2. Diligere eum debemus, quoniam ipse prior dilexit nos et ad imaginem et similitudinem suam nos fecit, quod nulli alii creaturae donare voluit. Ad imaginem Dei facti sumus; hoc est, ad intellectum et notitiam Filii, per quem intelligimus et cognoscimus Patrem, et accessum habemus ad eum. Tanta cognatio est inter nos et Dei Filium quod ipse imago Dei est, et nos ad imaginem ejus facti sumus; quam cognationem etiam ipsa similitudo testatur, quoniam non solum ad imaginem, sed et ad similitudinem illius facti sumus. Oportet itaque id quod ad imaginem est cum imagine convenire, et non in vacuum nomen imaginis participare. Repraesentemus ergo in nobis imaginem ejus in appetitu pacis, in intuitu veritatis, et in amore charitatis. Teneamus eum in memoria, portemus in conscientia, et ubique praesentem veneremur. Mens siquidem nostra eo ipso ejus imago est quo ejus capax est ejusque particeps esse potest. Non propterea ejus imago est, quia sui meminit mens, seque intelligit ac diligit; sed quia potest meminisse, intelligere, ac diligere a quo facta est; quod cum facit, sapiens ipsa fit. Nihil enim tam simile est illi summae Sapientiae quam mens rationalis, quae per memoriam, intelligentiam et voluntatem in illa Trinitate ineffabili consistit. Consistere autem in illa non potest nisi ejus meminerit, eumque intelligat, ac diligat. Meminerit itaque Dei, ad cujus imaginem facta est; eumque intelligat, diligat, atque colat, cum quo potest semper esse beata. Beata anima apud quam Deus requiem invenit, et in cujus tabernaculo requiescit. Beata quae dicere potest : "Et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo" [Eccli 24.12]. Negare siquidem requiem coeli ei non poterit.
3. Cur ergo nos deserimus et in his exterioribus Deum quaerimus, qui apud nos est, si nos velimus esse apud eum? Revera nobiscum est, et in nobis; sed adhuc per fidem, donec videre mereamur per speciem. "Novimus," inquit Apostolus, "habitare Christum per fidem in cordibus nostris" [Eph 3:17]; quia Christus in fide, fides in mente, mens in corde, cor in pectore. Per fidem ergo recolo Deum creatorem, adoro redemptorem, exspecto salvatorem. Credo videre in omnibus creaturis, habere in me ipso, et, quod his omnibus ineffabiliter jucundius atque beatius est, cognoscere in se ipso. Patrem namque et Filium cum sancto Spiritu cognoscere vita est aeterna, beatitudo perfecta, summa voluptas. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta suavitas et quanta jucunditas maneat nos in illa visione, quando Deum facie videbimus; qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona vincentium. Ita in mente mea quamdam imaginem illius summae Trinitatis invenio, ad quam summam Trinitatem recolendam, inspiciendam , et diligendam, ut eius recorder, ea delecter, et eam complecter et contempler, totum id quod vivo debeo referre. Mens imago Dei est, in qua sunt haec tria; id est, memoria, intelligentia et voluntas. Memoriae attribuimus omne quod scimus, etiamsi non inde cogitemus. Intelligentiae tribuimus omne quod verum cogitando invenimus, quod etiam memoriae commendamus; voluntati, omne quod cognitum et intellectum bonum et verum esse expetimus. Per memoriam Patri similes sumus, per intelligentiam Filio, per voluntatem Spiritui Sancto. Nihil in nobis tam simile Spiritui Sancto est quam voluntas vel amor sive dilectio, quae excellentior voluntas est. Dilectio namque donum Dei est, ita quod nullum hoc dono Dei est excellentius. Dilectio namque quae ex Deo est et Deus est, proprie Spiritus Sanctus dicitur, per quam "charitas Dei diffusa est cordibus nostris" [Rom 5:5], per quam tota Trinitas in nobis habitat.
Iudicium faciet gestorum quisque suorum,Quod enim nunc confiteri erubescimus, tunc omnibus manifestabitur; et quidquid hic dissimulando palpamus, totum illic vindex flamma comburet.
Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt.
Ignis ubique ferox ruptis regnabit habenis.Quantoque diutius Deus nos exspectat ut emendemus, tanto districtius judicabit si neglexerimus.
5. Cur ergo tantopere vitam istam desideramus in qua quanto amplius vivimus, tanto plus peccamus? Quanto est vita longior, tanto culpa numerosior. Quotidie namque crescunt mala et subtrahuntur bona; assidue variatur homo per prospera et adversa, et ignorat quando moriatur. Sicut enim in coelo stella coruscans velociter currit et repente deficit, et sicut scintilla ignis subito exstinguitur, et in cinerem redigitur,
Sic cito finitam datur istam cernere vitam.Dum enim libenter ac jucundissime moratur homo in mundo, diuque se victurum arbitratur,
Ac multa in longum disponit tempus agenda;subito rapitur in mortem, et ex improviso anima aufertur a corpore. Verumtamen cum magno metu magnisque doloribus anima separatur a corpore. Veniunt enim angeli assumere illam, ut perducant eam ante tribunal Judicis metuendi; et tunc illa memorans opera sua mala et pessima quae die noctuque gessit, contremiscit et quaerit illa fugere, induciasque petere, dicens: 'Date mihi vel unius horae spatium.' Tunc quasi loquentia simul opera, dicent: 'Tu nos egisti; opera tua sumus, non te deseremus, sed tecum semper erimus, tecum pergemus ad judicium.' Vitia quoque multis et multiplicibus criminibus eam accusabunt, multaque falsa testimonia adversus illam invenient, quanquam vera ad damnationem ejus satis possent sufficere. Daemones vero terribili vultu et horribili aspectu eam terrebunt; ingenti furore eam persequentur et comprehendent, tam terribiliter qam horribiliter volentes retinere et possidere, nisi sit qui eripiat. Tunc anima inveniens oculos clausos et os, aliosque corporis sensus per quos solebat egredi et delectari in his exterioribus, revertetur ad se: et videns se solam et nudam, ingenti horrore concussa, desperatione deficiet in se et cadet sub se; et quia amore mundi et carnis voluptate Dei amorem dereliquerat, derelinquetur a Deo misera in hora tantae necessitatis atque daemonibus tradetur in inferno crucianda.
6. Sic anima peccatoris in die qua ignorat, et hora qua nescit, rapitur a morte et segregatur a corpore, pergitque miseriis plena, tremens et dolens; et cum nullam excusationem habeat quam pro peccatis suis possit obtendere, contabescit et pertimescit ante Deum apparere. Ingenti horrore concutitur et multiplicibus cogitationum aestibus agitatur, cum urgente solutione carnis, et subductis e medio omnibus, se et illum terminum considerat cui appropinquat, et post paululum hoc invenit quod in perpetuum mutari non poterit. Considerat plane, quam districtus veniat aeternus Judex, et ante severitatem tantae justitiae, quas rationes vitae suae ponat. Si enim cuncta opera quae intelligere potuit, devitavit, ventura tamen coram districto Judice illa, magis quae in semetipsa non intelligit, pertimescit. Crescit pavor cum cogitat quod viam vitae hujus nequaquam sine culpa transire potuit; nec hoc quidem quod laudabiliter vixit, sine aliquo reatu est, si remota pietate judicetur. Quis enim considerare valeat, quanta mala per momenta temporum perpetramus, et quanta bona facere negligimus? Sicut enim peccatum est perpetratio mali, sic delictum est desertio boni. Gravis siquidem jactura est cum nec bona facimus nec bona cogitamus, sed cor nostrum per vana et inutilia sinimus vagari. Nimis tamen difficile est cor tenere et ab illicita cogitatione servare. Nimis etiam difficile est terrenas occupationes absque peccatis ministrare. Quapropter nullus semetipsum dijudicare et comprehendere perfecte potest; sed multis cogitationibus occupatus, sibimetipsi aliquo modo manet incognitus ut omnino quod tolerat nesciat. Propterea urgente exitu, subtiliori terretur metu, quia etsi illa quae scivit nunquam se praetermisisse meminit, formidat tamen ea quae nescit.
8. Attende, homo, quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum, atque quid eris post hanc vitam. Profecto fuit quando non eras: postea de vili materia factus, et vilissimo panno involutus, menstruali sanguine in utero materno fuisti nutritus, et tunica tua fuit pellis secundina.
Sic indutus et ornatus progressus es ad nos;Nihil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium.
Nec memor es quam sit vilis origo tui.
Forma, favor populi, fervor juvenilis, opesque
Subripuere tibi noscere quid sit homo.
Post hominem vermis, post vermem foetor et horror.Cur ergo superbis, homo, attendens quod fuisti vile semen et sanguis coagulatus in utero, deinde miseriis hujus vitae expositus et peccato, postea vermis et cibus vermium futurus in tumulo? Quid superbis, pulvis et cinis, cujus conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia?
Sic in non hominem vertitur omnis homo.
Unde superbit homo, cujus conceptio culpa,Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulcro; animam vero tuam non adornas bonis operibus, quae Deo et angelis ejus praesentanda est in coelis? Quare animam tuam vilipendis, et ei carnem praeponis? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est. Totus quidem iste mundus ad unius animae pretium aestimari non potest. Non enim pro toto mundo Deus animam suam dare voluit, quam pro anima humana dedit. Sublimis ergo est animae pretium, quae non nisi sanguine Christi redimi potuit. Quam ergo commutationem dabis pro anima tua, qui pro nihilo das illam? Nonne Dei Filius cum esset in sinu Patris a regalibus sedibus pro ea descendit, ut eam liberaret a potestate diaboli? Quam cum vidisset peccatorum funibus irretitam, jamjamque daemonibus tradendam, ut morte perpetua damnaretur, flevit super illam quae flere se nesciebat; nec solum flevit, sed etiam occidi se permisit, ut pretioso sanguinis sui pretio eam redimeret.
Nasci poena, labor vita, necesse mori?
Aspice, mortalis, pro te datur hostia talis.
9. Agnosce, homo, quam nobilis est anima tua et quam gravia fuerint ejus vulnera, pro quibus necesse fuit Christum Dominum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Noli ergo vilipendere animae tuae passionem, cui a tanta majestate tantam vides exhiberi compassionem. Fudit ipse lacrymas pro te: lava et tu per singulas noctes lectum tuum cordis compunctione et lacrymarum assiduitate. Fudit ipse sanguinem suum; funde et tu tuum quotidiana corporis afflictione; quem si semel ponere pro Christo non potes, saltem mitiori quodam sed longiori martyrio pone. Noli attendere quid caro velit sed quid spiritus poscit. Tunc enim gloriosus eris cum ad Deum suum redierit; ita tamen si de corpore nullum peccatum secum tulerit, et deterserit omne sordidum. Si vero dicis, 'Durus est hic sermo, non possum mundum spernere, et carnem meam odio habere': dic mihi, ubi sunt amatores mundi qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nihil ex eis remansit nisi cineres et vermes. Attende diligenter quid sunt vel quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu: comederunt, biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos; et in puncto ad inferna descenderunt [Job 21:13]. Hic caro eorum vermibus, et illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati sempiternis involvantur incendiis, qui socii fuerunt in vitiis. Una namque poena implicat quos unus amor in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis laetitia, mundi potentia, carnis voluptas, falsae divitiae, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus, ubi jocus, ubi jactantia, ubi arrogantia? De tanta laetitia, quanta tristitia! Post tantillam voluptatem, quam gravis miseria! De illa exsultatione ceciderunt in magnam miseriam, in grandem ruinam, et in magna tormenta.
10. Quidquid illis accidit, tibi accidere potest, quia homo es: homo de humo, limus de limo. De terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris, quando venerit dies illa ultima quae subito veniet, et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris, sed incertum quando aut quomodo vel ubi. Quoniam mors ubique te exspectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam exspectabis. Si carnem sequeris, punieris in carne; si in carne delectaris, cruciaberis in carne. Si curiosas vestes requiris, pro ornatu vestium subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes [Isa 14:11]. Justitia enim Dei aliud judicare non potest nisi quod merentur opera nostra. Qui enim plus diligit mundum quam Deum, saeculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam castitatem sequitur diabolum et ibit cum eo in supplicium aeternum. Quis, putas, tunc moeror erit, quis luctus, quae tristitia, cum separabuntur impii a consortio sanctorum et a visione Dei, et traditi in potestatem daemonum ibunt cum ipsis in ignem aeternum, ibique semper erunt sine fine in luctu et gemitu? Procul quippe a beata paradisi patria exsulantes cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed per millia millium annorum in inferno cruciandi; nec inde unquam liberandi, ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur. Sic enim ignis ibi consumit ut semper reservet; sic tormenta aguntur ut semper renoventur. Juxta vero qualitatem culpae poenam sustinebit unusquisque gehennae, et similis culpae rei suis similibus jungentur cruciandi. Nihil aliud ibi audietur nisi fletus et planctus, gemitus et ululatus, moerores atque stridores dentium: nihilque ibi videbitur nisi vermes, et larvales facies tortorum, atque teterrima monstra daemonum.
Vermes crudeles mordebunt intima cordis:Ardebuntque miseri in igne aeterno in aeternum et ultra. In carne cruciabuntur per ignem, in spiritu per conscientiae vermem. Ibi erit dolor intolerabilis, timor horribilis, fetor incomparabilis, mors animae et corporis sine spe veniae et misericordiae. Sic tamen morientur ut semper vivant; et sic vivent ut semper moriantur. Ita anima peccatoris aut in inferno pro peccatis cruciatur, aut in paradiso pro bonis meritis collocatur. Nunc ergo alterum e duobus eligamus: aut semper cruciari cum impiis aut perpetualiter laetari cum sanctis. Bonum siquidem et malum, vita et mors, ante nos sunt posita; ut ad quod voluerimus, manum extendamus. Si tormenta non terrent nos, saltem invitent praemia.
Hinc dolor, inde pavor, gemitus, stupor, et timor horrens.
Est ibi pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas,Sic cum Deo homo beatus erit, in cujus conscientia peccatum inventum non fuerit. Videbit Deum ad voluntatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad jucunditaten. In aeternitate vigebit, in veritate fulgebit, in bonitate gaudebit. Sicut habebit permanendi aeternitatem , sic cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Civis siquidem erit illius sanctae civitatis, cujus angeli cives sunt, Deus Pater templum, Filius ejus splendor, Spiritus Sanctus charitas. O civitas coelestis! mansio secura, patria fertilis et ampla, totum continens quod delectat; populus sine murmure, incolae quieti, homines nullam indigentiam habentes! 'Quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! sicut laetantium omnium habitatio est in te' [Ps 86:3, 7]. Omnes laetantur in laetitia et exsultatione; omnes delectantur de Deo, cujus aspectus pulcher, facies decora, eloquium dulce. Delectabilis est ad videndum, suavis ad habendum, dulcis ad perfruendum. Ipse per se placet et per se sufficit ad meritum, sufficit ad praemium; nec extra illum quidquam quaeritur, quia totum in illo invenitur quidquid desideratur. Semper libet eum aspicere, semper habere, semper in illo delectari et illo perfrui. In illo clarificatur intellectus et purificatur affectus ad cognoscendam et diligendam veritatem. Et hoc est totum bonum hominum, nosse scilicet et amare Creatorem suum.
Gaudia, laetitia, dulcedo, vita perennis,
Gloria, laus, requies, amor, et concordia dulcis.
12. Quae ergo nos agit vesania, vitiorum sitire absinthium, hujus mundi sequi naufragium, vitae labentis pati infortunium, impiae tyrannidis ferre dominium; et non magis convolare ad sanctorum felicitatem, ad angelorum societatem, ad solemnitatem supernae laetitiae, et ad jucunditatem contemplativae vitae, ut possimus intrare in potentias Domini et videre superabundantes divitias illas bonitatis? Ibi vacabimus et videbimus quam dulcis est Dominus et quam magna multitudo dulcedinis ejus. Videbimus gloriae decorem, sanctorum splendorem, et regiae potestatis honorem. Cognoscemus Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus Sancti benignissimam clementiam; et ita habebimus notitiam illius summae Trinitatis. Nunc corpora per corpus videmus, imagines etiam corporum spiritu cernimus; tunc vero ipsam Trinitatem puro mentis intuitu videbimus. O beata visio! videre Deum in se ipso, videre in nobis, et nos in eo felici jucunditate et jucunda felicitate! Quidquid desiderabimus, totum habebimus, nihil amplius desiderantes; et quidquid videbimus, amabimus, ipso amore beati: beati dulcedine amoris et suavitate contemplationis. Haec erit summa illius contemplationis, haec erit summa illius felicitatis, quoniam intelligetur in suo puro esse sincera divinitas, comprehendetur in ea incomprehensibilis Trinitas. Patebunt arcana divinitatis; videbitur et amabitur Deus: et haec visio et delectatio totum cor hominis implens et satians, tota erit illius beatitudinis consummatio. Una erit omnium lingua, jubilatio indefessa, unus affectus, amor aeternus. Patebit veritas, implebitur charitas, et erit integra corporis et animae societas [or satietas?]. Fulgebit sicut sol humanitas glorificata, quieta erit et concors carnis et spiritus societas; angelorum et hominum erit gaudium unum, unum colloquium, unum convivium. Non languebit amor, nec liquefiet dilectio. Praesentibus omnibus bonis, nulla erit dilationis afflictio, quoniam beatifica divinae majestatis praesentia omnibus erit omnia, et erit communis omnium omnipotentia, sapientia, pax, justitia, et intelligentia. Non erit in illa pace diversitas linguarum, sed pacifica et concors concordia morum et affectuum. In torrente illius voluptatis nihil ultra appetet cumulata satietas; tanta erit felicitas. Ibi siquidem erit cumulus felicitatis, supereminens gloria, et superabundans laetitia.
13. Sed ad haec quis idoneus? Profecto verus poenitens, bonus obediens, amabilis socius, fidelis servus. Verus poenitens semper in labore et dolore: dolet de praeteritis, laborat pro futuris cavendis. Vera siquidem poenitentia est sine temporis intermissione de peccatis dolere. Sic plangit commissa ut non committat plangenda. Irrisor namque est et non verus poenitens qui adhuc agit quod poeniteat. Si ergo vis verus poenitens esse, cessa a peccato et noli amplius peccare, quoniam inanis est poenitentia quam sequens coinquinat culpa. Omnis bonus obediens dat suum velle et suum nolle, ut possit dicere: 'Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum' [Ps 107:2]. Paratum quodcumque praeceperis facere, paratum ad nutum citius obedire, paratum tibi vacare, proximis ministrare, me ipsum custodire, et in coelestium contemplatione requiescere. Amabilis socius omnibus est officiosus et nulli onerosus. Omnibus est officiosus, quia devotus ad Deum, benignus ad proximum, sobrius ad mundum; Domini servus, proximi socius, mundi dominus. Superiora habet ad gaudium, aequalia ad consortium, inferiora ad servitium. Nulli est onerosus sed inferiora redigit ad utilitatem mediorum et ad honorem superiorum: superiora sequens, inferiora trahens; ab illis possessus, ista possidens. Fidelis servus est in contemplatione Dei et custodia sui. Custodiae ergo tuae adhibe prius omnem diligentiam. Deinde intelligens te nunquam posse sufficere ad te custodiendum tua industria, divinam implora clementiam. Itemque ad contemplandam in te Creatoris tui voluntatem bonam et beneplacentem atque perfectam, angelicam exora tutelam, patrociniumque omnium cum Christo regnantium super te roga. Curre per singulos, supplica singulis, et simul omnibus clama et dic: 'Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei' [Job 19:21]. Recipite fugitivum vestrum, sed fratruelem, sed consanguineum in sanguine Redemptoris. En pauper stat ad ostium, clamat et pulsat. Aperite pulsanti, et conducite eum usque ad Regem, ut prostratus coram eo indicem ei omnes miserias et omnes necessitates quas patior. Ad extremum vero praelato tuo cor tuum cum omni progenie reconsigna. Nullum in eo remaneat peccatum quod non pura confesione deleatur. Jesum Christum etiam super cor tuum sicut signaculum pone. Cum enim Christus cordis ostium custodit et est cordis ostiarius, ut per illum ingrediantur et egrediantur omnes familiae cordis, consequenter adsunt millia millium angelorum ad fores exteriorum sensuum excubantium, nec audet alienigena irrumpere terribiles illas acies propter ostiarii reverentiam et angelorum custodiam.
15. Ego enim ex quo cognovi te, in Christo diligo te; et illuc mentionem tui defero, ubi et illicita cogitatio supplicium et honesta promeretur praemium. Ad altare namque Dei cum peccator sto sed sacerdos, tui me comitatur memoria. Tu vero mihi vicem reddes, si me amaveris, et orationum tuarum participem feceris. Ibi recordatione tecum esse praesens desidero, ubi pro te et tuis familiaribus devotas preces coram Deo fundis. Nec mireris, si dixi, Praesens; quoniam si me amas, et ideo amas quia imago Dei sum, ita tibi praesens sum ut tu ipse tibi. Quidquid enim tu es substantialiter, hoc ego sum. Imago enim Dei est omnis anima rationalis. Proinde qui in se imaginem Dei quaerit, tam proximum quam se quaerit, et qui illam in se quaerendo invenerit, in omni homine eam cognoscit. Visio enim animae intellectus est. Si ergo te vides, me vides, qui nihil aliud sum quam tu. Et si Deum diligis, me imaginem Dei diligis, et ego Deum diligendo diligo te. Et ita dum unum quaerimus et ad unum tendimus, semper invicem praesentes sumus, sed in Deo in quo nos diligimus.
17. Curramus ergo non passibus corporis sed affectibus mentis, sed desideriis, sed suspiriis, quoniam non solum angeli sed angelorum Creator nos exspectat. Exspectat nos Deus Pater tanquam filios et haeredes, ut constituat nos super omnia bona sua. Exspectat nos Dei Filius tanquam fratres et cohaeredes, ut fructum suae nativitatis et pretium sui sanguinis Deo Patri offerat. Exspectat nos Spiritus Sanctus: ipse siquidem est charitas et benignitas in qua ab aeterno praedestinati sumus; nec quin praedestinationem suam adimpleri velit. Ergo quia omnis coelestis curia exspectat nos et desiderat, desideremus eam quanto possumus desiderio. Cum magna namque confusione et rubore ad illam veniet quisquis videre eam vehementer non desiderat. Quicumque vero iugi oratione et assidua cogitatione in illa conversatur, et securus hinc egredietur et cum magna laetitia recipietur in illam. Ubicumque ergo fueris, intra temetipsum ora. Si longe fueris ab oratorio, noli quaerere locum, quoniam tu ipse locus es. Si fueris in lecto aut in alio loco, ora, et ibi est templum. Frequenter orandum, et flexo corpore mens est erigenda ad Deum. Sicut enim nullum est momentum quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia, sic nullum debet esse momentum quo eum praesentem non habeat in memoria.
18. Sed dicis: 'Ego quotidie oro, et orationis meae nullum fructum video, sed sicut accedo ad illam, sic et redeo. Nemo mihi respondet, nemo loquitur, nemo quidpiam donat, sed incassum laborasse videor.' Sic loquitur humana stultitia, non attendens quid inde Veritas promittat dicens: 'Amen dico vobis quia quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis' [Matt 21:22, Mark 11:24]. Noli ergo vilipendere orationem tuam, quoniam ille ad quem oras non vilipendit eam; sed antequam egrediatur de ore tuo, ipse scribi eam jubet in libro suo. Et unum e duobus indubitanter sperare debemus, quoniam aut dabit nobis quod petimus aut quod nobis noverit esse utilius. Cogita itaque de Deo quidquid melius potes, et de te quidquid deterius vales. De illo amplius credere debes quam cogitare potes. Omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te computes perdidisse. Omnis siquidem res aliena est a nobis, tempus autem tantum nostrum est. Vaca ergo, et ubicumque fueris, tuus esto. Noli te rebus tradere, sed commodare. Quocumque loco consistis, cogitationes tuas jacta in Deum et aliquid salutare in animo tuo versa. Omnis siquidem locus ad meditandum congruus est.
19. Tota ergo facultate animum colligens libere tecum habita, et in latitudine cordis tui deambulans, ibidem coenaculum grande stratum Christo exhibe. Mens namque sapientis semper est apud Deum. Illum semper ante oculos habere debemus per quem sumus, vivimus, et sapimus. Ipsum namque, ut essemus, habemus auctorem; ipsum etiam, ut sapientes simus, debemus habere doctorem, et ut beati simus, internae suavitatis largitorem. Et in hoc imaginem ejus, hoc est illius summae Trinitatis, in nobis cognoscimus. Nam sicut ille est, et sapiens est, et bonus est, sic et nos pro modulo nostro et sumus et nos esse scimus, et id esse et nosse diligimus. Utere igitur te ipso velut Dei templo, propter illud quod in te est simile Deo. Honor siquidem Deo summus est illum venerari et imitari. Imitaris si pius es. Templum enim sanctum est Deo mens pia, et altare optimum cor ejus. Veneraris si misericors es, sicut ipse omnibus misericors est. Hostia siquidem acceptabilis est Deo facere bonum omnibus pro Deo. Fac omnia sicut Filius Dei, ut dignus sis eo qui te dignatus est filium vocare. In omnibus vero quae agis Deum esse praesentem cognosce. Cave ergo ne in eo quod male delectat vel visio tua vel cogitatio tua remoretur; nec dicas aut facias quod non licet, etiam si libet; nec aliquo facto vel signo Deum offendas, qui ubique praesens cernit quidquid facis. Magna custodia tibi necessaria est, quoniam ante oculos Judicis vivis cuncta cernentis. Cum illo tamen semper es securus si talem te praeparaveris ut tecum adesse dignetur. Si tecum non est per gratiam, adest per vindictam. Sed vae tibi si ita tecum est. Imo vae tibi si ita tecum non adest. Illi namque irascitur Deus quem peccantem non flagellat, nam quem flagellando non emendat, in futuro damnat.
21. Vae mihi, qui ista dico et ista non facio; et si aliquando facio, non diu persevero. Ista habeo in memoria et non servo in vita; haheo in sermonibus et non in moribus. Legem in corde et in ore tota die rumino, et contraria legi ago. Lego de religione in ea, et plus diligo lectionem quam orationem. Verumtamen nihil aliud me docet divina Scriptura nisi religionem amare, unitatem servare, charitatem habere. Ego autem miser et miserabilis citius curro ad lectionem quam ad orationem; libentius volo legere quam Missas auscultare. Exspectat me aliquis volens de necessitate sua mihi loqui; ego vero librum aliquem accipio, quem ille vel ille vellet habere. Lego in eo, et legendo amitto fructus charitatis, pietatis affectus, compunctionis fletus, Missarum utilitatem, ccelestium contemplationem. Nil tamen in hac vita dulcius sentitur, nil avidius sumitur, nil ita mentem ab amore mundi separat, nil sic animam contra tentationes roborat, nil hominem ita excitat et adjuvat ad omne opus bonum et ad omnem laborem, quam gratia contemplationis.
24. Per multa dispergitur, et huc illucque quaerit ubi requiescere possit, et nihil invenit quod ei sufficiat donec ad ipsum redeat. A cogitatione in cogitationem ducitur, et per varias occupationes et affectiones variatur, ut saltem a varietate ipsarum rerum impleatur quarum qualitate satiari non potest. Sic labitur cordis miseria subtracta divina gratia. Cumque ad se revertitur et discutit quod cogitavit, nil reperit; quia non opus fuit, sed importuna cogitatio, quae componit multa de nihilo. Sic denique decipit imaginatio, quam daemonum format illusio. Imperat mihi Deus ut praebeam illi cor meum; et quia imperanti Deo non sum obediens et subditus, mihi sum rebellis et contrarius. Unde mihi subjugari non potero, donec illi fuero subjectus, mihique serviam nolens qui ei nolo servire volens. Idcirco plura machinatur cor meum uno momento quam omnes homines perficere possent uno anno. Cum Deo sum unitus, et ideo in me ipso sum divisus. Cum illo vero uniri non possum nisi per charitatem, nec subjici nisi per humilitatem, nec vere humilis esse nisi per veritatem.
25. Expedit ergo ut in veritate me discutiam et cognoscam quam vilis, quam fragilis, et quam labilis sum. Deinde cum omnes miserias meas cognovero, necesse est illi inhaeream per quem sum, sine quo nihil sum et nihil facere possum. Et quia a Deo peccando recessi, nisi per veram confessionem ad illum redire non possum. Fateri ergo oportet quod fatendum est, quia nunquam eo modo aut ea intentione qua peccavi peccata confessus sum, nec omnium recordatus sum aut propter vetustatem aut propter multitudinem. Si autem confessus sum, non pure confessus sum propter turpitudinem. Confessionem etiam meam divisi, ut diversis sacerdotibus diversa manifestarem, et ita venia carui, ad quam per partes pervenire putavi. Exsecranda namque fictio est peccatum dividere et superficie tenus radere, non intrinsecus eradicare. Non enim utilis est confessio nisi sit in oris veritate et cordis puritate. Et ut tres sint qui testimonium nobis dent in coelo--Pater, Filius, et Spiritus Sanctus--addamus testes sacerdotes cordi nostro et ori, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
26. Sed dicis: Sufficit mihi soli Deo confiteri, quia sacerdos sine eo a peccatis me absolvere non potest. Ad quod non ego sed beatus Jacobus respondet dicens: 'Confitemini alterutrum peccata vestra' [Jas 5:16]. Conveniens namque valde est, ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus, poenitendo supplices sacerdotibus et ministris ejus simus; ut homo qui ad gratiam conservandam mediatore non eguit, jam eam recuperare non nisi per mediatorem hominem possit. Gemat ergo et suspiret; et anxius pro peccato timeat, et expavescat; sollicitus discurrat, auxiliatores et intercessores quaerat; prosternat se humiliter homini, qui humiliter adstare noluit Creatori. Nam et hoc saluberrimum est, ut homo corde poeniteat, et ore delictum suum confiteatur; quatenus Deus, qui pius adest per gratiam, cor ad poenitentiam compungat; deinde adsit, ut confitenti peccatorum veniam tribuat. Quod si forte peccator vere poeniteat, sed intercurrente articulo necessitatis ad confessionem pervenire non possit, confidenter credere debemus quod summus Sacerdos complet in eo quod mortalis non potuit. Et jam apud Deum factum constat quod homo quidem vere voluit sed non valuit adimplere, quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas.
28. Optavi etiam ut Deus peccata mea nesciret, aut punire nollet, aut non posset; et ita volui Deum esse insipientem, injustum, et impotentem; quod si esset, Deus non esset. Non est superbia super superbiam meam. Propterea longe a salute mea verba delictorum meorum. Suspecta est siquidem Deo superbia et odiosa, nec fieri potest ut cum eo in gratiam revertatur. Diversum utriusque hospitium, nec in eodem cohabitant animo quibus non licuit cohabitare in coelo. In coelo nata est, sed velut immemor qua via inde cecidit, illuc postea redire non potuit. Cum aer pluvia, vel nimio frigore, aut calore turbatus fuit, contra Deum inique murmuravi. Omnia namque quae ad usum vitae accepimus, ad usum culpae convertimus. Quapropter justum est ut qui in cunctis peccavimus, in cunctis feriamur. Saepe ad sacrum Mysterium vocem meam fregi ut dulcius cantarem; magis delectabar in vocis modulatione quam in cordis compunctione. Deus vero, cui non absconditur quidquid illicitum perpetratur, non quaerit vocis lenitatem sed cordis puritatem. Nam dum cantor mulcet populum vocibus, Deum irritat pravis moribus. Licentiam loquendi vel aliquid faciendi saepe nimia importunitate vel calliditate a praelatis meis extorsi, non attendens miser quoniam ille se decipit qui occulte vel aperte satagit, ut hoc ei Pater spiritualiis injungat quod ipse desiderat.
29. Acum vel cultellum vel aliquid utile multoties nimium desideravi, nec confessus sum, quia peccatum non aestimabam propter rei vilitatem. Verumtamen non multum distat quaecumque substantia vilis vel pretiosa requiratur, dum aequaliter sit corruptus affectus. Non enim cultellus in vitium est sed cultelli appetitus; neque aurum in vitium est sed auri cupiditas. In labore non laboravi quantum debui vel quantum potui. In silentio etiam fui otiosus, quod est maximum peccatum. In silentio namque nemo sic debet esse otiosus ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus ut Dei contemplationem non requirat. Parum enim proficit qui alteri non prodest cum potest. De vitiis meis multoties me jactavi, putans esse insigne virtutis ubi erat lapsus criminis. De virtutibus etiam vitia feci. Justitia namque dum suum modum excedit, crudelitatis vitium gignit, et nimia pietas dissolutionem disciplinae parturit. Sic saepe vitium est quod virtus putatur. Sic remissa segnities mansuetudo creditur, et pigritiae vitium quietis virtutem imitatur. Finxi me esse quod non eram; dixi me velle quod nolebam, vel nolle quod volebam. Aliud ore dicebam, et aliud corde volvebam; et ita sub ovina pelle vulpinam conscientiam conservabam. Vulpina plane conscientia est tepida conversatio, animalis cogitatio, ficta confessio, brevis et rara compunctio; obedientia sine devotione, oratio sine intentione, lectio sine aedificatione, sermo sine circumspectione.
30. O quam dura mihi sunt ista quae loquor, quoniam me ipsum loquendo ferio. Verumtamen quia me peccatorem non nego, sed peccatum meum cognosco, erit fortasse apud Deum pium judicem ipsa cognitio culpae impetratio veniae. Dicam ergo, dicam miseriam meam, si forte sua pietas moveat illum. Dicam peccatum meum, quoniam notitia peccati initium est salutis. Magnam porto coronam, et vestem rotundam; regulam servo jejuniorum; statutis psallo horis; sed cor meum longe est a Deo meo. Exteriorem superficiem intuens [var. mundans] salva mihi omnia arbitror, non sentiens vermem interiorem qui interiora corrodit. Unde Oseas: 'Comederunt alieni robur meum et ignoravi' [Osee 7:9]. Et ideo pergens totus in ea quae foris sunt et ignarus interiorum meorum, sicut aqua effusus sum et ad nihilum redactus sum, preeteritorum obliviscens, praesentium negligens, futura non providens. Ingratus sum ad beneficia, pronus ad mala, et tardus ad bona.
31. Si me non inspicio, nescio me ipsum; si autem me inspicio, tolerare me non possum; tanta invenio in me quae digna sunt reprehensione et confusione; et quanto me subtilius et saepius discutio, tanto plures abominationes in angulis cordis mei invenio. Ex quo namque peccare coepi, nunquam unum diem sine peccato transire potui, nec adhuc peccare cesso, sed de die in diem peccata peccatis addo et ea quae prae oculis habeo inspicio, nec gemo; erubescenda video, nec erubesco. Dolenda intueor, nec doleo, quod est mortis signum et damnationis indicium. Membrum enim quod doloren non sentit, mortuum est, et morbus insensibilis est incurabilis. Levis sum et dissolutus, nec me corrigo, sed ad peccata quae confessus sum quotidie redeo; nec caveo foveam in quam miser ego cecidi vel alios cadere feci aut vidi. Cumque plorare et orare deberem pro malis quae feci et bonis quae neglexi, proh dolor! versum est mihi in contrarium. Nam tepui et frigui a fervore orationis et jam sine sensu frigidus remansi; et ideo flere me ipsum non possum, quoniam gratia lacrymarum recessit a me.
Proh dolor! his telis superatur saepe fidelis.
Heu mihi! quot video bella parata mihi!
34. Undique tela volant, undique tentamenta, undique pericula. Quocumque me vertam, nulla securitas est. Et quae mulcent et quae tristant vel molestant, omnia timeo; esuries et refectio, somnus et vigiliae, labor et quies pugnant contra me. Non minus suspectus est mihi jocus quam ira. Multos siquidem jocando scandalizavi. Nec minus prospera vereor quam adversa. Prospera namque suavitate sua incautum me faciunt et decipiunt. Adversa vero, quia aliquid amaritudinis habent, velut potiones amarae me suspectum et timidum faciunt. Magis timeo malum quod facio in abscondito quam quod in aperto. Malum namque quod nemo videt nullus reprehendit; et ubi non timetur reprehensor, securus accedit tentator, et facilius perpetratur iniquitas. Nimirum utrobique bellum, utrobique periculum, utrobique timendum; et sicut in hostili regione versantibus, hac illacque circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda est cervix. Caro suggerit mihi mollia, mundus vana, diabolus amara. Quia quoties carnalis cogitatio mentem importune pulsat de cibo et potu, de somno caeterisque similibus ad carnis curam pertinentibus, caro mihi loquitur. Cum de ambitione saeculi, de jactantia, de arrogantia cogitatio vana in corde versatur, de mundo est. Quando autem ad iram et iracundiam et amaritudinem animi provocor, diabolica suggestio est; cui non aliter quam ipsi diabolo resistendum est, nec aliter ab ea cavendum quam ab ipsa damnatione. Daemonum officium est suggestiones malas ingerere; nostrum est illis non consentire. Nam quoties resistimus, diabolum superamus, angelos laetificamus, Deum honorificamus. Ipse enim nos hortatur ut pugnemus, adjuvat ut vincamus; certantes in bello spectat, deficientes sublevat, vincentes coronat.
37. Non surgit ibi malitia, nec carnis miseria. Nulla est ibi aegritudo, nulla omnino necessitas; non est ibi fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo jejunii, nec ulla tentatio inimici, nec peccandi voluntas, nec delinquendi facultas, sed totum laetitia, totum exsultatio possidet. Homines quoque angelis sociati sine ulla carnis infirmitate in perpetuum manebunt. Ibi erit jucunditas infinita, beatitudo sempiterna, in qua qui semel suscipitur semper tenetur. Ibi est requies a laboribus, pax est ab hostibus, amoenitas de novitate, securitas de aeternitate, suavitas atque dulcedo de Dei visione. Et quis non illic habitare vehementer desideret, et propter pacem et propter amoenitatem, et propter aeternitatem, et propter Dei visionem? Nullus est ibi peregrinus, sed quicumque illuc venire merebuntur, securi in propria patria manebunt, semper laeti, semper satiati de visione Dei. Et quanto plus aliquis hic Deo obediens fuerit, tanto ampliorem ab eo mercedem ibi recipiet; quantoque amplius Deum amabit, tanto propius videbit quem cernere cupit.
39. Sed fortasse dices, Quis est hic? Vetus homo tuus, qui conculcat spiritum tuum, qui pro nihilo habet terram desiderabilem, qui sola quae carnis sunt sapit. Homo iste a nativitate caecus est et surdus et mutus; inveteratus dierum malorum, rebellis virtuti et veritati, imicus crucis Christi. Deridet innocentem et simplicem transeuntem, ambulat in magnis et in mirabilibus supra se. Arrogantia ejus est plus quam fortitudo ejus. Nullum reveretur. 'Dicit in insipientia sua: Non est Deus' [cf. Ps 13:1, 52:1]. Tabescit bonis, et malis pascitur alienis. Immundis cogitationibus pascitur, non fatigabitur in illis transgrediens usque ad finem. Dispergit et dissipat propria, sicut prodigus; cupit et rapit aliena sicut avarus; turpitudinem et ignominiam congregat sibi; simulans et callidus provocat iram Dei. Homo iste totus in peccatis natus est, et sic nutritus, amicus iniquitatis, filius mortis, vas irae in contumeliam, aptus ad interitum. Qui cum talis sit, enarrat justitias Dei et assumit testamentum ejus per os suum. Odit disciplinam, projicit dominum suum post dorsum suum. Cum videt furem, currit cum eo, et cum adulteris portionem suam ponit. Adversus filium matris suae ponit scandalum [Ps 49:16-20]. Super terram etiam thesaurizat iram in die irae. Vult a te haereditatem tuam tollere et desuper terram auferre; et tu tantam injuriam non vindicas, sed dissimulas, nec ei verbum durum loqueris, nec vultum iratum ostendis, sed blandienti tibi arrides? Ludis cum illusore; nescis quia Israel est qui tecum ludit? [Gen 21:9] Ludus iste non est pueritiae nec simplicitatis vel innocentiae, sed illusio est animae, sed persecutio, sed mors. Jam te in foveam quam fecit praecipitavit; jam effeminatus es; jam jugo miserrimae servitutis pressus sub pedibus ejus misere et viliter conculcaris.
40. O miser et miserabilis homo! Quis te liberabit de vinculo improperii hujus? Exsurgat Deus, et cadat armatus iste; cadat et conteratur inimicus homo, contemptor Dei, cultor sui, amator mundi, servus diaboli. Quid tibi videtur? Si recte sentis, mecum dices: Reus est mortis, crucifigatur. Noli ergo dissimulare, noli differre, noli parcere; sed festinanter, audacter, instanter crucifige homidem istum, sed cruce Christi, in qua est salus et vita; ad quem si ex corde clamaveris, Crucifixus tuus audiet te, benigne respondens: 'Hodie mecum eris in paradiso' [Luke 23:43]. O Christi pietas! o inopinata salus miseri! Tam gratuita est et probata dilectio Dei, tam stupenda dulcedo, tam inopinata dignatio, tam invicta mansuetudo, ut qui ad eum clamaverit, exaudiat illum, quoniam misericors es. O quanta est misericordia Dei! Quam ineffabilis mutatio dexterae Excelsi! Heri eras in tenebris, hodie in splendore lucis; heri in ore leonis, hodie in manu mediatoris; heri in porta inferni, hodie in deliciis paradisi. Sed quid prosunt hae litterae admonitionis nisi deleas de libro conscientiae tuae litteras mortis? Quid prosunt haec scripta, lecta, et intellecta, nisi temetipsum legas et intelligas? Da ergo operam internae lectioni ut legas, inspicias, et cognoscas te ipsum; legas ut diligas Deum, ut pugnes et vincas mundum et omnem inimicum; quatenus labor convertatur in requiem, luctus in gaudium, et post tenebras hujus vitae videas ortum surgentis aurorae; videas etiam meridianum Solem justitiae, in quo sponsum cum sponsa prospicies, unum eumdemque Dominum gloriae, qui vivit et regnat per infinita saecula. Amen.