Prepared by Richard Newhauser, March 1, 1995.
Tractatus IV: De avaritia
- Pars I: De his, que faciunt ad detestationem avaricie.
- Caput 1: De ordine dicendorum in isto tractatu, et quod
natura dissuadet nobis vitium istud, et quodammodo est contra
naturam.
- Caput 2: De xii maledictionibus, quas facit Sacra Scriptura
avaris.
- Caput 3: De quattuor auctoritatibus Sacre Scripture, quibus
ostenditur magnitudo huius vitii.
- Ecclesiastici x, ubi dicitur: 'Avaro nihil est scelestius.'
- Ecclesiastici x, ubi dicitur: 'Nihil iniquius est quam
pecuniam amare. Hic enim animam suam venalem habet, quam
in vita sua proiecit intima sua.'
- Ad Epheseos v, ubi dicitur, quod 'avaritia est idolorum
servitus.'
- I Thimothei vi: 'Radix omnium malorum est cupiditas.'
- Caput 4: Quod gravis infirmitas sit avaricia.
- Inter infirmitates spirituales ipsa est pessima vel una de
peioribus.
- Duodecim sunt, ex quibus potest ostendi gravitas huius
infirmitatis.
- Quare avarus divitiis non satietur.
- Caput 5: De servitute avaricie.
- Avarus servus est divitiarum.
- Quod avarus possideatur a divitiis.
- Sex sunt, que faciunt ad miseriam illius servitutis, in qua
ponit avaritia.
- Caput 6: Quod magnam vim habeat avaricia ad capiendum,
detinendum vel submergendum.
- Contra eam quasi nullum castrum potest tenere se, de
quattuor causis.
- Quod laquei avaritie tribus modis sint occulti.
- Avaritia utitur muscipula ad capiendum incautos.
- Quod nullum vitium fortius teneat hominem quam avaritia, de
tribus causis.
- Caput 7: Quod avaricia sit exosa Deo, iniuriosa proximo,
nociva proprio subiecto.
- Potest ostendi ex testimoniis Sacre Scripture, quod Deus odit
avaros, vel iratus est eis.
- De quadruplici stultitia avari.
- Quod avaris Deus sit iratus.
- Quattuor rationes sunt, quare Deus odit avaritiam.
- De malis, que facit avaritia proximo, que multa sunt.
- Quomodo avaritia noceat proprio subiecto.
- Insania divitis avari potest multipliciter ostendi.
- De multiplici stultitia avari.
- Cetera mala, que facit avaritia subiecto suo.
- De duobus aliis malis, que facit avaritia proprio subiecto.
- Caput 8: De his, quibus Scriptura comparat avarum.
- Caput 9: De undecimis exemplis, que valent ad detestationem
avaricie.
- Pars II. De speciebus avaricie.
- Caput 1: De peccato usure.
- Testimonia Sanctarum Scripturarum.
- b. Sex stultitie, quibus laborat usurarius.
- c. Multiplex iniquitas sive iniustitia, que est in usurario.
- d. De duodecim aliis, que faciunt ad detestationem usure.
- De duabus speciebus usurarum.
- De restitutionibus usurarum, et maxime de viii, in quibus
reprehensibiles sunt usurarii circa restitutiones faciendas.
- De octo, que valent ad inducendum usurarium, ut restituat.
- Caput 2: De rapina.
- Sex sunt, que deberent homines cohibere a peccato isto.
- Raptores etiam in mundo isto multipliciter punientur a Deo.
- Caput 3: De iniustis talliis.
- Peccati magnitudo.
- Vilitas, que est in faciendo tallias.
- Damnum, quod provenit inde eis, qui eas faciunt.
- Caput 4: De fraudibus negociatorum.
Vendere, quanto charius possunt, et emere, quanto utilius
possunt.
- In mercatoribus, in quibus non est parva culpa.
- Periuria, in quibus similiter non parva culpa est, cum sint
contra illud decalogi: 'Non assumes nomen Dei tui in vanum.'
- Furta, que furta fiunt precipue per fraudes, quas faciunt
circa stateras et pondera et mensuras.
- Vendere ad terminum, quod est species usure palliate.
- Aliud ostendere et aliud vendere.
- Verum celare.
- Tenebrosa loca eligere vel aliter procurare, ut res venalis
appareat alterius modi quam sit.
- Caput 5: De acceptione munerum.
- De decem malis, que proveniunt ex acceptione munerum.
- De quinque, in quibus possunt reprehendi acceptores munerum,
etc.
- De munerum diversitate.
- Caput 6: De avaricia advocatorum.
- Officium advocationis secundum se non est malum.
- De octo, que debent retrahere homines ab officio
advocationis.
- Caput 7: De symonia ministrorum ecclesie.
- Octo sunt, que faciunt ad detestationem ipsius.
- Divisiones, que pertinent ad symoniam.
- Caput 8: De peccato edificantium Syon in sanguinibus.
- Tria sunt, que facere possunt ad detestationem huius peccati.
- Caput 9: De peccato choritarum, quod maius est symonia.
- Tripliciter ostenditur, quod hoc peccatum sit detestabile.
- Modus, quibus aliquis vocatur a Deo ad honorem.
- Caput 10: De avaricia mercennariorum.
- Ad detestationem huius vitii.
- Quare Deus in primitiva ecclesia noluit temporalia coniuncta
esse spiritualibus.
- Mercennarii mali latrones sunt.
- Caput 11: De septem signis avaricie, que apparent in
ecclesia Dei.
- Pluralitas beneficiorum.
- Pluralitas missarum ab eadem persona in eadem die dictarum.
- Pluralitas officiorum in eadem missa.
- Multiplicatio altarium sine necessitate.
- Conservatio fructuum in his, qui habent annuos redditus
sufficientes, quorum fatuitas multipliciter potest ostendi.
- Promotio puerorum ad sacros ordines et ecclesiasticas
dignitates (multiplici ratione cavendum esset ecclesie ab hoc
peccato).
- Concursus ad loca, in quibus solet offerri.
- Caput 12: De peccato indigne conficiendi.
- De his, que pertinent ad dignitatem conficiendi.
- Que faciunt ad detestationem indigne conficientium.
- De peccato eorum, qui non curant communicare.
- De peccato illorum, qui per mortale peccatum Deum a se
expellunt.
- Caput 13: De vitio proprietatis in religiosis.
- Ad detestationem possumus ponere xii exempla.
- De duodecim stultitiis religiosi proprietarii.
- De multiplici perversitate huius peccati proprietatis
religiosorum.
- De multiplici malo, quod est in proprietario.
- Quod religio maxime persequi debeat hoc vitium.
- Caput 14: De avaricia scientie.
- Valde detestabilis sit avaritia ista.
- De predicatoribus sibi solum vivere eligentibus.
- Caput 15: De peccato lusorum.
- Quinque, que possunt facere ad detestationem huius peccati.
- De his, qui se lusoribus immiscent, et qui eis necessaria
locant, et in quorum domibus luditur.
- Pars III: De his, que dant occasionem huic vitio.
- 1. Familiaritas cupidorum et avarorum.
- 2. Consideratio divitiarum.
- 3. Homo attendit in divitiis illa solum, per que possunt
videri pretiose.
- 4. Amor mundane glorie.
- 5. Amor filiorum.
- 6. Homo sibi longam vitam promittit.
- Pars IV: De octo remediis contra avariciam.
- 1. Mortis consideratio.
- 2. Consideratio dominice paupertatis.
- 3. Consideratio periculi, in quo sumus.
- 4. Consideratio miserie, que annexa est delitiis.
- 5. Homo elonget se a cupidis et avaris et familiaris sit
illis, qui terrena contemnunt.
- 6. Consideratio eternarum divitiarum.
- 7. Homo fiduciam suam in Deo ponat.
- 8. Homo elemosinis et orationibus et omnibus aliis modis,
quibus poterit gratiam Dei, sibi impetret.
- Pars V: De prodigalitate.
- Caput 1: De distinctione prodigalitatis a liberalitate.
- Prodigus sua non confert, sed ventus vanitatis ei aufert.
- Prodigus sua non tribuit, sed perdit.
- Largitio ipsius quedam est aucupatio.
- Largus de suo largus est, prodigus vero de alieno
frequenter.
- Caput 2: De malis, que ex prodigalitate sequuntur.
- Paupertas usque ad mendicitatem.
- Prodigus incidit in manus usurariorum.
- Peccatum rapine.
- Contemptus bonorum spiritualium.
- Caput 3: De stultitiis prodigi.
- Ipse sciens et volens partem suam facit deteriorem quandoque
etiam nullam.
- Ipse rem illam, quam super omnia amat facere, ita vult
facere, quod diu facere non possit.
- Ipse contra rationem de modico multum vult largiri non
attendens, quod legitur Tobie iv.
- Ipse non videtur de divitiis querere nisi peccata.
- Ipse quodammodo vult largior esse Deo.
- Caput 4: De prodigalitate clericorum.
- Sex sunt, que deberent cohibere clericos, ne de bonis
ecclesiasticis prodigi essent.