Brown, plate 32: Comentary on the Epistle to Titus.
The commentary, left column:
Paulus ser-/ uus dei,/ etc.  Hanc / epistolam / scribit / Apostolus Ti-/ to, quem / creauit / episcopum, commonens eum fore sol- / [10] licitum in ecclesiastica discipli- / na.  Tito enim relicto Crete, /  episcopo ex humilitate et ex / simplicitate nimis pa- / cienti, a Nicopoli scribit de / [15] episcopali officio inperiose et potesta- / te tractando prescripta ei sua auctoritate utili.  Debet  enim pontifex habere maternam pie-  tatem et patris seueritatem, ut sit for- [20] tis superbis et suauis modestis, ut non habens timoris euangelium nec elationis supercilium urat et luce- at.  Unde in ueste legalis pontificis erat cocus bis tinctus, qui habe- [25] bat speciem ignis.  Ignis autem duo facit: urit et lucet.  Ita et pon- tifex gladio predicationis, scilicet ignito eloquio, urere debet morda- ci increpatione et metuenda comminatione, et lucere blandis fo- uendo et delectabilia promittendo.  Ideo de manna dicitur quod induraba- [30] tur ad ignem et liquescebat ad solem.  Et baculus pontificalis ab inferio- ri pungit, et in summo in anteriori extenditur in se rediens,  quia ecclesiasticus doctor gladio uerbi pungere debet, idest aspere redar- guere peccantes, quod est ex inferiori natura, et correctos [?] interiora dirigere, ita tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat [35] si forte in se habeat que aliis annunciat [?].  Est igitur intentio Apostoli instruere Tytum de episcopali officio atque monere, ut id inperiose tractet et hereticos uitet.  Modus talis:  Primo salutat; de- inde instruit eum de episcopali officio, docens eum quid agere debeat et quales episcopos per ciuitates constituere; deinde qualiter diuersos uel [40] sexu uel etate uel conditione instituere debeat; postea monet eum de uitandis hereticis.  Premittit autem salutationem dicens: Paulus, nomine, seruus, conditione, non tamen peccati miseria [sic; should be misera] seruitute, set dei quadam nobilitate, qualiter Moyses et Dauid serui sunt appellati et Maria ancilla.  Apostolus autem Iesu Christi, quasi dice- [45] ret humilitas non tollit potestatem et dignitatem.  Apostolus dico secundum fidem electorum dei, idest tenens et predicans fidem quam tenent uel qua saluantur electi dei.  Et ideo magis pro ea laborandum est et secundum agnitio- nem ueritatis, que ueritas est secundum pietatem, idest Christi religionem.  Hoc ideo dicet [?] quia est ueritas et in liberalibus artibus, set que nichil pertinet ad Christia- [50] nam religionem.  Apostolus Christi sum, dico, et hoc in spem uite eterne, idest per hoc sperans uitam eternam.  Hec est res, hic est fructus apostolici of- ficii, per hoc commendat officium apostolicum non tepidius esse agendum. / Sequitur: