modo quo debet quam ieiunia decem annorum si in mortali fiant. Sexto facit ad detestationem negligentiae hoc quod diligentia in servitio Dei valde honorifica est Deo; unde Proverbiorum 13: 'Mulier diligens corona est viro suo.'[418] Anima quae debitam diligentiam adhibet in Dei servitio glorificat Christum, qui est sponsus animarum, sicut corona, quae reddit illum gloriosum cuius capiti imponitur. Praecipue autem videtur facere ad detestationem negligentiae hoc quod ex negligentia ista provenit quod ex servitio illo unde deberet acquirere apud Deum gratiam, reportat eius offensam. /p. 200/
Contra hanc negligentiam duo spiritualia sunt remedia. Primum est timor; unde Ecclesiastes 7: 'Qui timet Deum, nihil negligit.'[419] Secundum est amor Dei. Qui enim perfecte Deum diligit, diligentiam adhibet in eis quae ad Deum pertinent, sicut ille qui aliquem recipit in hospitium quem multum amat et ad cuius susceptionem laetus est, cum magna diligentia praeparat quae ei necessaria sunt. Unde Ecclesiastici 30: 'Splendidum cor bonum in epulis.'[420] Epulae enim illius diligenter fiunt.
De negligentia studii spiritualiter notandum est quod tria sunt quae impediunt illud. Primum est nimia velocitas. Quidam enim sunt qui quasi cursim considerant ea in quibus student; nec possunt expectare donec veritas quam quaerunt sibi occurrat, similes Pilato, de quo habetur Iohannis 18 quod cum quaesivisset a Domino quid esset veritas, exiit ad Iudaeos, non expectata Domini responsione.[421] Quod talis velocitas diligentiam studendi impediat ostendit nobis Sapiens dicens: 'Nihil magnum rerum natura cito effici voluit; praeposuitque pulcherrimo operi cuique difficultatem.'[422] Nascendi quoque hanc legem fecit, ut maiora animalia visceribus parentum diutius continerentur. Sic tardior dum diligens sit stilus quaeramus optima, non protinus gaudeamus se offerentibus. Repetenda saepius erunt scriptorum proxima. Sic namque melius iunguntur prioribus sequentia. Omnia nostra dum nascuntur placent. Sed redeamus ad iudicium. Cito non fit ut bene scribatur, et bene scribendo non fit ut cito. Secundo impedit diligentiam studii curiositas, quae vult videre omnia quae sequuntur. Contra quam remedium est animo velut /p. 200b/ quoddam frenum imponere et non permittere vagari illum ad sequentia. Unde Sapiens: 'Resistamus et provideamus ut effrenatos equos frenis quibusdam coerceamus.'[423] Oculus cordis semper nova videre appetit, sicut et oculus corporis, iuxta illud Ecclesiastes 1: 'Non satiatur oculus visu, nec auris auditu.'[424] Ideoque refrenandus est. Tertio impedit diligentiam studii fatigatio; unde bonum est ut quando aliquis videt se fatigatum circa materiam aliquam studendo, quod ipse quiescat, et post quietem ad eandem materiam redeat. Unde Sapiens: 'Obstat diligentiae scribendi etiam fatigatio.'[425] Non dubium est optimum emendandi genus esse, ut scripta in aliquod tempus reponantur et ad ea post intervallum aliquod velut nova atque aliena redeamus, ut nobis tanquam recentes fetus blandiantur.
Sequitur de octavo vitio pertinente ad acediam, quod possemus vocare vitium inconsummationis seu imperseverantiae. Hoc vitio laborant illi qui raro ad perfectionem ducunt aliquod opus quod inchoant. Ad detestationem huius vitii primo potest valere exemplum Christi, de quo habetur Matthaei 27 quod obtulerunt ei Iudaei quod crederent in eum si de cruce descenderet.[426] Ipse vero pro tanto munere sibi oblato noluit opus redemptionis nostrae inconsummatum relinquere. Ad idem potest referri quod ipse dicit Iohannis 4: 'Cibus meus est ut faciam voluntatem eius qui me misit ut perficiam opus Dei.'[427] Et Iohannis 17: 'Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.'[428] Legitur etiam Deuteronomii 33 quod 'Dei perfecta sunt opera.'[429] Secundo potest valere ad detestationem huius vitii hoc quod hoc vitium adeo placet diabolo. Cuius signum est /p. 201/ hoc quod ipse tantum conatur ad hoc ut homines non perseverent. Unde dictum est serpenti, Genesis 3: 'Tu insidiaberis calcaneo eius,'[430] idest, fini, cui praecipue diabolus insidiatur. Scit enim finem optimum esse in re, et quod cetera habent ab eo bonitatem suam; ideo finem praecipue impedire conatur. Tertio valere potest ad detestationem huius vitii hoc quod vitium istud valde nocivum est homini; quasi enim perdita sunt cetera quae facta sunt, nisi finis sequatur. Parum enim prodest fundamentum et parietes fecisse, si tectum non sequatur. Parum etiam prodest per mare laborasse navigando, si tunc navis perierit quando portui proxima fuerit per leucam unam. Ideo dicitur Proverbiorum 18: 'Qui mollis est et dissolutus in opere suo, frater est sua opera dissipantis';[431] quasi enim idem est acsi dissiparet, quia ea non perficit. Nec solum est damnosum istud vitium homini sed etiam verecundum et irrisione dignum; dicitur enim: 'Iste homo cepit aedificare et non potuit consummare,' secundum quod legitur Lucae 14.[432] Indecens est animal sine cauda et ridiculosum, ut patet in simia; sic opus sine consummatione. Ultimo potest valere ad detestationem huius vitii magna utilitas quae provenit ex perseverantia. Tantum enim valet ultimus dies quo aliquis bene vivit quantum omnes dies praecedentes, quantum ad hoc quod, si illo die male vixisset, tota vita praecedens perdita esset. Sola perseverantia hominem salvat; unde Bernardus: 'Perseverantia est singularis filia summi regis. Illa enim sola heres est regni aeterni.'[433]
Vitium remissionis est nonum vitium pertinens ad acediam. Hoc vitio laborat ille qui quotidie deterior efficitur. Si inchoat aliquod opus, primo die /p. 201b/ strenue operatur, secundo die minus, ad ultimum nihil. De tali dicitur Ecclesiastici 22: 'Filia fatua in deminoratione fiet.'[434] Filia fatua est anima sale sapientiae non condita, quae semper decrescendo procedit, sicut e contrario vita iusti procedit accrescendo; unde Proverbiorum 4: 'Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem.'[435] Et Proverbiorum 21: 'Cogitationes robusti semper in abundantia.'[436] Robustus aliquid quotidie lucratur super hostes suos, sed remissus quotidie aliquid amittit. Remissionem vero istam sequitur paupertas primo; unde Proverbiorum 10: 'Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat.'[437] Secundo sequitur remissionem istam servitus vitiorum; unde Proverbiorum 10: 'Manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis serviet.'[438] Sequitur etiam remissionem istam frequens fractio propositi; unde Seneca: 'Arcum frangit intensio, animam remissio.'[439]
Decimum vitium quod pertinet ad acediam possumus vocare dissolutionem. Hoc vitio laborat ille qui inveniens difficultatem in sui regimine se dimittit omnino absque gubernatione, iuxta illud Proverbiorum 23: 'Erit sicut dormiens in medio mari, et quasi sapiens gubernator amisso clavo.'[440] Talis animum suum non recolligit. Dispersus enim est et divisus adeo quod non tenet de seipso unum frustum cum alio. Unde Ecclesiastici 23: 'Qui docet fatuum quasi qui conglutinat testam.'[441] Testa in minutas partes confracta non de facili conglutinatur; nec animus hominis dissoluti de facili recolligitur. Est enim tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. Si aliquod bonum ut scientia vel aliud illi infunditur, nihil in eo retinetur. Est enim velut dolium non ligatum; unde Ecclesiastici 21: 'Cor fatui /p. 202/ quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.'[442] Ex hac dissolutione sequitur penuria omnium bonorum; unde Proverbiorum 19: 'Anima dissoluta esuriet.'[443] Solet autem vitium istud provenire ex quadam diffidentia de Deo; videntes enim aliqui infirmitatem suam, diffidunt posse seipsos regere, quia de divino auxilio non confidunt. Unde Ecclesiastici 2: 'Vae dissolutis corde, quia non credunt Deo et ideo non protegentur ab eo.'[444]
Undecimum vitium quod pertinet ad acediam possumus vocare incuriam. Hoc vitio laborat ille qui suorum debitam curam non habet. Talis sua non excolit, culta non colligit, collecta non custodit. Notandum quod sapientia conservandi non minus valet ad hoc quod aliquis ditetur et abundet quam sapientia acquirendi; unde quidam:
Non minor est virtus quam quaerere parta tueri.[445]
Parva vasa quae non tenent licet abundanter recipiant, non tamen implentur, ut patet in cribro. Vasa vero magna quae tenent, licet non ita abundanter recipiant, paulatim replentur. Scriptor unus totam bibliam scribendo uno in anno sibi acquirit quod aliquis per totam vitam suam addiscere non potest. Et tamen aliquis citius unam propositionem addiscit quam scriptor scribat unam dictionem. Sed hoc ideo accidit quia illud quod addiscitur non memoriter retinetur. Unde ei qui in studio vellet proficere, summe necessarium esset ut illud quod addisceret pro posse suo memoriae infigeret; deinde, quia memoria labilis est, scriberet illud et quasi de pergameno aliam sibi memoriam faceret. Parum enim prodest quod aqua ita de facili impressiones recipit cum eas non custodiat. /p. 202b/
Duodecimum vitium quod pertinet ad acediam possumus ignaviam nominare. Hoc vitio laborat ille qui potius eligit in miseria magna permanere quam aliquantulum laboris sustinere. Et possumus assignare duodecim ignavias quae solent inveniri in hominibus acediosis. Prima est quod homo acediosus potius eligit carnes suas comedere quam labore acquirere quod habeat ad comedendum. Unde Ecclesiastes 4: 'Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas, dicens, 'Melius est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum afflictione et dolore animi'.'[446] Acediosus quodammodo carnes suas comedit cum potius vult eas attenuari paupertate et inopia quam labore proprio acquirat quod sibi necessarium est. Secunda est quod potius eligit fame perire quam laborem pascendi se velit sustinere; unde Proverbiorum 26: 'Abscondit piger manus suas sub ascella et laborat si ad os suum converterit.'[448] Otiosus totus famelicus est, ut ostensum est prius. Fames autem eius sedaretur si operaretur. Unde cum pigritatur operari ut fames repellatur, quodammodo vult potius se famelicum esse quam laborem pascendi se sustinere. Tertia est quod ipse potius eligit non lotis manibus manducare quam ablutione harum aliquantulum laborare. Haec ignavia manifeste potest videri in eis qui per totum annum comedunt immundi, quia manus suas, idest opera sua per confessionem, abluere nolunt. Quarta est quod cum ipse a daemonibus ad patibulum infernale trahatur, non tamen vult se signare cruce poenitentiae ut ab eis liberetur. Quinta est quod cum stillicidium pravarum cogitationum super oculum cordis cadere sentiat, prae nimia pigritia oculum non avertit, sed a stillicidio eum corrumpi permittit.[448] Sexta est quod si /p. 203/ ignem pravi desiderii super pedem affectus cadere senserit, ipse potius eligit quod ignis pedem suum exurat quam ut ipse laborem excutiendi ignem sustineat. Septima est quod cum Dominus offerat ei bona gratiae et bona gloriae, ipse tamen ex pigritia suscipiendi remanet in sua paupertate; unde Ecclesiastici 25: 'Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit dabitur illi.'[449] Octava est quod ipse potius eligit in luto per annum permanere quam inde surgendo aliquantulum laborare.[450] Mira ignavia est quod aliquis ex pigritia iacet in luto qui potest iacere in lectulo florido; unde Canticorum 1: 'Lectulus noster floridus.'[451] Nona est quod postquam ipse posuit unum pedem, scilicet intellectus vel boni propositi, in via munditiae, alium tamen pedem, scilicet affectus vel operis, differt movere per duos annos vel amplius, remanens in immunditia ex pigritia removendi pedem illum. Multi enim sunt qui postquam iudicaverunt bonum esse inchoare novam vitam, et proposuerunt vel voverunt se ingressuros religionem, tamen differunt multis annis implere illud. Decima est quod cum ipse in profundum stultitiae ceciderit, tamen potius eligit ut stultitia submergat eum quam ut ad occupationem per quam evadere possit manum extendat. Seneca: 'A stultitia nemo emergit nisi manum porrigat ad laborem.'[452] Undecima est quod potius eligit per aquam divitiarum et deliciarum ire ad mortem suam quam aliquantulum laborando per terram siccam paupertatis ad portum pervenire vitae. Divitiae deliciaeque aquae sunt tendentes ad mare inferni. Ideo prohibemur ponere pedem nostrum super aquam in Psalmi 61 ibi: 'Divitiae si affluant, nolite cor apponere.'[453] Duodecima est quod ipse potius eligit in carcere immundo, in quo ad mortem servatur, remanere quam pro evasione sua laborem exeundi sustinere. Mundus iste carcer est peccati. /p. 203b/
Vitium indevotionis est tertium decimum. Et est indevotio quaedam ariditas spiritualis; unde Psalmi 142: 'Anima mea sicut terra sine aqua tibi.'[454] Et Numeri 11: 'Anima nostra est arida, nihil respiciunt oculi nostri nisi manna.'[455] Provenit autem ista ariditas multis de causis. Quandoque ex superbia, quae est mons Gelboe, in quo nec ros nec pluvia descendit. Unde Bernardus loquens in persona illius qui devotionem amisit occasione superbiae, dicit: 'Ab heri et nudiustertius invasit me languor animae, et inde hebetudo insolita, quaedam inertia spiritualis. Superbia inventa est in me, et Deus declinavit a servo suo in ira. Non compungi ad lacrimas queo, tanta est duritia cordis ut non sapiat psalmus. Non legere libet, non orare delectat, meditationes non invenio. Ideoque ad opus manuum piger, ad vigilias somnolentus, ad iram praeceps, ad odium pertinax, linguae et gulae indulgentior, securior, et obtusior ad praedicationem. Heu, omnes montes in circuitu meo visitat Dominus, ad me autem non appropinquat.'[456] Quandoque autem provenit ariditas ista ex defectu cibi spiritualis; unde Psalmi 101: 'Aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.'[457] Provenit etiam quando ex acedia. Cum ceterae creaturae ex otio impinguentur et ex labore attenuentur, anima humana e contrario ex labore impinguatur et ex otio et deliciis attenuatur; unde Proverbiorum 13: 'Vult et non vult piger; anima autem laborantium impinguatur.'[458] Quod ideo accidit quia opera bona cibi sunt eorum qui ea faciunt, vita spiritualis sustentatur et roboratur. Homines vero qui patiuntur illam spiritualem ariditatem duri /p. 204/ sunt frequenter ad ea quae sunt pietatis, et inflexibiles ad ea quae sunt obedientiae. Dura facilius franguntur quam flectantur. Sed si ad ignem tribulationis ponantur, nihil spiritualis pinguedinis emittunt, quia nec gaudent nec gratias agunt, sed statim ardent et exuruntur per impatientiam. Ad modicum flatum[459] tentationis igne peccati succenduntur. Ad bona opera sunt steriles. Quae aliis facilia sunt vel etiam iucunda, videntur eis importabilia; sicut panis aridus quandoque transglutiri non potest, qui tamen adiutorio liquoris delectabilis efficitur.
Tristitia est decimum quartum vitium pertinens ad acediam. Et notandum quod tristitia est vitium valde detestabile in servitio divino; valde enim displicet Deo et placet diabolo, et homini valde nocet. Primum patet per illud 2 Ad Corinthios 9: 'Hilarem enim datorem diligit Deus.'[460] Et merito: tristitia in servitio Dei est quasi absinthium positum in esca Dei. Bonum enim opus est esca Dei, sicut ostensum est prius. Praeterea cum omnia bona nostra Dei sint, et solum ea quae de manu eius accepimus demus ei, sine tristitia deberemus esse cum oportet nos ei dare. Item cum eis quae nullius vel parvi valoris sunt parva vel quasi nulla occasione adeo laeti efficiamur, satis potest Deo displicere ut in eius obsequio ubi sunt tot causae laetitiae laetificari non possumus. Causae laetitiae quas debemus habere in divino servitio hae sunt: scilicet, quod tanto Domino servimus, scilicet 'cui servire regnare est,'[461] et quod in domum Domini imus. Unde David Psalmi 121: 'Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi,' etc.[462] Et quod tantum lucramur, scilicet gloriam aeternam; unde Psalmi 137: 'Et cantent in viis /p. 204b/ Domini, quoniam magna est gloria Domini.'[463] Quod vero tristitia ista valde diabolo placeat potest ostendi per suum contrarium, scilicet per hoc quod laetitia spiritualis valde ei displicet; unde 1 Regum 4 dicunt Philistaei: 'Vae nobis, non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius. Vae nobis,' etc.[464] Et beatus Antonius dicit quod unica ratio vincendi inimicum est laetitia spiritualis.[465] Legitur enim 1 Macchabaeorum 4 de Iuda quod praeliabatur praelium Israel cum laetitia. Et subditur quod dilatavit gloriam populi sui.[466] Nocet etiam homini tristitia tripliciter, scilicet eum affligendo; unde Proverbiorum 25: 'Sicut tinea vestimento et vermis ligno, sic tristitia viri nocet cordi.'[467] Nocet etiam homini eum excaecando in his quae ad Deum pertinent. Unde in Vitis Patrum legitur: 'Vincula pedum impedimenta sunt cursoris, et tristitia impedimentum est divinae visionis.'[468] Nocet etiam tristitia spiritualiter occidendo. Frequenter etiam est alterius peccati occasio; unde Ecclesiastici 30: 'Tristitiam longe expelle a te; multos enim occidit tristitia.'[469]
Taedium vitae est vitium decimum quintum pertinens ad acediam, et provenit ex longa tristitia in divino servitio. Postquam enim aliquis tristitiam patitur, paulatim corruit, adeo ut non solum displiceat ei Deo servire, sed etiam vivere. Notandum tamen est quod taedium huius vitae provenit ex diversis causis. Quandoque provenit ex Dei amore et desiderio caelestis patriae; unde Gregorius: 'Sancti graviter tolerant quicquid non sonat id quod amant.'[470] Quandoque etiam provenit ex consideratione malorum quibus mundus plenus est; unde Ecclesiastes 2: 'Taeduit me vitae meae videntem mala universa esse sub sole et luna, et cunctam afflictionem et vanitatem spiritus.'[471] Et eiusdem 4: /p. 205/ 'Vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, et non posse resistere eorum violentiae,' etc.[472] Quandoque provenit taedium vitae ex vehementia tribulationis; unde Iob 10: 'Taedet animam meam vitae meae.'[473] Et 2 Ad Corinthios 1: 'Supra modum gravati sumus, ita ut taederet nos etiam vivere.'[474] Quandoque etiam provenit ex acedia, ad quod possumus referre quod legitur 3 Regum 19 de Elia, qui petiit animae suae ut moreretur: 'Proiecit se subter unam iuniperum et obdormivit; et ecce, angelus Domini tetigit eum.' Et subditur quibusdam interpositis quod iterum obdormivit.[475]
Desperatio est ultimum vitium pertinens ad acediam. Solet autem provenire desperatio ex nimia tristitia; unde Proverbiorum 15: 'In moerore animi deiicitur spiritus,'[476] scilicet in profundum desperationis. Et eiusdem 17: 'Spiritus tristis exsiccat ossa.'[477] Tristitia etiam fortem animum exsiccat ab humore gratiae, ut per peccatum desperationis frangatur; unde Ecclesiastici 14: 'Felix qui non habuit animi tristitiam et non excidit a spe sua.'[478] Et notandum quod peccatum desperatio valde displicet Deo. Unde dicit Hieronymus super Psalmum 108 quod magis offendit Iudas Deum in hoc quod ipse se suspendit, quam in hoc quod Dominum tradidit.[479] Valde etiam placet diabolo, quia ille qui dicit verbum desperationis dicit malum verbum; quod dicunt illi qui victi sunt. Et ideo diabolo valde gratum est, qui est adversarius noster. Unde Proverbiorum 24: 'Si desperaveris in die angustiae lapsus minuetur fortitudo tua.'[480] Multum valet spes seu fiducia Deo ad fortitudinem; unde Esaiae 40: 'Qui sperant in Domino mutabunt 'fortitudinem.'[481] Fortitudo enim Dei quodammodo eorum /p. 205b/ efficitur, quia de ipsa eis subvenitur. Ideo in Psalmo 25 dicitur: 'Sperans in Domino non infirmabor.'[482] Cum fortitudo Dei sit eorum qui sperant in Deo, sicut Deus non infirmatur, ita nec illi qui in Deo sperant. Hac de causa dictum est illud Psalmi 33: 'Non derelinquet omnes qui sperant in eo.'[483] Sicut vanitatis est fulcimentum negare innitenti, ita veritatis est non negare. Unde cum veritas Deus sit, confidenti de se non negat auxilium. Ideo ipse dicit in Psalmo 90: 'Quoniam in me speravit, liberabo eum.'[484]
Summum remedium contra peccatum desperationis est memoria dominicae passionis. Unde Bernardus: 'Peccavi peccatum grande: conscientia mea turbabitur, sed non perturbabitur, quia vulnerum Domini recordabor. Quid tam ad mortem, quod non morte Christi solvatur? Si in in mentem venerit tam potens, tamque efficax medicamentum, nulla iam possum morbi malignitate terreri.'[485] Secundum remedium est consideratio magnae virtutis quam habet poenitentia. Est enim poenitentia medicina contra quam nulla spiritualis infirmitas praevalet; Ecclesiastes 10: 'Si spiritus potestatem habentis super te ascenderit, locum tuum ne dimiserit; quia curatio cessare facit peccata maxima.'[486] Et beatus Martinus legitur dixisse diabolo: 'Si veram poenitentiam posses habere, adhuc veniam posses consequi.'[487] Tertium remedium est consideratio illarum personarum cum quibus Dominus legitur misericorditer egisse. Unde Bernardus: 'Omnino propter mansuetudinem quae in te praedicatur currimus post te, Domine Iesu, audientes quod non spernas paupertatem, peccatores non horreas. Non horruisti confidentem latronem, non lacrimantem /p. 206/ peccatricem, non supplicantem Chananaeam, non deprehensam in adulterio, non sedentem in telonio, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum, non impios crucifixores tuos; ideo in odorem unguentorum tuorum currimus.'[488] Potest etiam valere contra desperationem illud quod legitur Lucae 15: 'Dico vobis quia gaudium est angelis,' etc.[489] Ad idem valet quod legitur de filio prodigo, de quo dicitur quod 'cum adhuc longe esset, videns eum pater eius misericordia motus est, et occurrens cecidit super collum eius et osculatus est eum.'[490] Praeterea, quis dominus exheredatus a terra sua et hominibus suis non gaudeat de eorum recuperatione? Quomodo ergo non gaudebit Dominus de conversione peccatorum? Ad idem potest valere si attendant magnitudo odii quod habet Deus contra peccatum, de quo dictum est supra in principio. Ex hoc patet quod destructio peccati plus placet Deo quam ipsi peccatori.
Praeter istam divisionem peccatorum, cuius membra prosecuti sumus, sunt multae aliae divisiones pertinentes ad peccatum acediae, quas praetermittimus, nisi quod de una breviter tangemus. Notandum est ergo quod acedia potest dividi in acediam saecularium et acediam claustralium. De acedia saecularium nihil dicemus; sed contra acediam claustralium ostendemus duodecim mala quae in claustralibus solent inveniri ex peccato acediae. Primum est quod licet die et nocte in ore habeant cibum regium qui de ore Dei procedit, scilicet verbum Dei, tamen ex pigritia terendi eum famelici remanent /p. 206b/ nec reficiuntur de cibo illo. Inter aromata nocte et die versantur, et tamen ex pigritia applicandi olfactum odore eorum non confortantur. Sacra scriptura apotheca est Spiritus Sancti. Unde Ecclesiastici 24 dicitur de sapientia: 'Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi.'[491] Secundum est quod cum ipsi sint de nocte et de die in colloquio cum Deo, permittunt tamen multos dies transire quod non aperiunt oculos cordis ut videant quis loquatur cum eis, vel quid loquatur. Sicut dicit Gregorius: 'Cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, loquitur nobiscum Deus.'[492] Magna ergo pigritia est non attendere cum quo loquimur, praecipue cum ipse moneat ad hoc dicens: 'Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.'[493] Tertium est quod ipsi non proficiunt in his quae religionis sunt; imo quanto diutius in religione sunt, tanto magis dissoluti sunt. Quod valde verecundum est, sicut in scholis diu esse et in scientia non proficere. Tales religiosos non iuvat assuetudo ut faciant melius ea quae sunt religionis, sed potius nocet; quanto enim orant diutius, tanto orant indevotius. Quartum est quod quanto diutius Deo serviunt, tanto minus certi sunt quod habeant gratiam ipsius. Et in veritate satis dolere potest qui reliquit mundum ut Deo serviret, et postquam diu servivit, nullam cum eo familiaritatem habet. Pauca vel nulla signa habet quod servitium eius sibi placeat. Interdum tamen accidit quod Dominus minus bonos consolatur tanquam firmos et tanquam eos qui propriis expensis non sufficiunt ei servire. Meliores vero inconsolatos relinquit tanquam fortiores et tanquam eos qui expensis sibi servire sufficiunt. Unde Lucae 15 ait maior filius patri: 'Ecce tot annis servio tibi,' etc., et respondit pater: 'Fili, tu semper mecum es,' etc.[494] Quintum est quod quanto diutius in camino paupertatis existunt, tanto molliores et /p. 207/ delicatiores existunt. Caminus vasa lutea consolidat; sic paupertas claustrales illos qui molles et delicati erant in saeculo consolidare debet. Sed multi, cum deberent consolidari, potius dissolvuntur. Quod tribulationes, paupertas, et huiusmodi excoquant et consolident potest haberi ex Vitis Patrum, ubi legitur quod, si cruda tegula ponatur in flumine, dissolvitur; cocta vero, non.[495] Ita et homo carnalem habens sapientiam, qui non est tentationum igne decoctus. Item Esaiae 48: 'Ecce excoxi te, sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis.'[496] Non quasi argentum excoquitur qui de eo quod excoquitur faeces assumit, non deponit. In camino paupertatis Dominus servos suos vel eligit vel assumptos alibi reponit. Sextum est quod quanto diutius soli iustitiae approximaverunt, tanto frigidiores existunt. Et satis admirandum est unde hoc accidit. Quanto enim proximiores fiunt, tanto videntur quod ferventiores esse deberent; sed timendum est ne nubes alicuius peccati interposita hoc impediat, vel ne per aliquem errorem fiat ut, cum progredi debeant, regrediantur, et cum deberent appropinquare terrae promissionis, ab ea elongentur. Sicut accidit filiis Israel, qui triginta octo annis in deserto erraverunt. Qui cum crederent appropinquare terrae promissionis, ab ea elongabantur.[497] Septimum est quod quando diutius existunt in loco impinguationis et saginationis spiritualis, tanto macilentiores inveniuntur. Locus in quo animae repleri deberent pinguedine et adipe spirituali est pax et tranquillitas claustralis. Sed acediosi, quanto magis ibi sunt, tanto magis inveniuntur macilenti. Quod bene ostendit ignis tribulationis quem sustinere non possunt, quin statim per iram exurantur. Octavum est quod in statu in quo non solum currere sed etiam volare deberent viri contemplativi, cum aves spirituales sint, pigri et tardi efficiuntur. Etiam illi qui strenui erant in saeculo, interdum desidiosi /p. 207b/ efficiuntur in claustro. Nonum est quod in loco ubi maior est conflictus, securi et somnolenti efficiuntur. In maiori conflictu belli spiritualis sunt claustrales quam alii. Plus enim gaudet diabolus quandoque cum claustralem aliquem ad hoc deducit ut mulierem mala intentione tangat, quam gaudeat de adulterio unius hominis saecularis, sicut ostensum est prius in Tractatu de luxuria.[498] Unde claustrales non deberent esse securi, sed cum timore et sollicitudine salutem suam operari. Decimum est quod ipsi volunt esse otiosi ubi minime locus est otii. Licet aliquis tolleret quandoque arbores steriles in terra sua deserta, tamen in terra bene culta, sicut in horto, non tolerat eas ullo modo. Sed constat quod claustrum est velut hortus conclusus, iuxta illud Canticorum 4: 'Hortus conclusus, soror me sponsa.'[499] Unde in claustro minus sunt tolerabiles homines otiosi, qui sunt velut arbores steriles, quam in aliis locis. Undecimum est quod ibi procrastinantes et differentes fiunt ubi deberent omnino esse parati. Si fatua est procrastinatio sive dilatio senum in his quae pertinent ad salutem eorum, quanto magis in claustralibus, qui iam sunt mortui, iudicanda est fatua crastinatio propriae correctionis, vel meliorationis eorum. Duodecimum est quod ibi praecipue tristes sunt, ubi praecipue vel solum esse laeti deberent. In divino servitio praecipue locus est gaudii in vita ista, quia ibi praecipue facit homo utilitatem suam.
Sequitur de remediis contra acediam, de quibus sufficiat ponere octo, licet sint multo plura. Primum est diversitas occupationum. Hoc remedium habetur /p. 208/ in Vitis Patrum, ubi legitur quod beatus Antonius tentatus fuit a spiritu acediae, et residens in eremo dicebat: 'Domine, salvari desidero, sed vanae cogitationes non permittunt me. Quid faciam in tribulatione, vel quomodo debeam salvari, dignanter ostende.' Et respiciens vidit quendam astantem torquentem funiculum, qui sibi similis erat; deinde ex opere surgentem et orantem, iterum sedentem et plectas facientem de palmis, et inde ad orationem rursus surgentem. Erat autem angelus Dei, et dixit ei: 'Et tu ita faciens, Antoni, salvaberis.'[500] Secundum est consideratio poenae futurae. Hoc habemus Ieremiae 1, ubi legitur: ''Quid tu vides, Ieremia?' Et dixit: 'Virgam evigilantem ego video.''[501] Virga evigilans a somno acediae vel pigritiae est consideratio poenae futurae. Tertium est consideratio aeterni praemii. Unde Augustinus: 'Labor te terret? Vide mercedem.'[502] Et Genesis 15 factus est sermo Domini ad Abraham per visionem, dicens: 'Nolit timere, Abraham; ego protector tuus, et merces tua magna nimis.'[503] Si terret pigrum labor, attrahat eum merces. Secundum et tertium similiter habemus in Vitis Patrum, ubi dicitur quod quidam frater interrogavit abbatem Achillem dicens: 'Cur sedens in cella mea patior acediam?' Cui senex: 'Quia nondum vidisti requiem quam speramus, neque tormenta quae timemus. Si enim ea inspiceres diligenter, etsi vermibus plena esset cella tua usque ad collum, etiam in ipsis permaneres sine acedia iacens.'[504] Quartum est societas bonorum. Hoc remedium possumus habere ex isto verbo Exodi 7 ubi dicitur quod pugnante Iosue contra Amalech, orabat Moyses levans manus ad Dominum, cuius manus graves erant; sed Hur et Aaron sustentabant manus eius ex utraque parte.[505] Per quos signantur duo genera hominum quorum societas amanda est. Per Hur, qui interpretatur lumen, significantur illi qui ministrant lumen doctrinae; per Aaron, qui interpretatur /p. 208b/ mons fortis, significantur illi quorum interventu venit homini auxilium, iuxta illud: 'Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.'[506] Illis ergo qui manus habent graves ex acedia necessarium est ut habeant tales in societate sua, qui eos exemplo suo et doctrina illuminent et orationibus iuvent. Quintum est exemplum illius qui piger non fuit sed 'exultavit ut gigas ad currendam viam.'[507] Hoc remedium habemus Matthaei 26, ubi Dominus dixit discipulis: 'Non potuistis una hora mecum vigilare?'[508] Cum Domino vigilare est exemplo eius a somno acediae cavere. Hoc remedio utitur Apostolus Ad Hebraeos 12, dicens: 'Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non defatigemini animis vestris deficientes.'[509] Sextum est consideratio periculorum in quibus sumus in praesenti, quod Dominus insinuat Matthaei 26, ubi dicit: 'Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.'[510] Tria genera periculorum consueverunt specialiter homines excitare a somno: periculum aquae, ignis, et latronum; quae pericula spiritualiter nobis imminent. Non enim est dies in quo fluctus[511] malarum cogitationum super caput cordis nostri non ascendant. Non est etiam in quo ignis pravorum desideriorum in domo conscientiae nostrae non succendatur. Latrones etiam semper adsunt; etiam illi qui deberent esse servientes nostri depraedantur nos. Unde Threnorum 3; 'Oculus meus depraedatus est animam meam.'[512] Septimum remedium est amor Dei, quod docet nos Dominus Levitici 6 ubi dicitur: 'Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens ligna manu per singulos dies.'[513] Deus vult quod semper in altari cordis ardeat ignis fervoris. Hunc ignem debet nutrire sacerdos in subditis suis, vel quilibet in semetipso, subiiciendo ligna per singulos dies, recolendo beneficia Dei quibus debemus respondere, vel mala nostra /p. 209/ recordando pro quibus Deo satisfacere debemus, vel promissa praemia quae promereri debemus. Praecipue deberent in nobis istum fervorem accendere beneficia quae nobis Christus exhibuit in carne mortali assumpta; unde Bernardus: 'Quid nobis non suave cum recordati fuerimus infantilium necessitatum Christi, laborum in praedicando, et ceterorum? Quis amplius gemet dicens, 'Nimium ieiunamus, nimium vigilamus,' cum millesimae parti debitorum respondere non valeamus?'[514] Octavum et summum est gratia Dei. Hoc remedium insinuat nobis Bernardus super Cantica ibi, 'Trahe me post te,'[515] dicens in persona eorum qui sunt: 'Opus habemus trahi, quia refriguit parumper ignis amoris tui, nec valemus a facie frigoris huius currere, sicut heri et nudiustertius; curremus postea, cum reddideris laetitiam salutaris tui, cum redierit melior temperies gratiae.'[516] Unde cum aliquis sentit se segnem vel acediosum, instare debet orationi coram Deo, ut orando impetret gratiam quae ab eo expellat acediam. Et notandum quod omnia quae dicta sunt ad detestationem acediae possunt esse remedia contra acediam; ideo de remediis acediae hic finem faciamus.
Sicut in vitio avaritiae tractavimus de vitio prodigalitatis, eo quod avaritia et prodigalitas vitia sunt opposita, sic cum acedia tractabimus de indiscreto fervore. /p. 209b/ Acedia enim et indiscretus fervor quodammodo videntur esse vitia opposita.[517] Ad cuius detestationem valere possunt: primo testimonia scripturarum, sicut illud Ad Romanos 12, 'Rationabile sit obsequium vestrum.'[518] Tria sunt quae exiguntur ad hoc ut homo cum discretione et rationabiliter Deo serviat. Primum est notabilitas personae cui servitur. Unde honor regis iudicium diligit, scilicet iudicium discretionis. Secundum est humana natura. Homo enim rationalis creatura est, et ideo rationabiliter operari debet. Plus debet inniti sapientiae quam fortitudini. Beluinum enim est viribus decertare, sicut dicit Philosophus.[519] Tertio requirit hoc ipse hostis contra quem pugnam habemus. Diabolus enim contra hominem pugnat potius astutia et sapientia quam viribus; ideo et nos sapientia contra eum pugnare debemus, non viribus; vires enim non sufficerent resistere sapientiae, quia 'melius est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis,' Sapientiae 6,[520] ad signandum quod Deo non placeant opera sine discretione facta, non offerebatur in lege animal caecum.[521] Ideo etiam in omni sacrificio offerebatur sal.[522] Sale condiuntur cibi, ut hominibus bene sapiant; per quod signatur discretio, quae facit opera grata Deo. Ad idem Proverbiorum 4: 'Palpebrae tuae praecedant gressus,'[523] idest, considera opera tua. Et illud Apostoli 1 Ad Timotheum 5: 'Noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere.'[524] Glossa: 'Prudenter sibi vult Deus serviri, non in nimietate, ne debiles fiant et post medicorum suffragia quaerant.'[525] Temperandum est enim ut, si fieri potest, ceptum obsequium gradatim provehatur, potius quam inconsideratione minuatur. Ad idem 1 Petri 4: 'Carissimi, nolite peregrinari in fervore qui ad tentationem vobis fit.'[526] Et Ecclesiastes 7: 'Noli esse iustus multum.'[527] Ibi dicit Glossa interlinearis quod summa iustitia summa iniustitia est.[528] Sunt aliqui qui in nullo volunt condescendere carni, quorum iustitia magna iniustitia est. Ad idem potest valere illud Philosophi: 'Arbitror primo in vita utile esse 'ne quid nimis'.'[529] /p. 210/
Secundo potest valere ad detestationem indiscreti fervoris si ostendamus mala quae ex eo sequuntur. Et ostendit beatus Bernardus quatuor mala ex eo sequi, dicens: 'Qui ex indiscretionis vitio ieiunia et vigilias et huiusmodi sic agit ut deficiente spiritu vel corpore languente spiritualia impediantur, abstulit corpori suo boni operis effectum, spiritui affectum, proximo exemplum, Deo honorem; sacrilegus est, et omnium bonorum in Deum reus.'[530] Sacrilegus talis dicitur, quia violat templum Domini, scilicet corpus suum. Salomon etiam ostendit quod malum sequitur ex indiscreto fervore, Proverbiorum 19 dicens: 'Qui festinus est, pedibus offendit.'[531] Ille ex festinatione offendit qui ex indiscreto fervore infirmitatem corporis sui seu animae incurrit. Et licet ex festinatione sequi posset casus in quocunque ambulante, tamen praecipue in eo qui per scalam vadit, praeterea casu suo multum descendit. Unde cum conversio viri religiosi sit quasi ascensus per scalam, cum discretione debet ascendere. Si enim per infirmitatem corruat, ipse descendit usque ad initium scalae: oportet enim eum comedere carnes et talia facere quae faciebat in saeculo. Unde dicit beatus Bernardus: 'Nemo repente summus.'[532] Ascendendo, non volando apprehenditur summitas scalae. De indiscreta etiam festinatione legitur Proverbiorum 13 quod 'substantia festinata minuetur.'[533] Et eiusdem 20: 'Hereditas ad quam festinatur in principio, in fine benedictione carebit.'[534] Et licet ista festinatio in omnibus timenda sit, praecipue tamen in novitiis. Ille qui equum suum nimis fatigat in mane, non videtur facere in die bonam dietam. Sequitur etiam ex indiscreto fervore peccatum superbiae et vanae gloriae. Unde quidem corpus non /p. 210b/ frangendum sed regendum est. Sint ergo moderata ac sancta et supplicia in omni humilitate ieiunia, quae ita corpus attenuent ne animam elevent, ne res humilitatis gignat superbiam et vitia de virtute nascantur. Quae supererit spes salutis, si ipsa animae remedia venena sunt? De superbia etiam talia dicit Bernardus: 'Quae maior superbia quam ut unus homo toti congregationi iudicium suum praeferat, tanquam ipse solus habeat spiritum Dei?'[535] De vana etiam gloria dicit beatus Bernardus ad fratres suos: 'Non legistis in regula nostra quod quicquid sine voluntate et consensu patris spiritualis fit, vanae gloriae imputabitur, non mercedi?'[536] Et Matthaei 6: 'Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes.'[537] Sequitur etiam ex fervore indiscreto scandalum aliorum, et maxime in congregatione. Bernardus de talibus: 'Hi sunt unitatis divisores, inimici pacis.'[538] Casus etiam unius talium multos exterret et tepescere facit a desiderio proficiendi; et cui exemplum debuit alios attrahere, facit eos formidare austeritatem religionis, ut adimpleatur illud Psalmi 88: 'Posuisti firmamentum eius formidinem.'[539] Videtur etiam sequi ex fervore indiscreto quaedam idololatria. Unde Bernardus: 'Scelus est idololatriae non acquiescere et quasi peccatum ariolandi nolle obedire.'[540] Et subdit: 'Eant nunc qui se faciunt religiosiores aliis; qui non sunt sicut ceteri hominum, ecce pagani et idololatrae sunt.'[541] Et 1 Regum 15 dicit Samuel quod 'peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere.'[542] Sequitur etiam ex indiscreto fervore quandoque rapina. Iudicium enim quod debet esse apud patrem spiritualem usurpant sibi tales personae et id cui renuntiaverunt, iterum sua auctoritate reassumunt. Unde Bernardus: 'Qui vestri curam semel nobis commisistis, quid rursum de vobis vos intromittitis?'[543] Et ut breviter dicam, non habet callidus hostis efficacius machinamentum /p. 211/ ad tollendam de corde dilectionem quam si efficere possit ut in ea incaute et non cum ratione ambulet, sicut dicit beatus Bernardus.[544]
Tertio possunt valere ad detestationem huius vitii stultitiae quae ostenduntur in his esse qui laborant hoc vitio, quae sunt duodecim. Prima est quod ipsi contra ordinem ecclesiae crucem lumini praeferunt, vel potius sine lumine fuerunt. Ordinatum est in ecclesia quod lumen sapientiae cruci poenitentiae praeferendum est. Unde legitur in fine Proverbiorum de sapiente muliere quod ipsa 'operata est consilio manuum suarum.'[545] Manus sunt quae non solum habent cognitionem sed etiam operationem bonam, quorum consilio praecipue acquiescendum est. Ex hoc vero quod tales crucem poenitentiae sine lumine consilii ferunt, accidit frequenter quod ipsi innocentem crucifigunt qui latronem crucifigere debuerunt, scilicet novum hominem, qui debuerint crucifigere veterem. Vetus homo intelligitur ex peccatis compositus, velut ex membris. Unde Ad Colossenses 3: 'Mortificate membra vestra, quae sunt super terram,' etc.[546] Homo novus intelligitur compositus ex virtutibus velut ex membris. Novus ergo tunc crucifigitur quando per nimiam afflictionem abstinentiae virtutes operari non possunt. Secunda stultitia est quod ipsi assumunt arma nimis ponderosa, quae pondere suo eos deiiciunt, et quae debuerunt eos ab hoste protegere, potius eos capi ab hoste faciunt, non attendentes quod fecit David, 1 Regum 17, qui Saul nimis ponderosa arma deposuit, quibus depositis Goliam devicit.[547] Sic aliqui devincerent diabolum cum mediocritate ieiuniorum et vigiliarum qui cum nimietate per iram vel impatientiam devincuntur. /p. 211b/ Tertia est quod cum ipsi habeant equum valde impetuosum, non curant tamen frenum imponere ei, sed solum calcaribus sunt contenti, cum tamen constet frenum non minus necessarium esse equo quam calcaria. Non minus periculosum est alicui inter hostes esse sine freno quam sine calcaribus. Bernardus: 'Bonae voluntati non semper credendum est, sed frenanda et regenda est, maxime in incipiente.'[548] Iacobi 3: 'Frena in equorum ora mittimus ad consentiendum nobis,' etc.[549] Quarta est quod cum infirmitas quae est ex calida causa periculosior sit quam illa quae ex frigida; ipsi tamen se sanos omnino putant, licet ex calida causa infirmentur. Acedia enim velut infirmitas est ex causa frigida; unde tepiditas vocatur. Indiscretus vero fervor est velut infirmitas ex calida causa, et ideo periculosior esse videtur. Quinta est quod cum ipsi habeant dominum ditissimum et liberalissimum, credunt tamen placere ei si servientes illius adeo fame affligant quod impotentes fiant ad serviendum ei, cum tamen scient hoc non placere hominibus pauperibus atque avaris, etiam de iumentis suis. Nullus enim vult ut iumentum suum tantum ieiunet quod ei servire non possit. Sexta est quod cum magis periculosum sit navem esse nimis oneratam quam vacuam, ipsi tamen non curant cavere navi suae a periculo nimii oneris. Homo in mundo isto est velut navis in medio mari; unde 'facta est quasi navis institoris.' Hoc dicitur de sapiente muliere, Proverbiorum capitulo ultimo.[550] Imminet autem huic navi duplex periculum, scilicet submersionis ex nimio onere, et eversionis per fluctus tentationem ex vacuitate. Sed tales periculo submersionis non curant subvenire. Septima est quod ipsi iudicant cibum esse subtrahendum filiis Dei, qui digni essent cibari auro et argento et potari balsamo, iuxta illud Bernardi: 'Da mihi alterum Timotheum, et ego eum si vis cibo auro et poto balsamo.'[551] /p. 212/ Ad cumulum huius stultitiae facit hoc quod ipsi vident tot filios diaboli, qui omni bono sunt indigni, ita large bona domini sui expendere. Octava est quod cum ipsi velint multum Deo servire, ita tamen volunt ei servire quod non possint diu servire. Sapiens: 'Quid stultius quam quod libenter facias curare ut diu facere non possis?'[552] Nona est quod cum equis suis subtrahunt avenam, volunt facere maiorem dietam, tam male proportionantes ea quae asino debentur, scilicet cibaria, virgam, et onus. Virgam et onus duplicant, cibaria autem dimidiant. De his habetur Ecclesiastici 33: 'Cibaria, virga, et onus asino,' etc.[553] Decima est quod ipsi se perfectos non aestimant nisi magistrum suum Christum excedant, cum scriptum sit Lucae 6: 'Perfectus omnis erit si sit sicut magister eius.'[554] Constat cuilibet fideli Christum perfectissimum fuisse, et tamen comedebat et bibebat mediocriter. Undecima est quod ipsi credunt seipsos esse sanctos non posse nisi prius fuerint homicidae. Si ille qui auferret victum alicui quo victurus esset per annum, homicida reputaretur, quanto magis ille qui nimiis ieiuniis et afflictionibus efficit ut decem annis citius moriatur quam esset moriturus? Duodecima stultitia est quod cum ipsi boni sint et caveant a nocumento omnium, tamen sibi ipsis mali sunt et immisericordes. 'Sed qui sibi nequam, cui bonum?' Ecclesiastici 14.[555]
Sciendum est quod in cibis qui sumuntur valde timenda est delectabilitas, quia frequenter nimis sumitur de cibis delectabilibus. Praeterea consolatio in cibis delectabilibus quandoque prohibet hominem a divina consolatione. Secundum Bernardum nimis delicata est divina consolatio quae non datur admittentibus alienam.[556] Sed si quis in cibis quos sumit in quantitate et /p. 212b/ in ardore caveat, et creatori de creaturis quas sumit gratias agat, non solum absque peccato sed etiam meritorie potest sumere de cibis illis quantum necesse est ad substentationem corporis sui. Deus enim creavit cibos ad percipiendum 'cum gratiarum actione' fidelibus, 1 Ad Timotheum 4.[557] Et ut breviter dicam, sic debemus habere corpus sicut aegrum comedentem, cui multum volenti inutilia sunt neganda, utilia vero etiam nolenti sunt ingerenda.
Et notandum quod sicut apud religiosos viros praecipue oportet novitios cavere ab indiscreto fervore, sic oportet patres spirituales condescendere fratribus quandoque. Unde legitur de beato Antonio quod quidam venator vidit eum gaudere cum fratribus suis, et displicuit ei. Cui Antonius volens ostendere quod quandoque oporteret eum condescendere fratribus, ait: 'Pone sagittam in arcu et trahe.' Et fecit sic. Et rursus ait: 'Trahe.' Et traxit. Et rursum 'Trahe' dixit. Et respondit sagittarius: 'Si supra mensuram traxero, frangetur arcus.' Et respondit Antonius: 'Ita est de opere Dei. Si supra mensuram tendimus, fratres deficiunt. Expedit ergo aliquando laxare rigorem.'[558] Simile est de chordis citharae quae, si parum tendantur, rauce sonant; si nimium, rumpuntur; si moderate, dulcem sonum reddunt. Impetus animi obice invento intumescit. Ideo aliquid libertatis concedendum est interdum fratribus, ne sicut accidit in doliis ferratis circuli in eis rumpantur et fundus exiliat. Castanea non incisa in igne posita aut crepat aut exilit. Dicitur etiam quod terrae motus fiat ex multis /p. 213/ vaporibus in visceribus terrae meatum non habentibus; ideo oportet homines ab hominibus non nimis coarctari, imo aliquis locus relinquendus est gratiae Dei et libertati arbitrii.