Text:
Quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora secularia. Manifestauit
autem temporibus suis uerbum suum in predicatione que credita est mihi
secundum preceptum saluatoris nostri Dei. Tyto dilecto filio secundum communem
fidem.
Commentary:
Quam uitam eternam deus ante tempora secularia uel eterna, quod idem est, idest ante omnia tempora, promisit.
[col. b] Quomodo promisit cum nondum essent homines quibus promitteret? Quia in eius eternitate et in ipso uerbo eius eidem eo eterno [=coeterno] iam predestinacione fixum erat quod suo tempora futurum erat. Promisit ergo ante tempora quia in se eterno sic fixum erat antequam tempus esset, quod cum creaturis cepit. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando deus nondum fecerat aliquid. Ideo ante quam deus promisit a tempore seculari quasi non est recens promissio sed ante tempora omnium seculorum. Addit: qui non mentitur, qui uerax est, per quem ostenditur certa promissio uite; que quanto cercior est, tanto minister debet esse sollicicior. Ut autem certus sit, manifestauit suis temporibus, idest contragruis [=congruis], scilicet uerbum suum, idest filium. Hec est uita eterna. Manifestauit dico non solum rei effectu sed etiam in predicatione que credita est mihi, ut fideli cui tu, o Tyte, comparticipas credita est mihi predicacio, dico, et hoc secundum preceptum saluatoris nostri dei cui in salute hominum minus obedimus, si quo modo remittimur Paulus in quo scribit hanc epistolam Tyto dilecto filio secundum communem, idest catholicam, fidem, non priuatam alicuius. Catholicon enim grece latine dicitur commune uel uel (?) uniuersale. Et in scribendo primum salutat in hunc modum:
Text:
Gracia et pax a deo patre et Christo Iesu saluatore nostro.
Commentary:
Gracia sit tibi et pax a deo patre et Christo Iesu saluatore nostro. Manifesta sunt hec.
Text:
Hcuius [!] rei gracia reliqui te Crete, ut ea que desunt corrigas et constituas per ciuitates presbiteros, sicut ego tibi disposui.
Commentary:
Huius rei. Primo dicit quid agere debeas et quales ordinare presbiteros, ita incipiens: Huius rei gracia reliqui te Crete cum inde recederem ut corrigas mala in peccantibus, addendo bonis ea que desunt ad perfectionem. Nota quod dum hoc recolit Apostolus, sicut ei disposuerat monet exequi; et ideo reliqui te ut constituas per singulas ciuitates presbiteros idest episcopos ut pastoralis cure onus facilius sustineatur per multos diuisum. Constituas dico sicut ego tibi disposui, idest quales constituendos docui, scilicet:
Text:
Si quis sine crimine est, unius uxoris vir
Commentary:
Si quis est non dico sine peccato sed sine crimine, idest sine peccato criminali uel infamia criminali. [space = S]i dixisset sine peccato, nullus in ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato uero in hac ui- [ta]