/p. 213/

Tractatus VI

De superbia

Pars i: Quare vitia sic ordinentur, et de radicibus vitiorum; et de ordine dicendorum de superbia.

Dicto de vitio gulae, luxuriae, avaritiae, et acediae, dicendum est de tribus vitiis sequentibus, scilicet vitio superbiae, invidiae, et irae. Cuius ordinis ratio sic potest manifestari. Sicut virtus secundum Augustinum amor est ordinatus,[1] sic vitium est amor inordinatus, idque dupliciter. Est enim inordinatus si sit amor mali. Licet enim amor boni sit, est tamen inordinatus si sit nimius vel nimis parvus, et hoc secundum duas species bonorum. Quaedam autem bona sunt parva, scilicet temporalia seu corporalia; quaedam vero magna, ut sunt bona gratiae et bona gloriae. Bona vero gratiae intelligimus ipsam gratiam et opera meritoria. Amor ergo magni boni inordinatus est si sit parvus. Et talis amor videtur esse radix in vitio acediae. Acedia enim videtur esse parvus amor magni boni, unde et tepiditas vocatur. Amor vero parvi boni inordinatus est si sit nimis. Et iste amor videtur esse radix in vitio gulae, luxuriae, et avaritiae. Et diversificatur amor iste, quia bona parva amari possunt quoad dominium seu possessionem, vel quoad usum delectabilem. Primo modo amat ea avarus; secundo modo, gulosus et luxuriosus. Vitium vero gulae et luxuriae in hoc differunt: quia vitium gulae est amor inordinatus /p. 213b/ delectationis quae est secundum gustum. Vitium vero luxuriae est amor praecipue illius delectationis quae secundum tactum est. Amor vero qui est inordinatus eo quod est amor mali videtur posse distingui in amorem proprii mali et alieni mali. Sed quia nullus proprium malum amat in quantum tale, sed quandoque ideo quia aestimat illud esse bonum corpori, ideo tantum alieni mali amor radix est in tribus vitiis quae sequuntur. Et diversificantur per hoc quod in superbiae peccato est amor proprii boni cum alieno malo. Amat enim superbus sui exaltationem et proximi deiectionem. In peccato vero irae et invidiae est amor alieni mali pure. Sed in hoc videntur differre illa duo vitia quia in peccato irae amor alieni mali originem videtur habere a malo alterius. Ille enim qui irascitur alicui, ideo ei vult malum quia malum ab eo recepit; ita enim est appetitus vindictae. In peccato vero invidiae amor alieni mali ortum habet a propria malitia, scilicet a superbia. Invidus enim ideo vult malum alterius, ne ille sibi parificetur. Unde peccatum invidiae in materia communicat cum peccato irae, sed finem recipit a peccato superbiae.

His habitis, de facili potest videri ratio quare de superbia, ira, et invidia posterius tractetur: quia haec tria vitia amorem nostrum inordinatum reddunt ad proximum; quatuor praecedentia inordinatum reddunt ad nos ipsos; inordinatio vero alicuius in se prior est quam inordinatio ipsius ad alium. Praeterea prius est quod animale, deinde quod spirituale. Unde cum quatuor prima vitia humana sint et ita quodammodo carnalia, in ordine doctrinae priora sunt. Tria vero quae sequuntur, quae diabolica sunt et spiritualia, posteriora sunt. Et inter ista tria prius est vitium superbiae, quia est occasio aliorum. Et quia praecedentibus magis assimilatur, ideo de ipso primo dicemus.

Et hoc ordine: Primo ponemus ea quae valent ad detestationem superbiae. /p. 214/ Secundo ponemus diversas divisiones pertinentes ad hoc vitium et de membris eius prosequemur. Tertio tangemus aliquid de remediis contra superbiam.

Pars ii, quae habet duodecim capitula:
De his quae valent ad detestationem superbiae in communi.

Caput 1: Quomodo se habeat superbia ad bona.

Ad detestationem vero huius vitiis primo ostendemus quomodo ipsum se habeat ad bona, quomodo ad cetera mala, quomodo ad diabolum, quomodo ad proximum, quomodo ad Deum, quomodo ad proprium subiectum. Notandum ergo quod vitium superbiae, si iam sunt bona in aliquo, expellit; si non sint, ea intrare non permittit; si quae remanent, falsificat et inquinat. Ad primum pertinet illud Augustini: 'Alta siccantur et ima replentur.'[2] Et illud Bernardi: 'Superbia, sive iam existens sive non, semper causa erit subtractae gratiae. Nunquid qui 'humilibus dat gratiam' humili aufert datam? Ergo argumentum est superbiae subtractio gratiae.'[3] Et illud Gregorii: 'Sicut humilitas omnia vitia enervat, omnesque virtutes colligit et roborat, sic superbia omnes virtutes destruit et enervat.'[4] Ad secundum pertinet illud: 'Tumor infusa repellit.'[5] Sicut humilitas non solum gratia est sed etiam vas aliarum gratiarum, sic superbia non solummodo est malum sed impedimentum etiam bonorum. Unde quidam sapiens ait Alexandro cum agnosceret eum superbum: 'Deus praesto est largiri sapientiam, sed non habes ubi eam recipias.'[6] Quod autem superbia bona falsificet paret per hoc quod ea quae sunt de genere bonorum, si ex superbia procedant, ut scilicet fiant propter vanam gloriam, non sunt meritoria, imo demeritoria, /p. 214b/ et videtur homo dives esse et nihil habet; unde Bernardus: 'Magna virtus humilitas, sine cuius obtentu non solum virtus non sit sed etiam in superbiam erumpit.'[7] Quod enim superbia bona inquinet patet per illud Poetae:

Inquinat egregios adiuncta superbia mores.[8]

Unde quidam:

Si tibi gratia. si sapientia formaque detur,
Inquinat omnia sola superbia si comitetur.[9]

Superbia est velut quaedam vestis maculata qua superbis se et suos induunt; unde Ecclesiastici 14: 'Qui communicaverit superbis, induet superbiam.'[10] Et valde mirum est de superbo qui super omnia habet honorem, quomodo vestem ita maculatam vult induere, quae quicquid in eo est maculat? Praeterea cum ipse vestem istam pallio humilitatis operiat, iuxta illud Gregorii: 'Gloriosa res est humilitas, qua se palliari appetit superbia ne vilescat,'[11] mirum est quomodo superbus vestem superbiae ex toto non deponit et vestem humilitatis non assumit.

Caput 2: Quomodo vitium superbiae se habeat ad alia vitia.

Sequitur videre quomodo vitium superbiae se habet ad alia vitia. Notandum ergo quod vitium superbiae quasi rex est vitiorum. Unde maximum peccatum vocatur in Psalmo 18, ubi dicitur: 'Emundabor a delicto maximo,'[12] idest a superbia, dicit Glossa.[13] Et coronam dicitur habere, sed maledictam. De qua legitur Esaiae 27: 'Vae coronae superbiae.'[14] Et ad modum regis, quando hoc vitium venit ad aliquem, non solum venit sed adducit magnam societatem vitiorum. Unde Ecclesiastici 10: 'Initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis,'[15] idest vitiis, ut dicit Glossa.[16] De superbia nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, iactantia, et contentiones, et huiusmodi. Bernardi: 'Initium omnis peccati et causa totius perditionis est superbia.'[17] Propterea qui salutem tuam /p. 215/ studes operari adversus hanc, super caput tuum cornu crucis habere memento, ut non eleveris in superbiam. Hoc vitium etiam ad modum regis magnas expensas requirit, ita quod superbis hominibus non sufficiunt episcopatus, archiepiscopatus, vel regna. Unde Ecclesiastici 21: 'Domus quae nimis locuples est annihilatur superbia.'[18] Et cum superbia maiores expensas requirat quam cetera vitia, tamen minus utilitatis habet. Ex vitiis quae pertinent ad concupiscentiam carnis vel concupiscentiam oculorum consequitur utilitas saltem corporis; superbia autem animae nocet, corpori vero non videtur prodesse; unde Sapientiae 5 dicunt damnati in inferno: 'Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?'[19] Vitium superbiae postquam dominium habet, in aliquo non amittit illud de facili; sicut reges de facili non amittunt castrum quod semel possident, quia potenter illud defendunt. Unde Ecclesiastici 3: 'Synagogae superborum non erat sanitas.'[20] Si in tanto timore et angustia sunt infirmi, cum infirmitas eorum incurabilis esse dicitur, in quanto timore deberent esse qui vitio superbiae laborant cum Spiritus Sanctus dicat eis quod vitium illud non sanetur? Vitium etiam superbiae caput est antiqui serpentis, cuius capitis contritioni maxime est insistendum. Unde dictum est Genesis 3 serpenti de muliere quae Ecclesiae tenet figuram: 'Ipsa conteret caput tuum.'[21] Serpens modica percussione capitis extinguitur. Si autem capiti parcatur, frustra cetera membra eius percutiuntur; amputata autem cauda nihilominus vivit. Similiter frustra alia vitia a se amputare nititur qui superbiam in se relinquit. Unde Hieronymus: 'Lubricus est antiquus serpens, et nisi capite teneatur, totus statim illabitur.'[22] Et Ecclesiastici 21: 'Quasi a facie colubri fuge peccatum.'[23] In colubro caput praecipue fugimus; sic superbia praecipue fugienda est, quae est caput vitiorum. De hoc capite potest intelligi illud Ecclesiastici 30: 'Non est caput nequius /p. 215b/ super caput colubri.'[24] Contrito hoc capite cetera vitia facile extirpantur. Unde Iohannes Chrysostomus: 'Tolle hoc vitium, ut non velint homines apparere hominibus, et sine labore omnia vitia resecantur.'[25] Vitium superbiae est primogenitus Pharaonis, in morte cuius filii Israel liberantur.[26] 'Goliath in fronte percussus a David cedidit in faciem suam, et praevaluit David adversus eum,' ut legitur 1 Regum 17.[27] Sic qui superbiam, quae caput diaboli est, in se viriliter percusserit, adversus diabolum praevalebit. Superbia etiam est turris est Babel, de qua legitur Genesis 11 cuius culmen attingit caelum;[28] quia hoc vitium etiam caelestes viros et spirituales impugnat, iuxta illud Gregorii: 'Superbia natione caelestis caelestes appetit mentes.'[29] Cetera vitia quando sunt cum superbia, se habent sicut domus iuxta turrim, quae non de facili expugnatur, quia turris defendit eam; sic vitia quae sunt cum superbia de facili non expugnantur, quia ea superbia defendit, sicut pater in usurariis et raptoribus qui ab usuris et rapinis cessare nolunt, quia si ab eis cessarent, inter vicinos suos honorifice vivere non possent, ut ipsi dicunt. Unde manifestum est quod superbia peccatum rapinae et usurae conservat in eis. Ideo necesse est ut praedicator conaretur diruere turrim superbiae in talibus personis, qua diruta nulla pars castrorum huiusmodi se teneret. Superbia primo animam aggreditur, et ultima cessat ab eius impugnatione; unde super illud Psalmi 18, 'Si mei non fuerint dominati,' etc.,[30] dicit Glossa: 'Vitium superbiae ultimum est redeuntibus ad Deum et primum recedentibus.'[31] Aliis vitiis in fugam conversis sola superbia in campo remanet, non cessans ab impugnatione hominis dum ipse vivit. Unde quidam:

Quam bene pugnatis, cum cuncta subacta putatis,
Quae prius infestat, vincenda superbia restat.[32]

/p. 216/ Superbia fuit primum peccatum iuxta illud Ecclesiastici 10: 'Initium omnis peccati est superbia.'[33] Etiam non videtur aliquod peccatum esse absque superbia, quia omne peccatum est aut ex omissione aut ex transgressione, et in utroque casu non videtur esse sine inobedientia, quae non videtur esse sine superbia. Unde nullum peccatum videtur esse sine superbia. Et ut breviter dicam, superbia est causa omnis peccati. Unde dicit Glossa super illud Psalmi 18, 'Si mei non fuerint dominati,' etc.[34] : 'Superbia est initium omnis peccati et causa; qua qui caret, vere est immaculatus.'[35]

Caput 3: Quomodo superbia se habeat ad diabolum.

Notandum quod superbia signum est quo diabolus suos distinguit ab aliis. Unde legitur Iob 41 de ipso quod ipse est 'rex super omnes filios superbiae.'[36] Et Gregorius: 'Evidentissimum signum reproborum superbia est, humilitas electorum.'[37] Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque quasi quendam titulum portat operis quo facile ostendit, sub cuius serviat potestate rectoris. Unde in magno dolore et timore esse debet qui se cognoscit superbum. Superbia est velut quaedam imago diaboli. Unde homo superbus expresse est similis diabolo, iuxta illud Gregorii: 'Apostatae angelo similis efficitur homo, dum homo hominibus similis esse dedignatur.'[38] Diabolus etiam in homine superbo quiescit quasi ad umbram. Superbia enim velut mons est soli iustitiae oppositus, lumen gratiae repellens, unde umbram facit diabolo. De qua umbra legitur Iob 40: 'Sub umbra dormit.'[39] Superbus est etiam munitio diaboli fere inexpugnabilis, eo quod in altitudine montis superbiae situs sit. /p. 216b/

Caput 4: Quomodo se habeat superbus ad proximum.

Superbus coangustat proximum dum se dilatat, et dum se ei praeponit, quasi quoddam onus ei imponit. De dilatatione superbi legitur Matthaei 23: 'Dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias.'[40] Et Proverbiorum 24: 'Qui se iactat et dilatat, iurgia concitat.'[41] De onere vero superbi dicit; qui se supra modum extulerit, premere ac deprimere videtur. Supra modum ille se extollit qui extollit se supra debitam mensuram. De tali dicitur vulgariter: 'Iste homo sedet mihi super meum collum.'[42] Superbus etiam proximum corde contemnit, verbis molestat et factis. Ad primum pertinet illud Ecclesiastici 13: 'Sicut abominatio superbo est humilitas, sic execratio divitis est pauper.'[43] Verbis autem molestat superbus proximum multipliciter, et se iactando et cum eo litigando et contumelias ei dicendo. Ad primum pertinet illud Amos 6: 'Nunquid in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?'[44] Et illud Ecclesiastici 11: 'Sicut eructant praecordia fetentium et superborum cor.'[45] Ad literam: stomachus ventositate inflatus eructare solet, sic et homo superbia inflatus ventosa verba emittit. Ad secundum pertinet illud Proverbiorum 13: 'Inter superbos semper iurgia sunt.'[46] Ad tertium pertinet illud Proverbiorum 11: 'Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia.'[47] Factis similiter molestat superbus proximum multipliciter, et corporaliter eum affligendo et suis eum spoliando. Ad primum illud Proverbiorum 22: 'Arma gladii in via superbi; custos autem animae suae longe recedet ab eis.'[48] Et illud Ecclesiastici 27: 'Effusio sanguinis in rixa superborum.'[49] Ad secundum pertinet illud Proverbiorum 16: 'Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.'[50] Nec solum superbi molestant proximos, imo etiam occasio sunt ut ab aliis molestentur. Unde /p. 217/ illud: 'Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.'[51] Et illud Psalmi: 'Dum superbit impius, incenditur pauper.'[52] Quomodo superbi se habeant ad proximum satis ostendit Psalmista dicens: 'Superbi inique agebant usquequaque';[53] et iterum: 'Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me, ego autem exercebor in mandatis tuis.'[54]

Descriptio Sapientis quomodo se habeat superbus ad proximum.

Sapiens etiam describit quomodo se habeat superbus dicens: 'Omnis superbus est intolerabilis, habitu superfluus, incessu pomposus; huic cervix erecta, facies torva, truces oculi. Pro loco superiori decertat, et melioribus se praeferri affectat, reverentiam in obsequio non servat.'[55] Non solum malum temporale infert superbus proximo, sed etiam spirituale. Corrumpit enim eum suo malo exemplo. Unde superius dicitur sedere 'in cathedra pestilentiae';[56] et superbia vocatur pestilentia super primum Psalmum,[57] ubi dicit Glossa: 'Pestilentia est morbus late pervagatus, omnes aut pene omnes involvens,' et subditur: 'Hic est amor dominandi, quo vix caret aliquis.'[58] Fornicatores et usurarii et alii peccatores occultant peccata sua quantum possunt; sed superbus peccatum suum publice committit, nec de seipso erubescit, et ideo peccatum superbiae adeo mundum corrupit ut iam non reputetur superbia peccatum, quod quandoque magnum peccatum fuisset reputatum; unde ornatus ille vestium qui in primitiva Ecclesia pro magno peccato habitus fuisset, hodie non reputatur peccatum.

Caput 5: Quomodo se habeat superbus ad Deum.

Notandum ergo quod superbia primam Deo contumeliam intulit, quae /p. 217b/ ei illata est in primo angelo. Unde Tobiae 4: 'Superbiam nunquam in tuo corde aut in tuo facto aut in tuo verbo dominari permittas. Ab ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.'[59] Nulla contumelia infertur Deo quin adsit superbia, quia nullum peccatum committitur sine superbia, sicut ostensum est prius. Superbia Deum impugnat in omni loco, omni tempore, omni persona. Fornicatio aut nunquam aut raro in loco sacro committitur, sed superbia potius committitur in loco sacro quam in alio. Tunc enim magis superbe indutae incedunt mulieres quando ad ecclesiam vadunt. Multa etiam sunt peccata a quibus cavetur in praecipuis solemnitatibus, sed superbia tunc maxime exercetur. Multae enim sunt personae quae fornicari dedignantur, quae tamen peccatum superbiae recipiunt. Superbia enim latitat sub cinere et cilicio, iuxta verbum beati Gregorii.[60] Item cetera vitia Deo auferunt pauperes et ignobiles, sed superbia aufert ei potentes, nobiles, et divites. Unde in montibus Gelboe Saul et Ionathas interfecti sunt, ut legitur 2 Regum in principio.[61] Item alia quaecunque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero bonis operibus insidiatur ut pereant, sicut dicit beatus Augustinus.[62] Unde opera de genere bonorum quae in partem Domini cedere deberent non timet sibi usurpare superbia; imo opus bonum bona intentione inchoatum quod iam est in manu Domini nititur sibi auferre, et quandoque dividit illud opus cum Domino, ita ut ipsa habeat illius operis finem unde Dominus habuit principium. Item sumit inde occasionem Deum impugnandi, unde occasio sumere debuit ei serviendi. Ideo enim superbit et contemnit Deum, quia Deus de bonis suis plus contulit ei quam quibusdam aliis. Superbus Deum odit, inquantum Deus dictus est. Nulli enim vult subesse, et ita non vult sibi Deum praeesse nec /p. 218/ Dominum suum esse. De hoc odio habetur in Psalmo 37: 'Superbia eorum, qui te oderunt, ascendet semper.'[63] Altissimo aequalis esse cupit dum affectat praeesse et nulli subesse. Altissimus enim est qui omnibus praeest et subest nulli. Unde non solum primus superbus aequalis voluit esse Altissimo, sed etiam quicunque superbus, nec solum aequalis sed etiam superior Deo vult esse. Unde Bernardus loquens de illo verbo 2 Thessalonicensium 2, 'Qui extollitur et adversatur super omne quod dicitur Deus aut quod colitur'[64] : 'Horret, inquit, humanus intellectus verbum hoc: utinam horresceret similiter cogitatum malignum, pariter et affectum. Dico enim vobis quod non ille tantum sed omnis etiam superbus extollitur supra Deum. Vult enim Deus fieri voluntatem suam, et superbus fieri suam. Videtur iam aequalitas, sed vide malam proportionem. Deus enim in his quae ratio approbat suam fieri vult voluntatem, superbus vero cum ratione et contra rationem.'[65] Superbus etiam apostata est a Deo. Unde Ecclesiastici 10: 'Initium superbiae hominis apostatare a Deo.'[66] Unde verisimile est quod finis superbiae sit valde malus, ex quo initium ita malum est. Incipit enim ab apostasia. Superbus tunc apostatat quando illius rei in qua solum habet administrationem sibi usurpat dominium, bona suae fidei commissa proditione sua faciens, et qui debuit esse fidelis servus vult esse dominus; unde Deum negat, in quantum dominus est. Item illud quod Dominus specialiter sibi voluit habere, superbus non timet sibi assumere, videlicet gloriam. Unde Bernardus: 'Fornicator seipsum dehonestat, iniuriosus proximum violat, elatus quantum in se est Deum inhonorat.'[67] 'Gloriam meam,' ait Dominus, 'alteri non dabo.' Et superbus: 'Ego mihi etsi non dederis, eam usurpabo.' Sicut humilitas Deum specialiter honorat, sic superbia eum inhonorat; Ecclesiastici 3, ubi sic legitur: 'Magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur.'[68] Superbus Deum speciali modo inhonorat. /p. 218b/ Humilis solam potentiam Dei magnam reputat et ei bona sua attribuit et eam laudat, et si non exterius, saltem interius. Unde Gregorius dicit de eo quod 'laudes suas tacitus clamat.'[69] Unde dicitur manum suam osculari, Iob 13, ubi sic legitur: 'Si osculatus sum manus meam ore meo, quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum';[70] et dicit Glossa ibi: 'Manum suam ore suo osculatur qui quod facit laudat,'[71] quod est 'iniquitas maxima' quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis attribuit sibi quod operatur. Superbus saepius seipsum glorificat de bonis quae a Deo recipit vel quae Deus per eum operatur quam Deum. Unde seipsum quodammodo deificat dum seipsum praefert Deo, et est idololatra sui ipsius, et idolum seipsum colens. Item sicut dicit Gregorius: 'Cum omnia vitia fugiant a Deo, sola superbia se opponit Deo.'[72] Unde Iob 15 legitur de superbo: 'Tetendit adversus eum manum suam, et contra omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus.'[73] Ubi dicit Glossa: 'Contra Deum manum tendere est in operatione prava, despectis eius iudiciis, perseverare.'[74] Contra Deum roboratur qui prosperari in sua mala actione permittitur. Erecto colle adversus Deum currit dum quae creatori displicent cum audacia perpetrat. Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus. Sicut amplius displicet alicui principi et maiorem contumeliam reputat quando ab eo qui minoris potentiae et nobilitatis est ipsius depraedatur castrum, in quo est ipse praesens quam si depraedatur alia castra vel rapiat ea quae ipsi principi appropriata sunt, ut proprium equum vel proprias vestes; sic contumelia illa quam infert Deo superbia magis displicet ei quam contumelia illa quam infert cupiditas vel aliud vitium. Alia enim vitia Deum fugiunt, convertendo se ad creaturam aliam, ut cupiditas ad aurum et argentum, /p. 219/ luxuria praecipue ad delectationes quae sunt secundum tactum; sed superbia vult usurpare sibi quod Dei est, scilicet dominari et praeesse hominibus. Sicut non est muris praeesse vel dominari aliis muribus, sic non est hominis praeesse vel dominari aliis hominibus. Unde Seneca: 'Si videres murem dominari velle ceteris muribus, nunquid risum teneas?'[75]

Superbus peccat directe in Deum, et hoc multipliciter. Deus enim ad creaturas comparatur ut principium et ut finis. Est enim A et O, ut legitur Apocalypsis 1.[76] Est etiam Dominus; unde David Psalmo 67: 'Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi.'[77] Ille qui habet potestatem super mortem, scilicet qui potest restaurare quae pereunt, vere dominus est. Unde saepe dicitur in veteri lege: 'Ego sum Dominus Deus, hoc est nomen meum.'[78] Largitor etiam omnium bonorum est. Superbus peccat in Deum in quantum Deus principium est, dum opera quorum Deus principium est sibi attribuit, non attendens illud verbum Iohannis 8, 'Ego principium, qui et loquor vobis.'[79] Hoc modo peccaverunt in Deum philosophi quid dixerunt: 'Linguam nostram magnificabimus, et labia nostra nobis sunt.'[80] Peccant etiam superbi in Deum in quantum est finis, dum 'omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus,' ut legitur Matthaei 23.[81] In Deum vero in quantum ipse est dominus peccant dum in se et in rebus suis volunt habere dominium, ubi deberent habere dispensationem solum. Sic peccabant illi qui dicebant: 'Quis noster dominus est?'[82] In Deum vero in quantum ipse est largitor peccant cum per dona Dei impugnant eum, accipientes materiam superbiendi et Deum contemnendi, unde debebant sumere materiam serviendi ei humiliter et devote. Peccant etiam in Deum in quantum ipse largitor est dum dant ad voluntatem suam quod dispensare debuerunt secum voluntatem Dei. /p. 219b/

Caput 6:Quomodo se habeat Deus ad superbum.

Viso qualiter superbus se habeat ad Deum, videndum est quomodo se habeat Deus ad superbum. Notandum ergo quod Deus vilipendit superbum et detestatur, odit, et abominatur. Ad primum pertinet illud Gregorii: 'Quanto coram hominibus gloriosior, tanto coram Deo et angelis suis vilior.'[83] Signum huius contemptus est hoc quod Deus superbum deponit et pauperes et humiles exaltat loco eius. Unde Beata Virgo: 'Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles';[84] et Ecclesiastici 10: 'Sedes ducum superborum evertit Dominus et sedere facit mites pro eis.'[85] Praeterea vilibus impugnat Deus superbos ad eorum ignominiam. Unde Augustinus: 'Potuisset Deus ursis et leonibus domuisse superbum populum, sed ranas et muscas immisit ut rebus vilissimis domaretur humana superbia.'[86] Vilibus etiam curat eos. Quandoque enim permittit Deus superbos cadere in aliquod turpe peccatum ut turpitudine illius peccati curetur superbia. Unde Gregorius: 'Qui se de virtutibus extollet, ad humilitatem per vitium redit. Qui acceptis virtutibus se extollit, non gladio sed medicamento sibi vulnus facit, quia ergo de medicamento vulnera facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui de virtute percutitur, de vitio curetur.'[87] Ad quod possumus referre illud quod legitur Ioelis 2: 'Ascendet fetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.'[88] Permittit enim Dominus aliquem diffamari super aliquo peccato, ut superbia eius humilietur. Quod autem Dominus superbum detestatur habetur Amos 6, ubi legitur: 'Iuravit Dominus Deus, in anima sua dicit Dominus exercituum: 'Ego detestor superbiam Iacob'.'[89] Et Proverbiorum 8: 'Arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.'[90] De odio vero quod /p. 220/ habet Deus ad superbum habetur Proverbiorum 6, ubi legitur: 'Sex sunt quae odit Deus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes,'[91] idest, superbiam oculorum. Et Ecclesiastici 10: 'Odibilis est coram Deo et hominibus superbia.'[92] Merito superbia est Deo odibilis et homini, quia Deo et hominibus est iniuriosa: Deo, quia sibi usurpat quod est eius, scilicet dominium; homini vero, quia vult eum sibi subiicere quem natura ei coaequavit. Vitium superbiae adeo est odibile quod etiam a suis odio habetur. Unus enim superbus odit alium superbum et eius superbiam, cum tamen duo superbi velut duo fratres sint in hoc vitio eiusdem patris filii, scilicet diaboli. Unde in superbo videtur falsum esse quod legitur Ecclesiastici 13: 'Omnis homo simili suo sociabitur,'[93] et illud etiam quod legitur eiusdem 27: 'Volatilia ad sibi similia conveniunt.'[94] Unus enim superbus non amat societatem alterius. Humilem vero fere omnes diligunt, tanquam rem quae omnibus se subdit, et quia dum se sub aliis humiliat, quodammodo eos exaltat. Superbus vero in hoc quod se supra alios exaltat quodammodo alios deprimit, et ideo intolerabilis est eis. Unde Philosophus: 'Habet mens nostra sublime quoddam et erectum et impatiens superioris.'[95] Seneca: 'Natura contumax est animus humanus, et in contrarium atque arduum nitens.'[96]

De signis specialis odii quod habet Deus ad superbum.

Multa autem signa odii specialis sunt quae habet Deus ad vitium superbiae. Primum signum est hoc quod in praesenti annihilat eos. Unde Ecclesiastici 10: 'Perdidit Deus memoriam superborum';[97] et ibidem: 'Radices gentium superbarum arefecit.'[98] Et in Psalmo 37: 'Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus eius.'[99] Signum etiam /p. 220b/ huius odii est hoc quod Deus auxilium ab eis subtrahit; unde vitium superbiae specialiter dicitur auferre Deum homini, quia Deus superbum non iuvat. Ideo dicit Magister Hugo de Sancto Victore: 'Superbia aufert mihi Deum, invidia proximum, ira meipsum.'[100] E contrario, humilitas Deum habet paratum sibi ferre auxilium. Cuius causa est haec, quia humilitas totam gloriam Deo attribuit, et ideo per consequens totum pondus laboris et praelii in eum ponit. Eiusdem enim gloria est pugna; dicit David Psalmo 23: 'Dominus virtutum, ipse est rex gloriae.'[101] Humilis habet Deum ut regem gloriae, quia gloriam ei reddit. Ideo Dominus se habet ad eum ut Dominus virtutum, quia per eum virtutem operatur. Superbus vero se regem gloriae constituit, et adeo Deus ei renuit esse Dominus virtutum. Non solum Deus superbo auxilium subtrahit, imo etiam 'superbis resistit, humilibus vero dat gratiam.'[102] Sicut natura nihil vacuum esse patitur quin repleat illud, sic gratia non patitur vacuum humilitatis quin repleat illud. Si superbus sibi relinqueretur ut nec a Deo iuvaretur nec ei resisteretur, ipse non posset ascendere caelum; quanto minus cum Deus ei resistat? nec tamen miremur si Dominus superbum sinat ascendere ad aliquam dignitatem. Tollitur enim in altum, ut lapsu graviore ruat. Signum etiam huius odii est hoc quod uterque adventus Domini contra superbiam est specialiter. In primo adventu venit ipse ut medicus omnium, leniter sanans superbiam exemplo humilitatis suae. Unde Gregorius: 'Propter magnum peccatum superbiae Deus humilis venit. Iste ingens morbus animarum omnipotentem medicum de caelo deduxit, usque ad formam servi humiliatur, contumeliis egit, ligno suspendit, ut salute tantae medicinae curetur hic tumor.'[103] Iam tandem erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Secundus etiam adventus erit contra /p. 221/ superbiam non sanandam sed puniendam. Unde Esaiae 2: 'Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur.'[104] Signum etiam huius odii est hoc quod Dominus tot comminationes facit superbiae. Unde Micheae 1: 'Calcabit Dominus super excelsa terrae.'[105] Et Esaiae 28: 'Vae coronae superbiae.'[106] Et in eodem: 'Conculcabitur corona superbiae.'[107] Et Ieremiae 1: 'Ecce ego ad te, superbe, dicit Dominus Deus exercituum: Quia venit dies tua, tempus visitationis tuae. Et cadet superbus et corruet, et non erit qui suscitet eum.'[108] Item libro eiusdem: 'Ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis totam terram, extendam manum meam super te.'[109] Et Abdiae 1: 'Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris nidum tuum, inde extraham te, dicit Dominus.'[110] Et Iob 20: 'Si ascenderit in caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.'[111] Et Amos 6: 'Iuravit Dominus in superbia Iacob. Si oblitus fuero usque in finem omnia opera eorum.'[112] Signum etiam huius specialis odii est hoc quod Dominus minus misericorditer puniet superbos quam alios peccatores. Unde in Psalmo 3: 'Retribuet Dominus abundanter facientibus superbiam.'[113] Et Sapientiae 5: 'Exiguo conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur.'[114] Et ibidem: 'Fortioribus fortior instat cruciatio.'[115] Signum etiam huius specialis odii est hoc quod superbos qui inferiores suos opprimunt facit Dominus a suis opprimi superioribus. Unde Ecclesiastici 11: 'Multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.'[116]

Duodecim exempla sacrae Scripturae quibus ostenditur quod Deus multum odiat superbum.

Ad ostensionem etiam huius odii valere possunt exempla personarum quae leguntur in sacra scriptura deiectae propter suam superbiam. De quibus exemplis sufficiat ponere duodecim. Primum /p. 221b/ exemplum est in Lucifero, de cuius deiectione sic habetur Esaiae 14: 'Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris!'[117] Et Lucae 10: 'Videbam Satanam quasi fulgur de caelo cadentem.'[118] Adeo autem deiectus est Lucifer propter superbiam suam, ut cum esset angelus, factus est diabolus; cum esset nobilissima creatura, factus est sanguisuga sanguinem peccati semper sugens; Proverbiorum 30: 'Sanguisugae duae sunt filiae dicentes, 'Affer, affer'.'[119] De caelo praecipitatus est in abyssum, et de primo ordine creaturarum positus est in novissimo. Secundum exemplum est in homine, qui voluit esse sciens ut Deus, et insciens factus est ut pecus. Unde Bernardus: 'Puto iumenta dicerent, si loqui fas esset, 'Ecce, Adam factus est quasi unus ex nobis'.'[120] Et David: 'Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.'[121] Tertium exemplum est in Saule, qui cum humilis esset, in regnum sublimitus est; 1 Regum 15: 'Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Superbus autem factus, a regno deiectus es?'[122] Unde subditur ibidem: 'Quia proiecisti sermonem Domini, proiecit te Deus ne sis rex super Israel.'[123] Quartum exemplum in Roboam, filio Salomonis. De cuius superbia legitur 3 Regum 12: 'Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro.. Pater meus caecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.'[124] Est autem scorpio rubus cum aculeis, vel flagellum virgarum nodosum, vel scutica habens in summitate glandes plumbeas. De humiliatione vero Roboam subditur ibidem: 'Misit enim rex Aduram, qui erat super tributa, ad populum post responsionem istam et lapidavit eum omnis Israel et mortuus est. Et rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem, recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.'[125] Quintum exemplum de Sennacherib. De cuius superbia legitur Esaiae 37: 'Superbia tua ascendit usque ad aures meas. Ponam ergo /p. 222/ circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.'[126] Et subditur ibidem de eius deiectione: 'Egressus autem angelus Domini percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et cum adoraret in templo Deum suum, filii eius percusserunt eum gladio.'[127] Sextum exemplum est in Nabuchodonosor, de cuius deiectione sic legitur Danielis 5: 'Quando elevatum est cor eius et spiritus eius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria sua ablata est a filiis hominum.'[128] Septimum exemplum est in Holoferne et exercitu cui praeerat, de cuius superbia legitur Iudith 6: 'Factum est autem cum cessasset loqui Achor, indignatus Holofernes dixit ad eum: 'Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quod non est Deus nisi Nabuchodonosor, cum percusserimus eos quasi hominem unum, et tunc et ipse cum eis Assyriorum gladio interibis'.'[129] De superbia vero exercitus sic legitur Iudith 14: 'Excitate illum, quoniam mures progressi de cavernis suis ausi sunt provocare nos ad praelium.'[130] Prae magnitudine superbiae Iudaeos mures vocabat. De deiectione eorum legitur Iudith 15: 'Cum omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis.'[131] Solo timore et metu agitati fugae praesidium sumunt, ita ut nullus loqueretur proximo suo. Octavum exemplum est de Aman. De eius superbia legitur Esther 4: 'Cum vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco suo, indignatus est valde.'[132] De deiectione vero eius legitur in fine eiusdem capituli: 'Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo.'[133] Nonum exemplum est in Antiocho, de cuius superbia legitur 2 Macchabaeorum 9: 'Locutus est superbe Antiochus se venturum Ierusalem et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturam.'[134] Et subditur de eius deiectione: 'Ut finivit hunc sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum.'[135] /p. 222b/ Et iterum quibusdam interpositis: 'Is qui sibi videbatur fluctibus maris imperare supra humanum modum, superbia impletus montium altitudines in statera appendens, mox humiliatus ad terram in gestatorio portabatur,' etc.[136] Decimum exemplum est in Iudaico populo qui prae superbia reputabat gentilem populum quasi stillam situlae. Unde Esaiae 40: 'Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt,'[137] et tamen Deus gentilem populum populo Iudaico superbo praetulit. Undecimum exemplum est in superbo Pharisaeo, qui non erat 'sicut ceteri hominum,' ut ipse dicit Lucae 18.[138] Sed ipsa Veritas publicanum poenitentem ei praetulit dicens: 'Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo,' ut ibidem habetur.[139] Duodecimum exemplum est in Petro, qui prae ceteris praesumpsit dicens: 'Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego non scandalizabor,' ut legitur Matthaei 26.[140] Et vilius ceteris cecidit cum ad vocem ancillae negavit, ut legitur eodem capitulo.[141]

Ad ostensionem autem huius odii valere potest illud Psalmi 17: 'Oculos superborum humiliabis';[142] et illud: 'Dominus concidet cervices peccatorum.'[143] Potius dicit cervices quam manus et pedes, quia in cervice perpenditur specialiter superbia. Ad idem valet quod legitur Numeri 15: 'Anima quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis ille sit sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.'[144] Unde Dominus peccatum per superbiam commissum tanquam valde exosum morte punit, alia vero peccata per oblationem praecipit expiari.

De diuturnitate huius odii.

Odium vero illud quod est Dei ad superbiam quasi inveteratum est. Incepit enim quamcito superbia incepit. Unde Iudith 9: 'Superbi vero ab initio non placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum placuit tibi deprecatio.'[145] Causa vero huius odii in magna parte patere potest /p. 223/ per ea quae dicta sunt prius, ubi ostensum est qualiter se habeat superbia ad Deum.

De causis quare superbia ita exosa sit Deo.

Potest tamen idem adhuc ostendi aliis rationibus. Unde notandum est quod peccatum superbiae ideo est ita exosum Deo quia eum exheredat in quantum in se est; dominium autem quod habet Deus in creaturis usurpat superbus sibi. Praeter haec non erubescit superbus de peccato suo. Impudentia vero peccatoris multum Deo displicet. Unde Bernardus: 'Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum placet Deo erubescentia poenitentis.'[146] Item alii peccatores ex peccatis suis humiliantur, superbus vero non, quare multum displicet Deo. Unde Augustinus: 'Nil aliud adeo Deo displicet sicut cervix erecta post peccatum.'[147] Superbus etiam Deum multum contemnit, quia vanitates ei praeponit. Item maximum peccatum est superbia. Sic enim vocatur in Psalmo 18, ubi dicitur: 'Et emundabor a delicto maximo.'[148] Et Iob 30, ubi sic legitur: 'Si osculatus sum manum meam, quod est iniquitas maxima.'[149] Praeterea homo multa habet dehortantia a superbia, et ideo magis displicet Deo superbia in homine quantum ad hanc conditionem quam in diabolo. Quis enim nesciat tolerabiliorem esse superbiam in divite quam in paupere? Homo quasi pauper creatura est respectu angeli. Unde Ecclesiastici 25: 'Tres species odivit anima mea, et aggravor valde eorum animae: pauperem superbum, mendacem divitem, et senem fatuum et insensatum.'[150] Pauper homo est ex parte corporis, imo et pauperrimus. Oportet enim eum mendicare victum et vestitum a ceteris creaturis. Quis iuxta verbum Augustini mandatum evangelicum implens de duabus tunicis dat unam non habenti?[151] Etiam ab herbis mendicat vestimentum suum homo, ut patet in vestibus lineis; unde /p. 223b/ multum displicet Deo si homo ex parte corporis, ex quo ita pauper est, superbiat. Dives potest hic dici spiritus mendax, cuius mendacium multum displicet Deo, ut cum dicit se a corpore vinci nec posse continere, cum tamen Dominus melius sciat potestatem eius, qui ei corpus subdidit et continentiam ei praecepit. Senex fatuus et insensatus est mundus iste, qui quanto amplius senescit, magis diligit vanitates et puerilitates, et magis decipitur mendaciis rerum temporalium, licet infinitis vicibus mendacia earum expertus sit. Quasi contra naturam videtur esse peccatum superbiae in homine, praecipue ex parte corporis. Unde Ecclesiastici 10: 'Non est creata in hominibus superbia.'[152] Hieronymus: 'Quomodo superbiat qui semper secum sententiam portat?'[153] Mirum est quomodo homo superbit cum cor suum, quod est nobilissimum membrum eius, super stercore iaceat; et licet in homine superbia multum displiceat, praecipue tamen in Christianis, qui in ipso ingressu Christianae religionis abrenuntiant specialiter superbiae, cum dicunt: 'Abrenuntio Satanae et omnibus pompis eius.'[154] Praevidebat Spiritus Sanctus quod multi Christiani qui aliis peccatis renuntiarent, pompae superbiae retinere vellent; ideo ordinavit, ut specialiter profiterentur hanc abrenuntiationem. Praeterea Dominus Ecclesiae Christus servus esse hominum voluit. Humiliavit enim se usque ad ablutionem pedum. Unde in nullo Christiano locus superbiae relinqui debet. Inordinatum vero valde est quod servus velit esse dominus cum dominus efficiatur servus. Iohannis 13: 'Si ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.'[155] Et Matthaei 10: 'Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.'[156] Unde qui primus est in Ecclesia, scilicet dominus papa, 'servum servorum' se vocat. Et propter haec et multa alia habet Deus speciale odium contra /p. 224/ superbiam, praecipue in Christianis. Vide in principio huius capituli.

De abominatione superbiae.

Sequitur de abominatione superbiae, de qua Proverbiorum 16: 'Abominatio Domini est omnis arrogans.'[157] Et Lucae 15: 'Quod altum est hominibus, abominatio est apud Deum.'[158]

Caput 7: Quod superbia hominem inflet, infelicem reddat, arefaciat, et bona eius consumat.

Sequitur videre quomodo se habeat superbia ad proprium subiectum. Unde notandum est quod superbia inflat hominem. De qua inflatione legitur Sapientia 4: 'Disrumpat Dominus illos inflatos.'[159] Et Apostolus 1 Ad Corinthios 8: 'Scientia inflat, caritas autem aedificat.'[160] Reddit etiam hominem valde infelicem. Consistit autem infelicitas superbi in his octo. Primo, de bono semine parvam messem colligit; quod semen melius est quam gratia Dei. Ex hoc semine oritur ei vitium superbiae. Ipse 'colligit de vite spinas et de tribulis ficus.'[161] Superbia est quasi monstrum quod quandoque ex suo contrario nascitur. Nunquid non monstruosum esset si ex muliere bufo nasceretur? Sic monstruosum est quod ex aliqua gratia a Deo data homo superbus efficitur. Secundo, bona ei mala sunt; et sicut de viro iusto legitur quod nox sicut dies ei illuminabitur, iuxta e contrario dici potest quod superbo dies in noctem vertitur et lumen eius in tenebras. Unde Matthaei 6: 'Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?'[162] Tunc lumen tenebrae sunt cum opera de genere bonorum mala sunt, eo quod fiunt propter vanam gloriam vel alia mala intentione. Tertio, superbus de vita moritur, de sanitate aegrotat, de medicamine interficitur. Unde Gregorius: 'Qui de virtutibus /p. 224b/ se extollit, non gladio sed medicamine se interficit.'[163] Superbus de hoc quod se vivere credit et sanum esse, superbit, et sic ex sanitate infirmitatem recipit et ex vita moritur. Quarto, superbus ab eo quem vincit vincitur et quasi de ictu suo corruit. Unde Gregorius: 'Difficile est quidem valde vitare peccatum quod ex victoria vitiorum nascitur.'[164]

Quinto, superbus a mortuo occiditur. Unde super illud 1 Macchabaeorum 2, ubi Eleazar elephantem legitur occidisse,[165] dicit Gregorius: 'Sub hoste quem occidit moritur qui de culpa quam superat elevatur.'[166] Sexto superbus sua pretiosa viliter vendit dum pro laude vel gloria humana se et sua consumit. Unde Gregorius: 'Valde bona sua diiudicant qui ad mercedem eorum sufficere favores humanos putant.'[167] Idem: 'Cum pro recto opere laus transitoria quaeritur, res aeterna retributione digna pro vili pretio venundatur.'[168] Septimo superbus vilia care emit dum pro vento superbiae regnum caelorum amittit. De hoc vento dicit Augustinus: 'Qui non tumet vento superbiae, non cremabitur igne gehennae.'[169] Octavo infelix est superbus quia ignominiose a modico vento deiicitur. Unde Iob 20: 'Tollet eum ventus urens et aufert eum turbo de loco suo.'[170] Ventus omnia urens est superbia. Item superbia facit hominem et omnia bona quae in homine sunt et quasi praeparat cum infernali incendio. Unde Ecclesiastici 6: 'Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam et folia tua comedat et fructus tuos perdat et relinquaris velut lignum aridum in eremo.'[171] Ex elatione quandoque eliditur virtus corporis, quia homo elatus praesumit quandoque opus quod supra vires suas est; unde rupturam quandoque incurrit vel debilitatem tantam quod inutilis efficitur. Sed frequentius virtus animi eliditur per elationem. Debiliorem enim invenit se homo saepe postquam se de aliquo opere extulit. /p. 225/ Exemplum habemus de hoc in Petro, Matthaei 26, qui se extulit super alios apostolos dicens: 'Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego non scandalizabor.'[172] Sed non multo post valde debilem se invenit, ut habetur ex eodem capitulo.[173] Superbia etiam folia et fructus comedit, dum quoad meritum verba et opera hominis consumit. Ipsa est quae hominem et bona hominis quasi imperceptibiliter occidit. Unde Iob 18: 'Consumat brachia illius primogenita mors.'[174] Glossa: 'Primogenita mors est superbia, initium omnis peccati.'[175]

Caput 8: Quod superbia hominem decipiat, excaecet, et infatuet.

Item superbia hominem decipit, et excaecat, et infatuat. De primo dicit Augustinus: 'Superbia meretur illudi.'[176] Unde omnes haereses et omnes alii periculosi errores ex superbia proveniunt. Unde super illud Ieremiae 49, 'Arrogantia tua et superbia cordis tui decipit te,'[177] dicit Glossa: 'Omnis haereticus arrogans, quia superbia facit haereticum, non ignorantia.'[178] Ad secundum pertinet illud Apocalypsis 3: 'Dicis quia 'dives sum et locuples et nullius egeo,' et nescis quia tu miser et miserabilis,' etc.[179] Iohannis 9: 'In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.'[180] Super illud 'qui non vident' dicit Glossa interlinearis: 'humiles caeci;[181] et super illud 'qui vident caeci fiant,' dicit alia glossa interlinearis: 'superbi sapientes.'[182] Humiles ergo caeci illuminantur, superbi sapientes excaecantur. Ad tertium pertinet illud Bernardi: 'Omnis superbia stulta, quamvis non omnis stultitia superbia.'[183] Et illud Ad Romanos 1: 'Dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.'[184] Et dicit Augustinus: 'Si dicendo te esse sapientem stultus factus es, dic te esse stultum, et sapiens fies.'[185] Idem: 'Qui sibi placet, stulto /p. 225b/ placet.'[186] Superbus sibi placet, unde consequens est ut ipse sit stultus. Nec est parva stultitia ista quod sibi placet cum ipse Deo, angelis, et hominibus displiceat. Item legitur Proverbiorum 11: 'Ubi humilitas, ibi sapientia';[187] ergo e contrario, ubi superbia, ibi stultitia.

Et hoc manifestari potest in tribus speciebus superbiae, scilicet praesumptione, et arrogantia, et appetitu excellentiae. Quod praesumptio stulta sit patet cum supra vires suas praesumat. Unde illud Ieremiae 48: 'Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis illius. Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius et arrogantiam, quod non sit iuxta eam virtus eius.'[188] Et Hieronymus: 'Superbia plus audet quam possit.'[189] De appetitu excellentiae et arrogantiae legitur Proverbiorum 21: 'Superbus et arrogans vocatur indoctus.'[190] Superbus hic sumitur pro illo qui appetit esse super alios; arrogans est ille qui sibi falso attribuit quod non habet; ideo vocatur indoctus; et de arrogante est hoc planum, cum arrogantia videatur esse quidam error. De appetente vero propriam excellentiam quomodo ipse stultus sit, inferius patebit. Signum vero quod superbus stultus sed et caecus potest esse hoc quod seipsum non agnoscit. Nescit enim se hominem esse, id est, de humo. Si enim de humo se esse veraciter cognosceret, novissimum locum contenderet tenere, ad similitudinem terrae, et humilis esse. Unde rogat Psalmus 9: 'Sciant gentes quoniam homines sunt.'[191] Signum etiam caecitatis est hoc quod superbus nescit discernere inter aliquid et nihil, putans se aliquid magnum esse, cum nihil sit in valore, iuxta verbum Apostoli dicentis Ad Galatas 6: 'Qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.'[192]

De quinque modis quibus superbia hominem infuatuat.

Infatuat autem hominem superbia quinque modis. Primo ad modum ebrietatis; unde Habacuc 2: 'Quomodo vinum /p. 226/ potantem decipit, sic erit vir superbus.'[193] Vinum hoc modo decipit potantem: 'Ingreditur enim blande,' ut legitur Proverbiorum 23;[194] postquam vero receptum est incommensurate, ipsum dominatur in homine et facit eum fatue credere et fatue loqui; sic postquam superbus recipit excellentiam ex affectu per amorem, ipse postea eam de facili recipit in intellectum ut alta de se credat, et in ore ut de se alta loquatur, et est velut ebrius. Altitudo enim quam appetit facit eum fatue credere et fatue loqui. Exemplum habemus de hoc Esaiae 14 in Lucifero dicente: 'Similis ero Altissimo,'[195] quod non dixisset nisi amore illius altitudinis ebrius fuisset, cum certum sit illud quod dicitur per superlationem uni soli convenire. Secundo infatuat superbia eo modo quo inflatio faciei solet ipsum visum impedire. Superbia enim est inflatio faciei interioris; unde Iob 15: 'Operuit faciem eius crassitudo.'[196] Et Augustinus: 'Facies mea inflata non sinebat videre.'[197] Tertio modo aufert superbia sensum homini eo modo quo phrenesis vel paralysis, quae valde magna solet homini sensum auferre. Ad primum pertinet quod dicit Gregorius loquendo de illo verbo Lucae 7, 'Videns autem hoc Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se, 'Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum''[198]: 'Inter duos aegros medicus aderat, sed unus aeger in febre integrum sensum tenebat, alter vero in febre sensum perdiderat mentis. In aegritudine sensum perdiderat qui hoc ipsum quod longe esset a salute ignorabat.'[199] Nec solum velut phreneticus est superbus sed etiam velut paralyticus. Cum enim humilitas sensus sit propriae paupertatis, superbia est insensibilitas propriae paupertatis. Unde velut quaedam paralysis est. Quarto modo infatuat superbia hominem quia facit eum alta solum respicere; ex quo enim homo alta amat, ipse ad alta oculos habet, quia 'ubi amor, ibi oculus.'[200] Unde /p. 226b/ Proverbiorum 6: 'Sex sunt quae odit Deus, et septimum detestatur anima illius: oculos sublimes,' etc.[201] Unde superbus quae sunt infirma in se et infima non videt. Quinto modo infatuat superbia hominem quia est velut moles soli iustitiae opposita, non permittens lumen ipsius ad superbum venire. Unde Matthaei 11: 'Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.'[202] Gregorius dicit de superbis: 'Tanto a Dei lumine longe sunt quanto apud se humiles non sunt.'[203]

De stultitiis quibus laborat superbus.

Nec solum una stultitia laborat superbus sed multis; quarum duodecim ponere sufficiat. Est autem prima stultitia superbi quod ipse vult altum aedificium construere et absque fundamento, ideo certus potest esse de ruina sui aedificii. Unde dicit Gregorius de superbo: 'Soli ruinae crescit quod aedificat, quia ante molem fabricae fundamenta humilitatis non parat.'[204] Proverbiorum 17: 'Qui altam facit domum suam, quaerit ruinam.'[205] Augustinus: 'Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento cogita humilitatis. Quanto altius erigitur aedificium, tanto altius foditur fundamentum. Quo superventurum est cacumen aedificii? Ecce dico usque ad conspectum Dei.'[206] Qualiter autem aliquis fundamentum debeat facere habetur Esaiae 2, ubi sic legitur: 'Abscondere in fossa humo.'[207] Ad literam: fundamentum in terra absconditur. Et sapiens vitam suam abscondit, praecipue in principio; unde Proverbiorum 10: 'Iustus quasi fundamentum sempiternum.'[208] Istam stultitiam superbi ostendit Augustinus aliis verbis dicens: 'Arborem attendite: figit radicem in humili, ut vertice tendat ad caelum. Sine humilitate vis excelsa apprehendere, sine radice auras petis; ruina est illud, non incrementum.'[209] Secunda stultitia superbi est quod ipse appetit exaltationem quae fit ad maiorem eius praecipitationem. Legitur /p. 227/ Lucae 4 quod cum Dominus venisset Nazareth et dixisset prophetiam illam, ' Spiritus Domini super me,' etc., hodie esse impletam in auribus eorum, 'ipsi duxerunt eum ad supercilium montis, super quem civitas eorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.'[210] Nunquid ista exaltatio bona erat et appetenda Domino quae fiebat ad eius praecipitium? Talis est exaltatio ipsius superbi. Tollitur enim in altum ut lapsu graviore ruat. Diabolus facit sicut cornix, quae elevat nucem in altum et permittit eam cadere ut comminuatur, et statim descendit et comminutam comedit. Sic diabolus, quando in statu humili non potest aliquem frangere, procurat ut elevetur ad aliquam dignitatem et deinde ut de ipsa cadat, vel in futuro in infernum vel etiam in praesenti per depositionem; et tunc confractum devorat, vel ad poenam aeternam ducit, quia cadit in odium vel invidiam erga eum qui sibi succedit. Ad istam confractionem potest referri illud Iob 29: 'Elevasti me et quasi super ventum tollens allisisti me valide.'[211] De praecipitio superbiae dicit Bernardus loquens ad superbum: 'Paulatim et quasi per gradus ascendis, sed non paulatim descendes, sed tanquam fulgur in spiritu vehementi.'[212] Et cum septuaginta duo discipuli dicerent Domino, 'Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo,' ipse ait illis : 'Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem,'[213] insinuans eis quod qui ad modum Satanae superbiunt, ad modum eius praecipitantur. Ad illud praecipitium pertinet illud Iob 33: 'Elevati sunt ad modicum et non subsistent';[214] et hoc quod legitur Matthaei 4, quod cum Dominus esset super pinnaculum templi, ausus est diabolus ei persuadere praecipitium dicens: 'Si filius Dei es, mitte te deorsum.'[215] Fiduciam autem accepit diabolus ex hoc quod multos in altitudine positos praecipitaverat. Ad idem etiam pertinet illud Lucae 18: 'Omnis qui se exaltat, humiliabitur,' etc.[216] Saepe enim in praesenti hoc accidit. Cuius rationem insinuat nobis Sapiens, dicens: /p. 227b/ 'Abiectos et submittentes se libenter allevamus, quia hoc facere tanquam maiores videmus.'[217] At qui se supra modum extulerit, premere ac deprimere videtur, nec tam se maiorem quam ceteros minores facere; et ideo alii libenter eum humiliant. In futuro etiam qui se exaltat, humiliabitur. Est enim ex violentia quod superbus in alto est, cum locus eius proprius infernus sit. Similiter quasi ex violentia est quod humilis est in loco infimo, cum dignus sit regno aeterno. Unde cessante violentia superbus descendet in infernum et humilis advolabit in caelum. Sic fit de superbo sicut de vase quod confringi debet, quod elevatur ut perfectius frangatur. Unde Proverbiorum 16: 'Ante ruinam exaltatur cor.'[218] Et etiam quandoque non expectat Dominus quod superbus in dignitate quam appetit elevatus sit, sed dum in ipso ascensu est, Dominus eum deiicit. Unde in Psalmo 72: 'Deiecisti eos dum allevarentur.'[219]

Quod mons superbiae sit locus infelicissimus quadrupliciter ostenditur.

Tertia stultitia est quod ipse eligit mansionem suam in loco infelicissimo. Locus infelicissimus est mons superbiae quadruplici ratione. Prima ratio est quod bonae conditiones quae solent esse in ceteris montibus ibi desunt. Ceteri montes caelo sunt proximiores aliis locis, sed mons superbiae remotissimus est a caelo. Maxime enim distat ab humilitate, cum superbia et humilitas sint contraria. Contraria autem a se maxime distant. In caelum autem non fit via nisi per humilitatem. Unde Matthaei 18: 'Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.'[220] Et Apocalypsis 3 dicit Dominus humili: 'Ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo poterit claudere, quia modicam habes virtutem,'[221] idest humilitatem. Sic e contrario dicere potest superbus: 'Ecce dedi coram te /p. 228/ ostium clausum quod nemo potest aperire, quia maximum habes vitium,' scilicet superbiam. Montes etiam fortiores solent esse ceteris locis, eo quod hostes non habeant de facili ad eos accessum. Sed ad montem superbiae omnes hostes spirituales et vitia et daemones facillime accedunt. Unde Ecclesiastici 10 legitur de superbia: 'Qui tenuerit eam, adimplebitur maledictis,'[222] idest vitiis. Item montes solent esse mundi et sani, quia ibi sordes confluere non possunt. Sed mons superbiae immundior est et minus sanus ceteris locis; quasi enim contra naturam ad eam sordes confluunt. Unde quasi mons pestifer est, secundum illud Ieremiae 51: 'Ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis universam terram.'[223] Secunda ratio est quia fere omnia bona fugiunt mentem superbiae. Est enim mons Gelboe, in quo nec ros nec pluvia descendit.[224] Si omnes montes qui sunt in circuitu eius visitaret Dominus, a monte tamen superbiae transiret. Desuper non recipit omnis iste nec rorem gratiae neque pluviam interioris doctrinae. Fluvius etiam humanae doctrinae non potest ad eum ascendere. Superbi enim impatientes sunt eruditionis vel correctionis. Duae vero sunt causae huius spiritualis siccitatis quae est in monte superbiae. Una est haec quod mons iste situs est in lateribus Aquilonis, iuxta illud quod dicit primus superbus Esaiae 14: 'Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis.'[225] 'Ventus enim Aquilo dissipat pluvias,' ut legitur Proverbiorum 25.[226] Alia causa est ipsa altitudo; aqua enim gratiae vel doctrinae confluit ad loca humilia. Unde in Psalmo 103: 'Inter medium montium pertransibunt aquae.'[227] Tertia ratio est quia, si qua bona sunt in monte isto, in periculo sunt. Unde Sapiens: 'Superbia omnia habet in periculo, humilitas in tuto.'[228] Quarta ratio est quia fere omnia mala accidunt in monte isto. Perflant ibi diversa genera ventorum, quia 'perflant altissima venti.'[229] Corda etiam eorum qui morantur /p. 228b/ in monte illo congelantur. Unde Ecclesiastici 43: 'Frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit chrystallus ab aqua.'[230] Flatus Aquilonis intelligitur suggestio diaboli. Ad quem flatum congelantur corda superborum, et quia indurantur et quia sunt absque dilectione Dei et proximi. In monte isto angelus factus est diabolus; unde Bernardus: 'Quem sequimini, miseri homines, quem sequimini? An non videtis Satanam tanquam fulgur cadentem? Nonne iste est mons in quem ascendit angelus et diabolus factus est?'[231] Augustinus super Psalmos: 'Superbia angelum fecit diabolum, humilitas hominem Deum.'[232] In isto monte Saul daemoniacus sive arreptitius factus est; unde 1 Regum 16: 'Ecce spiritus Domini malus exagitat te.'[233] In hoc etiam monte Nabuchodonosor in bestiam est conversus, ut leo esset in posterioribus, bos in anterioribus, ad minus secundum quod sibi videbatur.[234] Ista eadem hodie accidunt multis in monte superbiae. Alii enim ibi diaboli efficiuntur per invidiam, ad modum diaboli gloriam aliis invidentes; alii arreptitii per iram; alii vero boves, solum de pastu sui corporis curantes -- Psalmus 105: 'Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis faenum';[235] alii vero leones per cupiditatem et rapinam --Proverbiorum 28: 'Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.'[236] Quarta stultitia superbi est, cum ipse possit descendere cum facilitate et maxima utilitate, potius eligit ascendere cum magno damno et cum magna difficultate. Bernardus: 'O abusio, o perversitas filiorum Adam, quia cum ascendere difficillimum sit, descendere autem facillimum, ipsi et leviter ascendunt et descendunt difficilius, parati ad honores et celsitudines graduum ecclesiasticorum ipsis angelicis humeris formidandos.'[237] Idem: 'Conatur quis montem potestatis ascendere? Quantos, putas, contradictores habebit? Quantos inveniet repulsores, obstacula /p. 229/ quanta? Quam difficilem viam?'[238] Nec est illa stultitia superbi parva cum potius vult per arduam viam ire ad mortem suam quam per humilem ad vitam. Potius vult ascendendo ire ad suspendium quam descendendo ad regnum aeternum. Quinta est quod ipse ad dignitatem tendit per indigna et ad dominationem per miserrimam servitutem. De primo dicit Seneca: 'Non sit tibi ambitio quae ad dignitatem nisi per indigna te non adducet.'[239] Ad secundum pertinet hoc quod diabolus, cum ostendisset Domino gloriam mundi, dixit ei: 'Haec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me,' Matthaei 4.[240] In quo facto insinuatur quod diabolus eos qui appetunt dominationem, antequam eam obtineant, redigit in miseram servitutem. Quae enim miserior servitus quam servitus vitiorum? Bernardus: 'An non servus cui dominatur iniquitas? Ita et maxime, nisi indignius iudices hominem tibi quam vitium dominari.'[241] Sexta est quod ipse tantum appetit exaltationem quod non videtur curare qualis sit exaltatio illa, utrum sit ad malum vel ad bonum suum. Interdum enim 'dominatur homo homini ad malum suum,' ut legitur Ecclesiastici octavo.[242]

De sex speciebus exaltationis.

Ut autem appareat quanta sit stultitia haec, sex species exaltationis ponemus, quarum unica appetenda est. Prima est ad Dei honorem et Ecclesiae aedificationem, et cum aliquis habens eminentiam vitae ponitur in eminentia dignitatis, ut sit quasi lucerna lucens ad Dei gloriam et proximorum exemplum. Unde Lucae 11: 'Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, nec sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.'[243] Ad Philippenses 2: 'Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.'[244] Et Matthaei 5: 'Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum /p. 229b/ qui in caelis est.'[245] Secunda est ad deiectionem seu praecipitium, de qua satis dictum est prius; quam constat non esse appetendam. Tertia est ad supplicium; hoc modo exaltantur qui suspenduntur. Et talis est exaltatio superbi; ad hoc enim procurat diabolus quod ipsi exaltentur, ut amplius crucientur et in praesenti et in futuro. Ad primum pertinet illud Bernardi: 'O ambitio, ambitientium crux, quomodo omnes torques et omnibus places?'[246] Et illud quod Dominus coronam spineam habuit.[247] Omnis enim corona spinea est, quia non habetur dignitas absque cruciatu. De secundo Sapientiae 6: 'Potentes autem potenter tormenta patientur.'[248] Quarta est ad opprobrium. Talis est exaltatio facinorosorum, qui ponuntur in pandulacro vel in scala pro reatu facinorum suorum. Talis est exaltatio cum aliquis in manifesto peccato existens praeficitur aliis; quanto enim in altiori loco ponitur, tanto peccatum eius pluribus ostenditur. Unde Seneca: 'Eorum qui in turba sunt, quae non excedunt, latent virtutes; ut pateant, diu luctantur et vitia tenebras habent; nostra facta dictaque accipit rumor, et ideo nullis magis curandum est qualem famam habeant, qui qualemcunque habuerint, magnam habituri sunt.'[249] Boethius in libro Consolationis: 'Collata improbis dignitas non modo non efficit dignos sed potius prodit et ostendit indignos.'[250] Quale est hoc ut ille qui mortuus est in peccato non solum quatriduanus sed etiam quadragenarius, ut fetore suo alios corrumpat, in alto loco velit poni qui potius desiderare deberet ut sub terra absconderetur, sicut corpora mortua absconduntur ne fetore eorum homines corrumpantur. Fetor iste figuratus est in fetore Antiochi, 2 Macchabaeorum 9, ubi dicitur quod 'fetore eius exercitus gravabatur.'[251] Talis est velut lucerna extincta tetrum fumum de se emittens. Unde abscondendus esset, non super candelabrum ponendus. Quinta est ad ludibrium, ut quando alicui /p. 230/ fatuo traduntur insignia regia vel episcopalia, qui tamen non est rex vel episcopus. Et talis est exaltatio hominis superbi, qui signum habet libertatis cum servus sit omnium vitiorum. Tullius: 'Omnis stultus servus, omnes sapiens liber. Puteturne imperator hoc nomine dignus? Quomodo enim libero imperabit qui non potest cupiditatibus imperare? Refrenet prius libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labes expellat; tunc incipiet imperare cum ipse turpitudini ac dedecori parere desierit. Dum his obediet, non modo imperator sed liber omnino habendus non est.'[252] Superbus habet signa dignitatis, cum ipse omni bono sit indignus.

Indignus etiam est pane quo vescitur et etiam vita. Unde praelatus qui non habet ea quae pertinent ad praelatum non est praelatus sed simia praelati, iuxta verbum Bernardi dicentis: 'Simia in tecto, rex fatuus sedens in solio.'[253] Simia non est in tecto ad suum honorem sed ad hominum derisionem; sic praelatus inhonestus derisio est hominum. Quasi praelatus est, et non est vere praelatus. Unde Esaiae 22 dicitur ad Sobnam praepositum templi: 'Tu quis hic, aut quasi quis hic,'[254] quasi diceret ei: non est quis sed quasi quis. Illusio ista figurata est in illusione Domini, Matthaei 27, ubi dicitur: 'Et exuentes eum chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera manu eius; et genu flexo ante eum illudebant ei dicentes: Ave, rex Iudaeorum; et expuentes in eum, acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.'[255] Omnia ista fiunt specialiter indigno qui aliis praeficitur. Veste enim innocentiae exuitur, et rapacitate et crudelitate, quae est velut vestis coccinea pauperum sanguine cruentata, induitur. Corona etiam de spinis plectitur, quia dignitatem illius multiplex punctio comitatur. Arundo, quae /p. 230b/ est exterius lucida et interius vacua, in manu eius ponitur; quia ipse potens est in alios, sed in se infirmissimus est, nulli vitio resistere valens. Genu flexo ille a ministris suis illuditur, quia ab illis vocatur dominus quorum vere est servus, cum sollicitudo de victu et vestitu eorum ad eum pertineat. Salutatur etiam ab eis qui procurant mortem eius. Spuunt etiam ministri in faciem eius, dum eum facinoribus suis polluunt. Arundine caput eius percutiunt, dum in potestate ab eo recepta animam eius laedunt. Sexta species exaltationis est quae fit ad ventilationem et dispersionem. Sic palea exaltatur ut a grano separetur. Pulvis etiam exaltatur ut a vento dispergatur, et talis exaltatio superbi qui diabolo procurante in sublimitate dignitatis ponitur, ut a bonis separetur et elongetur. Iob 20: 'Tollet eum ventus urens';[256] et in Psalmo: 'Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.'[257] Non est ergo omnis exaltatio appetenda, cum non omnis sit ad honorem. Unde super illud Iohannis 19, 'Plectentes coronam de spinis,'[258] dicit Glossa: 'Loco ignominiae est apud indignum dignitas.'[259] Septima stultitia superbi est quod cum ipse omnia appetat ascendere, tamen viam refugit per quam solam est ascensus, scilicet humilitatem. Bernardus: 'Per humilitatem ascendite ad sublimitatem, quia haec est via, et non alia praeter eam; qui aliter vadit, potius cadit quam ascendit.'[260] Christus cum per naturam divinitatis non haberet quo ascenderet, quia ultra Deum nihil est, per descensum quomodo cresceret invenit. Octava est quod cum ipse sublimitatem appetat, in loco tamen infirmo se ponit, et cum creditur ascendere, descendit. Locus valde altus est humilitas, cum sit vicina Altissimo. Ambrosius: 'Nihil excelsius humilitate quae tanquam superior nescit extolli.'[261] Superbia vero locus valde infimus est cum maxime distet a Deo. Unde super illud Psalmi 33 'Iuxta est Dominus his qui /p. 231/ tribulato sunt corde,'[262] dicit Glossa: 'Altus quidem Dominus est; vicinatur tamen humili et non se erigenti.'[263] Et Gregorius, loquens de illo verbo 'Deiecisti eos dum allevarentur,'[264] ait: 'Non dicit postquam elevati sunt, quia ipsum elevari extrinsecus interius cadere est.'[265] Idem: 'Omnis qui temporaliter erigitur, eo ipso quo extollitur inclinatur.'[266] Nona est quod ipse potius elegit esse in tempestate quam in tranquillitate. Tempestas est ipsa potestas. Gregorius: 'Quid est potestas culminis nisi tempestas mentis?'[267] Decima est quod cum ipse ingredi velit per humile ostium, collum tamen extendit et caput elevat. Iob 15: 'Cucurrit adversus Deum erecto collo.'[268] Ostium paradisi Christus est, et est valde humile ostium. Unde super illud Iohannis 10 'Ego sum ostium,'[269] dicit Glossa: 'Hoc ostium est ianua humilis. Qui per hanc vult intrare oportet ut se humiliet, ne si erectus sit, offendat in humilem ianuam.'[270] Undecima est quod illos quibus praeesse cupit sibi superponit. Unde Gregorius super Iob 26: 'Tantorum pondera unusquisque ferre compellitur quantis in hoc mundo principatur.'[271] Duodecima stultitia superbi est quod ipse per viam arduam incedere quaerit qui per viam planam incedere nescit, non attendens illud poetae:

Qui cadit in plano, vix hoc tamen evenit unquam;
     Sic cadit ut tacta surgere possit humo.[272]

Mirum est quod ille qui ita se videt in plana cadere via ita appetit ardua loca, et qui nescit operari in plano loco appetit operari in turribus ecclesiarum, non attendens illud Bernardi: 'Facile est in alto se continentem obstupescere et de vita periclitari.'[273]

Caput 9:Quod superbia sit valde periculosa infirmitas.

Item facit ad detestationem etiam superbiae hoc quod ipsa est valde periculosa infirmitas et valde magna deformitas. Habet /p. 231b/ etiam miseram servitutem et magnam debilitatem. Est autem superbia infirmitas, quia de facili incurritur et non de facili curatur. Post curationem etiam de facili in eam recidivatur. Quod de facili non curetur patere potest ex eo quod nullus sine ea perit. Unde Glossa super illud Iohannis 6: 'Haec est voluntas eius qui misit me, Patris,' etc.[274]: 'De tumentibus pariter, de pusillis nihil';[275] et Matthaei 18: 'Non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis.'[276]

Triplex ratio quod de facili in superbiam incurratur.

Triplex autem ratio potest assignari quare aliquis de facili incurrat infirmitatem superbiae. Prima est quia non putatur esse tanta infirmitas quanta esset. Unde Gregorius: 'Cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur.'[277] Luxuriam eo magis erubescunt homines quia omnes turpem eam esse noverunt. Secunda est quia manifestiora inveniuntur exempla superbiae quam aliorum vitiorum. Fornicatores enim et alii peccatores occultant peccata sua, sed superbia palam committitur. Tertia, propter multiplicem materiam a qua superbia oritur. Potest enim oriri ex quocunque bono. Quod autem non curetur de facili patet ex illo verbo Ecclesiastici 3: 'Synagogae superborum non erit sanitas';[278] et ex illo verbo Iob 15: 'Cunctis diebus vitae suae impius superbit.'[279] Quando aliquis infirmatur, si ipse sit in peccato odii vel luxuriae, ipse confitetur et dimittit peccatum; peccatum vero superbiae nec confitetur nec proponit dimittere.

Multiplici ratione ostenditur quod superbia de facili non curetur.

Multiplici autem ratione potest ostendi quod non de facili curetur haec infirmitas. Primo per hoc quod infirmitati diaboli, quae est incurabilis, omnino /p. 232/ assimilatur. Peccatum enim Luciferi fuit superbia. Secundo per hoc quod non cognoscitur haec infirmitas. Etiam illi qui pleni sunt superbia usque ad oculum, qui superbe comedunt et bibunt, incedunt et dormiunt, non cognoscunt eam; et quia non cognoscitur, ea de facili non curatur. Quod autem non ita de facili curetur quia non agnoscitur patet ex his testimoniis scripturae quae sequuntur. 'Nemo insanabilior eo qui sibi sanus videtur.'[280] Bernardus: 'Scio longius esse a salute membrum quod obstupuit et aegrum sese non sentientem periculosius laborare.'[281] Ambrosius: 'Gravissime peccas, et ignoras.'[282] Seneca: 'Initium salutis est cognitio peccati.'[283] Idem: 'Difficulter ad sanitatem pervenimus quia nos aegrotare nescimus.'[284] Idem: 'In his morbis quibus animo afficimur, quo quis peius se habet, minus sentit. Somnia sua narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.'[285] Tertio, per hoc quod remedio non iuvatur, imo deterior fit. Superbia fuit causa quare Iudaei de praedicatione Christi deteriores facti sunt. Unde Iohannis 9: 'Ego in iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.'[286] Glossa interlinearis super illud 'Qui non vident': 'Humiles caeci.'[287] Et super illud 'Qui vident' alia Glossa interlinearis: 'Sapientes superbi.'[288] Venit ergo Dominus in hunc mundum ut humiles caeci illuminarentur et superbi sapientes excaecarentur. Unde et subdit in eodem capite evangelii Dominus: 'Si caeci essetis, non haberetis peccatum,' idest, si vere caecos vos esse reputaretis; 'nunc vero dicitis quia videmus, ideo peccatum vestrum manet.'[289] Quod figuratum esse videtur Matthaei 26, ubi legitur Petrum amputasse auriculam servo principis sacerdotum.[290] Petrus enim, idest cognitio, aufert multis literatis auditum praedicationis vel autem obedientiae. Ad quod videtur pertinere illud Proverbiorum 26: 'Vidisti hominem sibi sapientem videri? Magis spem illo habebit insipiens.'[291] Quarto, quia pietas /p. 232b/ Dei non ita respicit superbum sicut alios peccatores. Unde Gregorius: 'Caelestis medicus aegros non respicit quos etiam de medicamento deteriores fieri videt.'[292] Quinto, quia superbia maxime distat ab humilitate, quia est ei contraria; sola autem humilitas est via ad curationem. Unde super illud Iob 31 'si laetatum est in abscondito cor meum'[293] dicit Gregorius: 'Superbia quanto longius ab humilitate, tanto gravius est in desperatione, idest tanto minus potest haberi spes de futura correctione eius.'[294] Ad ostendendum etiam quod de facili in eam recidivatur, eadem possent adduci quae posita sunt ad ostendendum quod de facili non curatur.

Caput 10: Quod superbia est deformitas magna.

Est autem superbia magna deformitas, quia gibbus est quo aliquis a sacerdotio Domini repellitur; Levitici 21: 'Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes domino Deo suo nec accedet ad ministerium eius; si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi et torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbosus vel lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem habuerit, vel herniosus.'[295] Caecus est homo illiteratus; unde Esaiae 42: 'Quis caecus nisi servus meus?'[296] Caecitas ista multum nocet hodie in Ecclesia Dei; unde Esaiae 5: 'Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam';[297] et eiusdem 56: 'Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. Speculatores eius caeci omnes.'[298] Claudus est qui quandoque inclinatur ad serviendum Deo, quandoque diabolo. De qua claudicatione 3 Regum 18: 'Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum.'[299] Parvum nasum habet cui parum fetent /p. 233/ peccata. Grandem nasum habet sed tortum cui multum fetet peccatum sed ipsi personae peccanti indignantur; contra quod dicitur Ad Ephesos 5: 'Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollantur a vobis.'[300] Fractum habet pedem vel manum qui impotens est ad ambulandum in via Domini vel bene operandum. Gibbum habet qui superbus est. Lippus qui terrenam sollicitudinem habet, quia visus eius impeditur. Albugo in oculo est oppositio proprii candoris vel innocentiae. Iugem scabiem habet qui in corde suo immundas cogitationes iugiter versat. Impetigo ad literam est sicca scabies, sine dolore foedans decorem; unde impetiginem habet qui est infamis. Herniosus est cuius interiora nimis descendunt; unde signat avarum, qui proiecit in vita intima sua. Superbus etiam in vili servitute est: cum enim omnium iudicia timeat, omnium servus est; 1 Ad Corinthios 4: 'Qui autem me iudicat, Dominus est.'[301] Seneca: 'Minus quam servus est qui servos timet.'[302]

Quod superbia arundini et vento comparatur.

Tantae etiam debilitatis est superbus ut propter eam arundini comparetur. Matthaei 11: 'Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatum?'[303] Comparatur etiam arundini eo quod interius sit vacuus. Augustinus: 'Extra plenus, intra vacuus; carne crepat, corde mendicat.'[304]

Caput 11: De diversis rebus quibus superbus comparatur.

Valere etiam possunt ad detestationem superbiae diversae creaturae quibus superbia vel superbus comparatur. Comparatur enim vento, paleae, spumae, corniculae, vesicae. Vento autem comparatur multiplici ratione. Primo, ut ostendatur /p. 233b/ quantum timenda sit homini cum ipsa sit ventus, homo vero pulvis; unde Genesis 3: 'Pulvis es et in pulverem reverteris.'[305] Secundo, ut ostendatur quantum noceat superbia luci sapientiae et rori gratiae. Ventus enim extinguit lucem et siccat rorem; Augustinus: 'Lucerna ut non extinguatur, ventum superbiae non patiatur.'[306] Tertio, ut ostendatur superbia praecipue esse timenda his qui in alto sunt. 'Perflant enim altissima venti.'[307] Ideo dicit Apostolus 1 Ad Timotheum 6: 'Praecipe divitibus huius saeculi non sublime sapere.'[308] Superbia in alto est: primo scilicet in caelo, et ideo libenter in alto moratur. Quarto, quia superbi sicut ventus sonant. Sunt enim frequenter garruli et tumultuosi; Psalmo 9: 'Periit memoria eorum cum sonitu.'[309] Quinto, quia facit in homine quandam tempestatem sicut ventus in mari; Psalmo 106: 'Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos.'[310] Cum laudantur, tunc ascendunt ad caelos; cum autem vituperantur, descendunt usque ad abyssos; Esaiae 57: 'Cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest.'[311] Fumo etiam comparatur superbus, quia ad modum fumi quanto plus ascendit, tanto plus evanescit; Psalmo 38: 'Inimici vero Dei mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficit.'[312] Et sicut superbus fumus est in culpa, sic erit in poena; Esaiae 65: 'Qui dicunt: 'Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es,' isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.'[313] Spumae etiam comparatur sive bullae, quae est super aquam, quae cito transit; Oseae 12: 'Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.'[314] Populus superbiae principi consentiens quandoque est causa ut cito princeps transeat de vita ista. Corniculae etiam comparatur superbus, quae dicitur sumpsisse pennas aliarum avium et inde superbisse, quibus ablatis mansit turpis et nuda. Sic si a superbo aliena auferas, pulvis et cinis remanebit. Comparatur etiam vesicae vento plenae, /p. 234/ quae vesica ad nihilum redigitur dum mortis aculeo vel aegritudine pungitur. Comparatur etiam paleae propter levitatem et inconstantiam. Et sicut non facit ad valorem fumi vel spumae vel paleae quod superiorem contendunt habere locum, sic non facit ad honorem superbi quod super alios vult esse; imo in hoc ostendit spumam vel paleam esse quia si granum esset, infimum locum teneret. Aurum, quod inter metalla est pretiosius, infimum locum sua ponderositate contendit habere. Ad idem nos monet Dominus Lucae 14: 'Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco.'[315]

Caput 12: Quod diligenter Dominus velit suis a vitio superbiae cavere.

Ultimo potest valere ad detestationem superbiae hoc quod Dominus ita vult diligenter cavere servis suis a vitio isto. Potius vult habere stultos servientes ignobiles, infirmos, contemptibiles, pauperes, peccatores, et etiam pauciores quam habeat eos superbos. Omnia ista ex verbis Scripturae quae sequuntur possunt esse manifesta. 1 Ad Corinthios 1: 'Quae stulta sunt mundi elegit Deus,' etc.[316] Et super illud Iohannis 1, ubi loquitur de Nathanaele, dicit Glossa quod Nathanael, qui doctissimus erat, non est in apostolatum electus.[317] Omnes enim apostoli de indoctis assumpti sunt ut confundantur sapientes; et Augustinus: 'Nisi humiliter et fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur orator.'[318] Et 1 Ad Corinthios 1: 'Ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.'[319] Et super 2 Regum dicit quaedam Glossa: 'Quae mundus per fastum elationis spernit, Deus per devotionem humilitatis acquirit.'[320] Et 1 Ad Corinthios 1: 'Infirma mundi elegit Deus,' /p. 234b/ etc.[321] Iacobi 2: 'Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo?'[322] Gregorius: 'Nonnunquam Dominus quibus magna tribuit quaedam parva reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et devictis magnis hostibus mentem non erigant quando eos adhunc adversarii minime fatigat.'[323] Sed quid mirum quando illa superna regio in civibus suis ex parte damna pertulit et ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent. Permisit etiam Deus David et Petrum mortaliter peccare, ut sic humiliarentur. Permisit etiam Iudam omnino perire, qui erat de ordine et numero apostolorum et societate Domini, ut nullus in quocunque ordine sit inde superbiat. Et breviter, omnes miserias quas viri sancti sustinent ad hoc sunt ne superbiant. Unde 2 Ad Corinthios 12: 'Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet.'[324] Gregorius: 'Dum vitia tentant nos, proficientes in nobis virtutes humiliant.'[325] Augustinus: 'O venenum superbiae! Non nisi veneno tentationis curandum.'[326] Et Gregorius super Iob: 'Iebusaeum Israel tolerat ut humana mens de se humilia sentiat, dum minima non superat, et tamen neque per omnia ista domatur superbia humani cordis.'[327] Unde Bernardus: 'O mira fatuitas cordis nostri! Cuius elationem perfecte dimittere, cuius cervicosos motus omnino domare humilitatis tanta materia non sufficit, quin adhuc superbiat terra et cinis.'[328] Absque modo videtur Dominus persecutus fuisse superbiam, doctrina scilicet et exemplo. Doctrina cum consuluit Lucae 14: 'Recumbe in novissimo loco';[329] non dixit 'in mediocri loco' sed 'in novissimo.' Et Matthaei 18: 'Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.'[330] Et ibidem: 'Quicunque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno caelorum.'[331] Exemplo etiam videtur /p. 235/ persecutus fuisse superbiam sine modo in formatione hominis, cum quasi in eadem veste sociavit purpuram cum sacco animam carni coniungendo, et ex brutali natura et anima, quae similis est angelicae naturae, hominem constituit dignissimam creaturam; imo limo terrae copulavit, et iuxta verbum Esaiae 50, 'Caelos induit tenebris et posuit saccum operimentum eorum.'[332] Quod constat esse factum specialiter contra superbiam. Item absque modo videtur superbiam persecutus fuisse cum ad ipsam destruendam 'semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,'[333] et cum pedes discipulorum lavit.[334] Unde Iohannis 13 dicit ei Petrus: 'Domine, tu mihi lavas pedes?'[335] quasi dicat: Non lavabis mihi pedes in aeternum, quia nimia esset haec humilitas, quae praecipue videtur extitisse in passione. Unde passio eius excessus vocatur, Lucae 9.[336] Dicunt aliqui quod nimis potest esse humilis homo, sed quantumcunque humiliaverit se, tamen humilior Christo non erit, cum ipse novissimus virorum fuerit, Esaiae 53.[337]

Pars iii:De divisione superbiae.

Caput 1: De divisione superbiae et de illa specie superbiae quando quis credit se bona sua habere a se.

Positis his quae pertinent ad detestationem superbiae, consequens est ut divisiones ad idem vitium pertinentes ponamus et prosequamur. Et notandum quod superbia primo dividitur in superbiam interiorem et exteriorem. Interior autem dividitur in superbiam intellectus et superbiam affectus. Superbia intellectus quatuor habet species. Prima est quando aliquis credit sua bona habere a se. Secunda /p. 235b/ est cum aliquis credit a Deo sua bona habere sed a suis meritis. Tertia, quando credit se habere quod non habet. Quarta, quando in opinione sua praefert se aliis. Unde versus:

Ex se, pro meritis, falso plus omnibus inflant.[338]

Prima specie laborabant philosophi qui dicebant: 'Labia nostra a nobis sunt.'[339] De hac specie Iob 11: 'Vir vanus erigitur in superbiam et quasi pullum onagri se liberum natum putat.'[340] Superbus nihil credit se tenere ab aliquo. Videtur tamen quod nullus habeat hanc speciem superbiae. Nullus enim est qui non credat bona sua a Deo habere. Unde Bernardus super illud 'Oleum effusum nomen tuum'[341]: 'Quis tam insanus erit ut aliunde quam a Deo aliquid habere praesumat?'[342] Nemo sane etiam infidelis videtur esse in hoc errore. Bernardus: 'Inexcusabilis est infidelis si non diligat Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute. Nempe clamat intus ei innata iustitia, quia es toto se diligere debet illum cui se totum debere non ignorat.'[343] Ad quod dici potest quod ideo dicitur superbus credere bona sua a se habere quia facit acsi crederet. Simili modo loquendi dicitur de aliquo quod non credit Christum filium Dei esse, cum nec terretur eius comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit, ut dicit Bernardus.[344]

De sex quae facit superbus quasi credat bona sua a se habere et non a Deo.

Sex vero sunt quantum ad hoc quod dicitur superbus facere quasi credat bona sua a se habere et non a Deo. Primo, quod de bonis suis gloriatur in corde; unde Apostolus 1 Ad Corinthios 4: 'Quid habes quod non accepisti?'[345] Secundo, quod de bonis suis iactat se; Iob 31: 'Si osculatus sum manum meam.'[346] In manu intelligitur operatio, in osculo, quod est contactus oris, laudatio proprii operis. Tertio, quia de bonis suis gratias non /p. 236/ agit Deo. Unde ingratus dicitur non cognoscere beneficium acceptum, eo quod faciat quasi non cognosceret. Et est illud vitium valde nocivum homini. Bernardus: 'Ingratitudo est ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae.'[347] Gregorius: 'Non est dignus dandis qui non agit grates de datis.'[348] Quarto, quia non habentem similia bona contemnit. Unde Bernardus loquens Pharisaeo: 'Frustra inflaris adversus publicanum, qui ideo non habet ut tu, quia non accepit ut tu. Gratias agendo probas te nihil tibi tribuere; ceteros aspernando prodis quid in corde locutus sis. Non enim iudicares publicanum contemnendum prae te si non prae illo honorandum te censeres.'[349] Quinto, quod sibi vult vivere et non Deo. Vera recognitio Domini est redditio census vel servitii. Unde cum superbus servire Deo renuit, ipse bona sua se habere a Deo non recognoscit nisi recognitione verborum, quae est ridiculosa. Ridiculum enim est dicere aliquem dominum in aliqua arbore sola folia habere. Contumeliosum est etiam Domino, quod aliquis eum dominum fateatur qui ei servire dedignatur. Sexto facit superbus quasi non crederet bona sua se habere a Deo, quia de bonis suis Deo non tribuit quae ipse requirit per pauperes suos, sed potius obiurgat quaerentem dicens: 'Vos quaeritis quasi nobis commodassetis,'[350] non attendens quod Deus illi bona dedit qui per pauperem ea requirit. Gregorius: 'Gratuitum putas impendis proximo? Velis nolis, debitor es.'[351] Augustinus: 'Dicit tibi Christus, 'Da mihi ex eo quod dedi tibi; de meo quaero, et mihi non donas?''[352] Superbia ista valde nociva est homini. Homo enim superbus aliter viveret si bona sua a Deo sibi data recognosceret quam vivat. Et hoc quoad multa. Primo si hostem suum se fortiorem videret, ad Dominum suum pro succursu orationem quasi quendam nuntium mitteret, et de impetrando succursu valde confideret, sciens illud Apostoli 1 Ad Corinthios 10: 'Fidelis Deus, qui non patietur /p. 236b/ vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.'[353] Item si videret quod castrum corporis sui defendere non posset, domino suo redderet ut ipsemet defenderet illud. Sic quidam cum tentaretur de peccato fornicationis multum et resistere ultra non posset, prosternens se ante crucifixum dixit: 'Domine, terram corporis quam a te teneo, amplius tueri non possum; ego reddo eam tibi, defende eam.' Et statim recessit tentatio.[354] Item qui bona sua a Deo recognosceret, ipse de iniuriis sibi illatis se non vindicaret sed expectaret quod Dominus sibi iustitiam faceret. Proverbiorum 20: 'Ne dicas, 'Reddam malum pro malo,' sed expecta Dominum, et liberabit te,'[355] a labore scilicet vindicando et a debito gehennae quo te obligas vindicando. Item, qui Deum solum omnium bonorum suorum dominum recognosceret, tantum eius iudicium formidaret. Non enim timenda est sententia a suo iudice non lata. Sic nec iudicia hominum sunt timenda; 1 Ad Corinthios 4: 'Mihi pro minimo est ut a vobis iudicer.'[356] Deinde subditur: 'Qui autem me iudicat, Dominus est.'[357] Item, Deo tanquam domino non hominibus placere studeret; Apostolus Ad Galatas 1: 'Si hominibus placerem, Christi servus non essem.'[358] Figuram vero illorum qui sibi attribuunt bona sua tenent illi qui volebant Iohannem vocare nomine patris sui. Figuram vero illorum qui bona sua Deo attribuunt tenet Elizabeth, quae ait: 'Nequaquam, sed vocabitur Iohannes.'[359] Et merito Iohannes, idest gratia, vocatur qui natus de sterili secundum naturam. Sic bonum opus gratiae Dei debet attribui cum anima ex se sterilis sit nec habeat nisi ex Deo quod bona agat; Psalmus 112: 'Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.'[360] /p. 237/

Caput 2: De illa specie superbiae qua quis credit se habere bona sua a Deo, sed tantum pro meritis suis.

Sequitur de illa specie superbiae qua quis credit habere pro meritis suis bona quae a Deo habet. Ad cuius vitii detestationem primo facit hoc quod vitium illud contrarium est gratiae Dei et quodammodo evacuat eam. Si enim dantur hominibus bona pro meritis eorum, quae gratia Dei erit? Sicut si paterfamilias solvat operario operationem quam ipse meruit, in hoc nullam gratiam ei facit. Secundo, quod liberalissimum largitorem reputat venditorem, dum ea quae Dominus ei dat credit se pro meritis emere, in quo Deo magnam contumeliam facit. Tertio facit ad detestationem huius vitii hoc quod vitium illud omnino obstruit homini fontem misericordiae. Si enim laborantes hoc vitio petant aliquid sibi dari a Domino, merito dicit ei Dominus: 'Ite potius ad vendentes et emite vobis,' sicut dicunt virgines prudentes fatuis, Matthaei 25.[361] Quarto facit ad detestationem huius peccati magna fatuitas quae comitatur hoc vitium. Multiplici vero ratione potest ostendi fatuus qui vitio hoc laborat. Primo, quia quantumcunque conetur homo, tamen non sufficit solvere quod Deo debet. Unde Bernardus in libro De diligendo Deo: 'Si totum me debeo pro me facto, quid addam pro me refecto? Nec enim tam facile refectus quam factus. Si quidem non solum de me sed etiam de quocunque quod factum est scriptum est, 'Dixit et facta sunt,' at vero in reficiendo et dixit multa et et gessit mira et pertulit dura, nec tantum dura sed etiam indigna. In primo opere me dedit, in secundo se. Et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo et redditus me pro me debeo, et bis me debeo; quid Deo retribuam pro se? /p. 237b/ Nam etiam si me millesies rependere possem, quis sum ego ad Dominum?'[362] Quanta ergo fatuitas est quod homo credat pro meritis suis bona sua habere cum non sufficit solvere Deo quod debet? Solutio enim debiti recipientem non obligat sed debitorem absolvit. Secundo potest ostendi fatuus qui bona sua credit habere pro meritis, quia bene operandi facit ipse propriam utilitatem et non Dei. Deus enim bonorum nostrorum non eget; Lucae 17: 'Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: 'Servi inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus'.'[363] In quo verbo innuuntur nobis duae dictae rationes, scilicet quod bene operando solvimus quod debemus, et quod Deo inutiles sumus vel ad minus reputare debemus. Unde timere debemus quasi servi inutiles illam sententiam Domini Matthaei 25: 'Inutilem servum proiicite in tenebras exteriores.'[364] Quid ergo debetur homini ex hoc quod propriam utilitatem facit? Tertio potest ostendi fatuus per hoc quod ipse nihil dat Deo nisi prius hoc Deus dederit illi. Unde Dominus Iob 41: 'Quis dedit mihi ut reddam ei?'[365] Et David ad Dominum 1 Paralipomenon ultimo: 'Quae de manu suae suscepimus dedimus tibi.'[366] Et Esaiae 26: 'Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine.'[367] Et Augustinus: 'Domine, supererogatur tibi ut debeas; et quis habet quicquam nisi tuum? Reddis debita nulli debens, et das debita nihil perdens.'[368] Et Bernardus: 'Non sunt talia merita ut propterea vita aeterna debeatur ex iure, ut Deus eis iniuriam faceret nisi eam donaret. Nam ut taceam quod multa Dei sint dona, et ita homo magis propter ipsa debitor est Domini quam Deus homini. Quid sunt omnia merita ad tantam gloriam? Non enim sunt condigna,' etc.[369] Quarto, quia opera bona nostra ex se sunt velut moneta absque argento. A gratia enim Dei valor est in operibus, sine ea sunt opera velut falsa moneta qua nihil potest emi ab eo qui falsitatem illam /p. 238/ agnoscit. Quinto, fatuus est talis quia in oculis nostris frequenter videntur merita quae in oculis Dei sunt demerita; Iob 4: 'Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas,' etc.[370] Et Esaiae 44: 'Facti sumus ut immundi omnes nos; unde quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae.'[371] Gregorius: 'Saepe iustitia nostra ad examen iustitiae divinae deducta iniustitia est et sordet in conspectu iudicis, quod fulget in aestimatione operantis.'[372] Nullus ergo de suis meritis confidat; non modicum valet ad meritum scire quod non sufficiant merita. Bernardus: 'Exaggera quantum vis merita et extolle sudores; melior est misericordia Domini super vitas.'[373] Idem: 'Meum meritum est miseratio Domini.'[374] Idem: 'Vapulem sane ut male operans, si forte immerita verbera computentur, forte miserebitur flagellato qui in me non invenit meritum quod remuneret.'[375] Idem: 'Nemo se seducat, quia si bene cogitare voluerit, inveniet procul dubio quia nec cum decem millibus possit occurrere ei qui cum viginti millibus ad se venit.'[376] Et est sumptum de Lucae 14.[377] Idem: 'Spiritus sanctus illos quos repleverit et spiritu fervere et veritatem agnoscere facit; quia sola misericordia est quae homines praevenit et perducat.' Et subdit: 'Multum sibi de hac misericordia undique attraxerat David cum diceret, 'Misericordia eius praevenit me,' et 'Misericordia tua subsequetur me,' et 'Misericordia tua ante oculos meos est,' et 'Qui corripit me in misericordia et in miseratione,' et 'Deus meus et misericordia mea'.'[379]

Caput 3: De superbia qua quis credit se habere quod non habet.

Sequitur de tertia specie superbiae pertinente ad intellectum, quae est quando /p. 238b/ quis credit se habere bonum quod non habet. Ad cuius vitii detestationem primo potest valere commendatio eius contrarii. Unde Bernardus: 'Magna et rara virtus profecto est mirabilem te apparere et contemptibilem reputare. Ego ceteris virtutibus mirabilius hoc iudico.'[380] Sic e contrario dici potest quod valde magnum vitium est te miserabilem apparere et laudabilem reputare. Hoc ceteris vitiis mirabilius iudicandum est. Secundo maledictionem imprecatur Esaias laborantibus hoc vitio, Esaiae 5: 'Vae qui sapientes estis in oculis vestris.'[381] Tertio, quia hoc vitium impedit hominem a gratia; Proverbiorum 26: 'Vidisti hominem sapientem sibi videri; magis illo spem habebit insipiens.'[382] Est autem triplex ratio quod hoc vitium impedimentum sit Dei gratiae. Prima est quod laborans hoc vitio gratiam Dei non petit cum credit se habere; et quia non petit, ideo non accipit. Seneca: 'Ideo mutari nolumus quia nos optimos credimus.'[383] Secunda est quia tali non libenter Dominus dat gratiam suam, quia scit quod non esset gratus cum ipse iam credat eam habere; et sic quasi perderet Dominus gratiam suam si illi eam daret. Bernardus: 'Nunquid non perit quod datur ingrato?'[384] Tertia est quod ille quasi plenus est de nihilo; ideo non potest capere aliquid. Bernardus: 'Non est quo se immisceat vanitas, ubi totum occupat caritas.'[385] Ita non est quo se immisceat veritas quando aliquem occupat falsitas. Quarto facit ad detestationem huius delusio magna quae fit laborantibus hoc vitio. Deluditur etiam eis sicut delusum est cuidam rustico portanti agnum venalem ad forum. Quem quidam leccator videns dixit sociis suis: 'Vultis habere agnum quem portat rusticus?' Illi dixerunt: 'Volumus.' Et ipse disposuit per diversa loca socios per quae rusticus erat transiturus, dicens quod quilibet eorum quaereret si rusticus ille vellet vendere canem illum. Et cum primus quaereret, respondet rusticus quod /p. 239/ non esset canis sed agnus. Sed cum quaesivissent alii similiter, deinde credidit de agno quod canis esset. Sic superbus plus adulator quam sibi credens, deinde credit se habere bonum illud quod prius certissime sciebat se non habere.[386] Seneca: 'Monstrabo tibi quid omnia possidentibus desit, ista scilicet hominem qui verum sibi dicat. Et hominem inter mentientes stupentem, ipsa consuetudine proiectum, blanda audientem, adversa producat.'[387] Sic adulatores faciunt de superbo sicut de vesica pueri, quam unus aliquantulum inflat, alius plus, et tertius plus, donec bene inflata est. Sic unus adulator inflat superbum, alius vero amplius inflat. Seneca: 'Omnium adulatorum unum officium, una intentio est: quis blandissime fallat.'[388] Quinto facit ad detestationem huius vitii hoc quod hominem in tanta caecitate ponit ut etiam caecitatem suam agnoscere non possit. Alii caeci saltem caecitatem suam agnoscunt, licet alia cognoscere non possint. Ultimo facit ad detestationem huius vitii hoc quo diabolus facit de tali saccum, non solum ad continendum vilia sed etiam ad continendum nulla.

De remediis contra superbiam.

Triplex autem potest esse remedium circa hoc vitium. Primum est frequens meditatio proprii status. Bernardus: 'Meditatio quid desit docet, oratio, ne quid desit obtinet.'[389] Et est illud valde utile homini et Deo valde placet, quod homo se inspiciat saepe. Bernardus: 'Illam animam diligit Deus quae sine cessatione se considerat et sine simulatione se considerando iudicat.'[390] Idem: 'Si noveris mysterio omnia, noveris alta caeli, lata terrae, profunda maris: si te non noveris, eris similis homini aedificanti sine fundamento, ruinam non structuram faciens.'[391] Secundum, ut corrigenti exhibeatur facies hilaris, adulanti tristis. Sic enim fiet ut a multis corrigaris et a nullis adulatoribus decipiaris. /p. 239b/ Nemo enim invito auditori libenter narrat, ut ait Hieronymus.[392] E contrario autem multos invenit adulatores qui libenter eos audit; Proverbiorum 29: 'Princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habet impios.'[393] Tertium est ut speculum sacrae Scripturae faciei mentis saepe opponatur. Unde Gregorius: 'Sacra Scriptura tanquam speculum mentibus nostris opponitur, ut si quid in ea foedum fuerit, verius videatur.'[394]

Caput 4: De superbia qua quis praeponit se aliis in aestimatione sua.

Sequitur de quarta specie superbiae, quae est quando aliquis in aestimatione sua praeponit se aliis. Quae est magna rusticitas, et magna fatuitas, et magna iniquitas. Quod sit magna rusticitas patet per hoc quod laborans hoc vitio quasi vult sedere altior aliis in hospitio proprio et ibi maxime inhonorat homines ubi deberet maxime honorare eos, scilicet in propria domo. Non sic faciebat Abraham, qui dicit Genesis 18: 'Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis?'[395] Ubi dicit Gregorius: 'Aperte cernimus in quo loco se posuerat qui se pulverem et cinerem etiam cum Domino loqueretur aestimabat.'[396] Qua ergo poena feriendi sunt qui ad summa non proficiunt et de minimis se extollent?

Quod stultum sit se aliis praeferre.

Quod autem magna fatuitas sit se aliis praeponere patet primo per hoc: quanto quis magis se appretiat, tanto minus appretiabitur a Deo, et tanto minus valet. Exemplum in Saule, qui cum esset parvulus in oculis suis, factus est rex; e converso autem, cum magnus esset, a regno deiectus est, 1 Regum 15.[397] Despicientem autem se Deus appretiat; Psalmo 50: 'Cor contritum et humiliatum Deus non despicit.'[398] /p. 240/ Secundo, per incertitudinem quam habent homines in praesenti vita de bonitate sua vel aliena; Ecclesiastes 9: 'Sunt iusti et sapientes, quorum opera sunt in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.'[399] Et licet homo praesentialiter certus sit de bonitate sua vel malitia aliena, finaliter tamen incertus est; qui enim hodie est homicida, forsitan in Dei providentia est de ordine Cherubim; et licet tu modo sis bonus, tamen in Dei praescientia iam es affixus infernali patibulo. Ecclesiastes 8: 'Vidi impios sepultos, qui cum adhuc viverent, in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum.'[400] Vidit Salomon spiritu prophetico sepultos in inferno qui in mundo isto sancti credebantur. Ideo nulli debet se homo comparare. Bernardus: 'Noli te comparare maioribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli vel uni. Nemini te non dico praeponas, sed nec praesumas comparare.'[401] Idem: 'In anima plane non est timenda quantalibet humiliatio; horrenda autem nimiumque vel pavenda vel minima temere praesumpta erectio.'[402] Et est competens exemplum de illo qui ingreditur per ostium bassum, cui non nocet quantumcunque se inclinet, sed si elevaverit se plus debito, laedet caput suum; quod accidit his qui per humile ostium paradisi volunt ingredi. Augustinus: 'Ostium paradisi est humile; quod si sano capite volumus intrare, oportet nos caput dimittere.'[403] Tertio, per hoc quod aestimatio qua aliquis praefert se aliis apud Deum, cui cogitatio locutio est, quaedam ostentatio est propriarum divitiarum et obstruit sibi fontem divinae misericordiae. Bernardus: 'Pharisaeus dissimulat miseriam.'[404] Quarto per hoc quod talis vult esse iudex sui ipsius, cum proprius amor homines fallat in iudicio sui ipsius. Bernardus: 'Amor sicut nec odium veritatis nescit iudicium.'[405] Idem: 'De legibus humanis statum et in causis tam ecclesiasticis quam saecularibus scio servatum /p. 240b/ homines speciales amicos causantium non debere admitti in iudicium, ne vel fallant vel fallantur amore suorum. Quod si culpam amici tuo iudicio illius amor aut minuit aut prorsus abscondit, quanto magis amor tui tuum contra te iudicium fallit?'[406] Seneca: 'Ita fere comparata est omnium natura hominum, ut aliena melius iudicet quam sua. Tali potest dici: Tu iudicium de teipso facis, iudicium tuum non est verum.'[407] Quinto, quia tales credunt solem iustitiae non lucem dare nisi in domo conscientiae eorum; quod indubitanter magna fatuitas est. Bernardus: 'Nolo ut nusquam arbitreris lucere diem nisi in cella tua; nusquam esse serenum nisi penes te; nusquam operari gratiam Dei nisi in conscientia tua. Malo te cogitare ubique esse serenum nisi apud te et peius de te quam de aliquo alio aestimare.'[408]

Quod sit magna iniquitas se praeferre aliis quantum ad Deum.

Iniquitas etiam magna est praeferre se aliis et quoad Deum et quoad proximum. Quantum ad Deum quadrupliciter est iniquus qui se aliis praeponit. Primo in hoc quod iudicium datum filio Dei sibi usurpat. Iohannis 5: 'Omne iudicium dedit filio.'[409] Secundo, quod opus eius despicit; Proverbiorum 14: 'Qui calumniatur egentem, exprobat factori eius qui fecit talem.'[410] Multum displicet mulieri quid despicit filium suum, vel artifici cum quis despicit opus eius; ita Deo displicet cum quis despicit creaturas eius. Tertio, quia cum se solum bonum credit, quodammodo de Deo male sentit; et de sapientia Dei male sentit qui credit quod Deus in uno solo loco divitias posuerit. Et de bonitate eius male sentit, cum credit quod aliis Deus non sit bonus nisi sibi, vel credit quod aliis sit parum bonus, in quo Deo derogat. Unde super illud Matthaei 5: 'Qui dixerit fatue,'[411] dicit Glossa: 'Non /p. 241/ modicus furor est quem Deus sale sapientiae condivit infatuatum dicere et salienti Deo erogare.'[412] Quarto iniquus est talis in Deum quia, dum ipse Deus est magnus in se, in eo quodammodo parvus est; cum contrario modo oporteat esse. Oportet enim hominem minui ut Deo in eo crescat, iuxta illud praecursoris Iohannis 3: 'Illum oportet crescere, me autem minui.'[413]

Quod sit magna iniquitas se praeferre aliis quantum ad proximum.

In proximum vero iniquus est qui se praefert aliis dupliciter. Primo quia praesumit proximum iudicare in quo non habet iudicium et contra prohibitionem Domini, Matthaei 7: 'Nolite iudicare, et non iudicabimini.'[414] Et Apostolus Romanorum 14: 'Tu quis es, qui iudicas servum alienum? Domino suo stat aut cadit.'[415] Secundo, quia inique iudicat et quasi habet stateram dolosam cum pro uno peccato quod scit de proximo suo ei praeponit se, cum se sciat multa peccata commisisse. Praeterea nescit circumstantias peccatorum in proximo, quae multum possunt diminuere peccatum eius; nescit enim qua intentione fecit, utrum ex surreptione vel debilitate, utrum ex ignorantia vel ex certa scientia, utrum casu vel ex proposito, et utrum ex vehementia tentationis. Item pro ridiculosa argumentatione, quam non auderet etiam recitare in scholis, proximum suum iudicat malum, vel pro aliquo levi signo. De hac statera Proverbiorum 11: 'Statera dolosa abominatio est apud Deum.'[416] Qui sapiens esset, longe peccata sua maiora quam aliorum aestimaret, cum melius cognoscat circumstantias peccatum suum aggravantes quam circumstantias quae aggravant peccata aliorum. Unde Bernardus: 'Qui perfecte semetipsum examinando intelligit, suo peccato nullius peccatum par esse existimat quod non sicut suum intelligit.'[417] Homini qui se praefert aliis, qui de solo bonam habet opinionem, /p. 241b/ quandoque ita accidit sicut accidit Aman, qui de solo credebat quod a rege esset honorandus cum a rege esset suspendendus; Esther 6: 'Cogitans Aman in corde suo quod nullum alium rex nisi se vellet honorare, respondit,' etc.[418] Et subditur quod 'suspensus est Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo.'[419] Mardochaeum vero, quem Aman suspendere voluit, rex honorari praecepit. Sic ille qui alium iudicat quandoque est condemnandus, et qui ab eo iudicatur, ad regnum est sublimandus.

Caput 5: De divisione superbiae affectus. Et primo de praesumptione et de triplici damno quod ex ea provenit.

Superbia affectus dividitur in praesumptionem et appetitum propriae excellentiae. Primo igitur prosequemur de praesumptione. De qua primo ostendemus quantum praesumptio homini sit timenda; secundo praesumptuosos homines fatuos esse; tertio distinguemus diversas species praesumptionis. Tripliciter potest ostendi quod valde timenda est praesumptio. Primo per hoc quod Dominus cum tanto damno et iactura animarum voluit huic morbo mederi. Ideo enim distulit incarnari longo tempore ut praesumptio in homine destrueretur. Noluit enim venire donec homo de lege naturali et scripta convinceretur quod neutra iuvare potuisset. Secundo per hoc quod Dominus aliquando viros sanctos permittit cadere in aliquod manifestum peccatum mortale, ne de se praesumant; Augustinus: 'Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum et manifestum peccatum, unde sibi displiceant qui iam sibi placendo ceciderant.'[420] Salubrius enim sibi Petrus quando flevit displicuit quam placuit quando praesumpsit. Tertio per hoc quod multiplex damnum provenit ex praesumptione; et est triplex damnum /p. 242/ quod inde provenit. Deus enim praesumenti de se auxilium suum subtrahit; subtracto Deo auxilio, homo in bono non proficit et tamen in malo corruit. De primo, Iudith 6: 'Praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias.'[421] De secundo, super illud Psalmi 67, 'Infirmata est, tu vero perfecisti eam'[422]: 'Non firmaretur, inquit Augustinus, nisi infirmaretur.'[423] Idem: 'Multos impedit a firmitate praesumptio firmitatis.'[424] De ruina quam facit praesumptio patet in Petro, qui vilius omnibus corruit quia prae ceteris praesumpsit. De praesumptione eius, Marci 12: 'Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.'[425] Et Lucae 22: 'Domine, paratus sum tecum in carcerem et in mortem ire.'[426] De ruina eius Matthaei 26, qualiter ad vocem ancillae Christum negaverit.[427] Unde Augustinus loquens ei: 'Ubi dixisti 'sufficio,' ibi defecisti; ubi tibi placuisti, ibi periisti.'[428]

De fatuitate illius qui de se praesumit.

Fatuitas vero de se praesumentium ostenditur primo per verba scripturae quae infirmitatem humanam ostendunt: 2 Corinthiorum 3: 'Non quod sufficientes simus aliquid cogitare ex nobis,' etc.[429] Si non sufficit homo ad bene cogitandum, quod minimum est inter bona opera, quomodo sufficit ad alia? Iohannis 6: 'Nemo venit ad me nisi Pater meus traxerit illum.'[430] Item dicit Ecclesia Canticorum 1: 'Trahe me post te.'[431] Ubi dicit Bernardus in persona ecclesiae: 'Domine, scio me nequaquam esse perventurum ad te nisi gradiendo post te. Sed neque hoc quidem nisi adiutus a te. Ideo precor ut trahas me post te. Beatus siquidem est, cuius auxilium abs te. Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum perventurus quandoque ad te in montibus gaudiorum.'[432] Oseae 13: 'Ex te perditio tua, Israel; tantummodo ex me auxilium tuum';[433] et Psalmo 77 dicitur homo, 'spiritus vadens et non rediens,'[434] quia per se vadit homo ad peccatum, sed per se non redit. Navis per se descendit in rapida /p. 242b/ aqua, sed per se non ascendit. Piscis per se intrat in nassam, sed non per se exit. Terra spinas et tribulos per se profert, sed non profert per se triticum. Sic homo per ei potest facere malum, sed non bonum; Iohannis 15: 'Sine me nihil potestis facere.'[435] Unde Augustinus loquens de negatione Petri dicit: 'Hic cognoscitur quam verum sit 'Sine me nihil potestis facere.' Ecce ad unius aurae impulsum firmissima columna contremuit.'[436] Secundo, per collationem imbecillitatis nostrae ad fortitudinem hostium nostrorum; nos enim sumus quasi locustae gigantibus infernalibus comparati, qui sunt hostes nostri. Valde ergo fatuus est qui de se praesumit. In Deo tamen possumus etiam gigantes vincere. Unde Origenes super Numeri ubi loquitur de exploratoribus missis a Moyse: 'Vult Dominus Iesus res mirabiles facere, vult de locustis superare gigantes, et de his qui in terra sunt caelestes vincere nequitias.'[437] Tertio, exemplis virorum fortium qui corruisse leguntur, sicut exemplo Petri, David, Salomonis, et similium. Gregorius: 'David cadente nemo superbiat.'[438] Multos legimus in monte praesumptionis corruisse. Unde multum fugiendus esse mons este. Unde Augustinus: 'Multum instrenuus est qui illuc ire contendit ubi multos corruisse conspicit.'[439] In monte hoc ceciderunt qui operantur iniquitatem. Praecipue potest agnosci fatuitas praesumentium de se per experientiam propriae imbecillitatis. Levem enim correctionem vel modicum verbum sustinere nequimus. Quomodo ergo magna praesuminus qui modicum non possumus? Fatuitatem praesumentium de se insinuat nobis Salomon, Proverbiorum 14 dicens: 'Sapiens timet et declinat a malo; stultus transilit et confidit.'[440]

De quatuor speciebus praesumptionis.

Sequitur de specibus praesumptionis. Et possumus distinguere quatuor /p. 243/ species ipsius. Prima species est quando aliquis praesumit quod alii non praesumunt, sicut illi qui nova praesumunt, praeferentes se antecessoribus suis, et qui coram aliquibus sibi aequalibus vel maioribus praesumunt quod non ipsi. Ad hanc speciem praesumptionis videtur referri illud Ecclesiastici 32: 'Audi tacens simul et quaerens, et in medio magnatorum loqui non praesumas.'[441] Secunda est quando aliquis praesumit de quo praesumendum non esset, ut cum aliquis praesumit de viribus suis, vel de amicis carnalibus, vel de divitiis. Contra videtur pertinere quod dicitur Ieremiae 17: 'Maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum.'[442] Et subditur: 'Benedictus vir, qui confidit in Domino,' etc.[443] Et illud Esaiae 36: 'Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum? Cui si inmixus fuerit homo, intrabit manum eius et perforabit eam.'[444] Et illlud Proverbiorum 11: 'Qui confidit in divitiis suis, corruet.'[445] Tertia est cum quis praesumit aliquid ante tempus, ut cum quis praesumit de victoria qui est adhuc in pugna. Ad quod refertur illud Iob 12: 'Memento belli, nec ultra addas loqui.'[446] Et illud 3 Regum 20: 'Non glorietur accinctus aeque ut discinctus.'[447] Et vocat Glossa accinctum illum qui indutus est armis et adhuc est in acie, discinctum vero, qui victor est et iam arma deposuit.[448] Ad idem potest referri quod dixit quidam pater cuidam fratri dicenti 'Ego sum mortuus mundo': 'Et si tu mortuus es,' ait pater, 'diabolus tamen mortuus non est.'[449] Ad hanc speciem praesumptionis pertinet quando aliquis praesumit de perfectione, quia adhuc est in inchoatione. Quantumcunque aliquis profecerit, semper reputare se debet incipientem. Unde Ecclesiastici 18: 'Cum consummaverit homo, tunc incipit,' etc.[450] Gregorius in Moralibus: 'Nescit mens per torporem veterascere quae semper studet per desiderium inchoare.'[451] Idem: 'Si a bonis inchoatis nolumus lassescere, valde necesse est ut semper ea credamus nos inchoare.'[452] Unde David: 'Et dixi, Nunc /p. 243b/ cepi.'[453] Et Ieremiae 3: 'Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.'[454] Et Ecclesiastici 43: 'A luna signum diei festi luminare, quod minuitur in consummatione mensis.'[455] Sic vir iustus quanto perfectior efficitur, tanto in oculis suis minuitur. Quarta species praesumptionis est quando aliquis praesumit quod est supra vires suas, sicut cum aliquis praesumit quod exibit a peccato cum voluerit, cum tamen casum in peccatum modo cavere non possit; de qua praesumptione Ecclesiastici 29: 'Repromissio nequissima multas perdidit.'[456] De hac praesumptione dictum est amplius ultimo capitulo circa finem de luxuria.[457] Ad hanc etiam speciem pertinet quando aliquis insufficiens recipit curam animarum et promittit se alios a lupo infernali liberare, cum ipse iam sit in ore ipsius. Ad destruendum vitium praesumptionis posuit Dominus hominem iam formatum in paradiso, ut legitur Genesis 2.[458] Ipse homo non posuit se ibi, imo etiam positus a Deo ibi stare non potuit. Quomodo ergo in caelesti paradiso se viribus suis ponet?

Caput 6: De appetitu proriae excellentiae, quae in tres species distinguitur. Et primo de appetitu dominii et eius detestatione.

Dictum est de speciebus praesumptionis. Consequenter dicendum est de appetitu propriae excellentiae. Et cum sit triplex excellentia, scilicet excellentia dominii, et excellentia magisterii, et excellentia simplicis excessus, quando scilicet aliquis excellit aliquem in aliqua gratia, ita tamen quod non est superior ad eum -- adhuc poterit distingui appetitus propriae excellentiae in tres species, scilicet in appetitum dominii, in appetitum magisterii, et appetitum simplicis excessus. De appetitu vero dominii primo prosequemur. Qui ideo /p. 244/ peccatum est quia locus dominii propriae excellentiae locus Dei est, nec debet ab homine appeti. Naturaliter enim inter homines aequalitas esse debet, nec est homo subiectus homini nisi per peccatum in bestiam sit conversus, et sic quodammodo homine inferior sit factus. Unde Gregorius in Moralibus: 'Non est homini data praelatio ut dominetur hominibus sed bestiis terrae et volucribus et piscibus,'[459] idest, hominibus in eo quod induunt faciem horum; ubi enim non delinquimus, pares sumus. Et est sumptum illud de Genesis 1 super hoc verbo, 'Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,' etc.[460] Et subditur: 'Et praesit piscibus,' etc.[461]

De his quae faciunt ad detestationem huius vitii.

Ad detestationem vero huius vitii primo possumus uti dissuasionibus quae faciunt scripturae de hoc vitio, et de multis pauca ponamus. Unde Ecclesiastici 7: 'Noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.'[462] Sicut ad regem specialiter pertinet ponere aliquem in regno suo qui ab alio quam a rege sine eius consensu obtinere vellet, sic Deo iniuriam facit qui ab alio quam a Deo dignitatem quaerit. Item Ecclesiastici 7: 'Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates.'[463] Sicut in conflictu corporali hostes praecipue irruunt super regem, sic hostes spirituales, scilicet vitia et daemones, irruunt praecipue super illum qui in dignitate est. Unde oportet eum virtutem habere dirumpendi eos. Unde Hieronymus: 'Cave honores quos sine culpa tenere non potes. Sublimitas horum magnitudo scelerum est.'[464] Et Gregorius in Pastorali: 'Pollens virtutibus invitus et coactus accedet ad regimen animarum.'[465] Si ille qui virtutibus pollet invitus debet accedere, quid de illo qui vitiis sordet? Ille nullo modo debet accedere; et si accedit, damnosum est et sibi et populo. /p. 244b/ De damno populi, Proverbiorum 28: 'Regnantibus impiis ruinae hominum.'[466] Item: 'Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.'[467] Item: 'Dux indigens prudentia multos opprimit per calumniam.'[468] Et Proverbiorum 29: 'Cum impii sumpserint principatum, gemet populus.'[469] Damnum autem quod incurrit qui cum indignus sit sublimatur, dicit Augustinus: 'In nullo sentio Deum ita iratum mihi quam in hoc quod cum indignus essem poni ad remum, positus sum ad amplustre, sive ad gubernaculum in capite regiminis Ecclesiae.'[470] Secundo ad detestationem huius vitii valent exempla, et de multis exemplis pauca ponamus. Et primo exemplum Christi, de quo dicitur Iohannis 6 quod cum quidam vellent eum regem facere, fugit;[471] quaerentibus autem eum ad mortem ultro se obtulit, Iohannis 18.[472] Quaerentes autem se ad regimen fugit, ut ostenderet quod quibusdam potius expediret esse mortuos quam esse in loco dignitatis. Hoc ipsum confitentur aliqui nobiles et potentes, quod potius expediret eos esse leprosos quam esse in statu in quo sunt. Hoc exemplo utitur Apostolus Ad Hebraeos 12: 'Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes remuneratorem fidei, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.'[473] De Augustino similiter, qui fugiebat ab omni civitate quae non habebat episcopum, ne in episcopatum raperetur.[474] Invenitur etiam de quodam nomine Gaufredo priore Claravallensi, quod cum electus esset in episcopum Tornacensem et ab Eugenio papa et abbate suo sancto Bernardo cogeretur onus episcopatus subire, ipse prostratus ad pedes abbatis et clericorum qui se eligerant in modum crucis, ait: 'Monachus fugitivus si me eiicitis esse potero; episcopus vero nunquam ero.' Cui laboranti in extremis quidam monachus ei carus assistens ait: 'Care mi, oro te ut si potes statum tuum mihi post mortem reveles.' Cui oranti post mortem eius coram altari apparuit in visionem Gaufredus, dicens monacho: 'Ecce /p. 245/ adsum, Gaufredus frater tuus.' Cui ille: 'Care mi, quomodo est tibi?' Cui ille: 'Bene, sed revelatum est mihi a sancta Trinitate quod, si promotus essem in episcopum, fuissem in numero reproborum.'[475]

Quod sit magna iniquitas se praeferre aliis, quantum ad proximum.

Tertio potest valere ad detestationem huius vitii hoc quod ambitiosis male est dum ad dignitatem tendunt; peius est eis cum ipsam iam acquisierunt; pessime erit eis cum punientur de hoc quod in dignitate male se habuerunt. Quod male sit ambitiosis dum ad dignitatem tendunt, primo patet ex verbis Senecae dicentis: 'Quaecunque eminere videntur, quamvis pusilla sint et tantummodo comparatione humillimorum exerent, per difficiles et arduos tramites adeuntur, cum fragosa ad fastigium dignitatis via est.'[476] Item Philosophus: 'Hoc maximum malum habet ambitio quod non respicit vel Deum vel se vel alios, sed per fas et nefas et mille pericula ad dignitatem tendit quam appetit.'[477] Ambitiosus semper est pavidus. Timet enim ne quid dicat vel faciat quod in oculis hominum displiceat, honestatem mentitur, humilitatem simulat, cunctis adulatur, cunctis inclinat, omnium est servus et tributarius, gravem pugnam habet in se dum iniquitas pulsat animum et ambitio continet manum. Quod autem valde male sit ambitioso cum iam habet dignitatem, multipliciter potest ostendi. Primo ex verbis Bernardi dicentis: 'O ambitio! ambitientium crux, quomodo omnes torques et omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis eius.'[478] Idem Seneca: 'Nemo ex his quos purpuratos vides felix est, non magis quam ex illis quibus sceptrum vel chlamydem in scena fabulae assignant.'[479] /p. 245b/ Qui in loco dignitatis sunt, sunt in maiori periculo et quoad corpus et quoad animam frequentes. Unde Hieronymus: 'Honores secum pericula trahunt, cito periclitatur potestas, et quanto maior honor, tanto maiora pericula.'[480] Idem: 'Altissimi montes crebris fulminibus feriuntur.'[481] Unde Augustinus: 'Quanto in loco superiori, tanto in periculo maiori versatur.'[482] Interdum principes propter magnum periculum in quo sunt non audent etiam ire in propriam civitatem nisi ab armatis circumdentur; quod non est parva miseria. Unde Tullius: 'Nonne millies melius est perire quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere?'[483] In maioribus etiam criminibus sunt frequenter qui praesunt. Unde Ieremiae 3: 'Ibo ad optimates et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini et iudicium Dei sui, et ecce magis his simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.'[484] Et in eodem capite in fine: 'Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plena dolo. Ideo magnificati sunt et ditati in terra. Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime.'[485] Unde Seneca: 'Abstrahunt a recto divitiae, honores, et potentiae, et alia quae in opinione nostra sunt cara, pretio sui vilia.'[486] In maiori etiam labore sunt tales. Unde signati sunt per duo operimenta superiora quae in tabernaculo erant de pellibus arietum, propter aestuum et imbrium defensionem; de quibus habetur Exodi 25.[487] Operimenta illa custodiebant operimentum inferius quod erat valde pretiosum. Sic illi qui praesunt custodiunt filios Dei, quos ipse tenere diligit nec vult incommoditatibus et vexationibus exponi. Unde Gregorius: 'Misericors Deus, quos tenere diligit, ab extremis actionibus abscondit.'[488] Nam et pater familias ad eum laborem servos mittit a quo subtiles filios suspendit. Et inde filii sine vexatione /p. 246/ decori sunt, unde servi in pulvere deturpantur. Cappa pluvialis non ideo superponitur ceteris vestibus quia carior habeatur, sed ut potius sola deturpetur; ne fit hoc principaliter ad utilitatem cappae, sed ceterarum vestium. Sic qui superior est non debet se reputare ceteris meliorem. Debet etiam credere se in statu illo positum propter utilitatem populi, non propter honorem.

'Expedit enim ut unus homo moriatur pro populo,'[489] idest, laboriosae vitae et periculosae exponatur, quae est velut mors quaedam. Multi tamen sic fatui sunt ut mortem istam appetent et dulcedinem quietae vitae fastidiant. Unde Gregorius: 'Cessationem a laboribus mundi dominus imperat, sed vesana mens plus assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet.'[490] Habentes manna fastidiunt et caepas desiderant, quae non sine lacrimis comeduntur. Praeterea ambitiosi ex dignitate quam appetunt non obtinent honorem quem intendunt. Non enim honorantur ex dignitate, sed potius dignitas exhonoratur et deturpatur ab ipsis. Ideo egregie de Caesare Tullius ait: 'Caesar cum quosdam honorare voluit, non ipsos honestavit, sed ornamento deturpavit.'[491] Boethius: 'Quanto maior est dignitas, tanto despectiores improbos facit.'[492] An non impune. Reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas ipsi sua contagione maculant. Et licet valde male sit ambitiosis dum sunt in dignitate, deterius tamen erit eis cum pro abusione sua punientur. Unde Hieronymus: 'In maiori gradu maior sine dubio poena.'[493] Et Sapientiae 6: 'Potentes autem potenter tormenta patientur.'[494] Et Apocalypsis 18: 'Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.'[495] Quarto potest etiam ad huius vitii detestationem facere hoc quod vitium istud est valde efficax ad homines capiendos. Unde quidam: /p. 246b/

Plurima cum soleant hominum corrumpere mores,
     Fortius evertunt femina, census, honor.[496]

Idem: 'Quem res nec femina vincere possunt, subiugat ambitio.'[497] Quinto possumus etiam uti ad detestationem huius vitii parabola illa Iudicum 9: 'Iverunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: 'Impera nobis.' Quae respondit: 'Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?' Dixerunt ligna ad arborem ficum: 'Veni et super nos regnum accipe.' Quae respondit eis: 'Nunquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut inter cetera ligna promovear?' Locutaque sunt ligna ad vitem: 'Veni et impera nobis.' Quae respondit eis: 'Nunquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines, et inter cetera ligna promoveri?' Dixerunt omnia ad rhamnum: 'Veni et impera super nos.' Quae respondit eis: 'Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub umbra mea requiescite'.'[498] Ligna super se regem ungunt quando aliqui aliquem eligunt ut eis dominetur. Notanter autem dicuntur ungere. Occasionem enim dant, ut uncte et mansuete debeat se habere erga eos, in hoc quod eum sibi praeficiunt et sibi praeponunt. Valde enim perversum est eos exhonorare qui eum in honore posuerunt et potestate de manu aliorum accepta in oppressionem eorum uti. Quae perversitas est figurata Matthaei 27, in hoc quod milites praesidis accipientes arundinem de manu Christi percutiebant caput eis.[499] In arundine enim, quae vacua est, intelligitur terrena potestas, quae nihil soliditatis habet. Per olivam, cuius pinguedine Deus hominesque utuntur, signatur aliquis ut misericors, qui oleo misericordiae suae paupertatem aliorum condit et quasi impinguat, et lucem divinae gratiae eodem loco in se nutrit et conservat. Talis praelationem refugit, timens /p. 247/ ne occasione eius bonum amittat quod accepit. In ficu intelligitur aliquis contemplativus, iam dulcedinem Dei per contemplationem sentiens, qui praelationem refugit quia timet dulcedinem quam sensit perdere. Scit enim quod oportebit eum per sollicitudinem exteriorum extra se ire. Unde Lucae 14: 'Villam emi, et necesse habeo exire,'[500] dicit Glossa interlinearis: 'ab interna contemplatione';[501] et ibidem dicit glossa Augustini: 'In empta villa dominatio notatur et superbia.'[502] Villam possidere, homines sibi subdere, vitium malum, vitium primum. Per vitem propter vini fervorem intelligitur aliquis perfectae caritatis et ferventis qui praelationem similiter recusat, timens ne fervor caritatis in eo tepescat propter aquam mundanae curae superinfusam. Rhamnus autem est genus rubi, asperum nimis et aculeatum sicut sentes, et secundum Iosephum ad impetum venti ignem naturaliter producit, et est primo molle et post durescit; unde signat aliquem malum ambitiosum, qui spinis vitiorum spinosus est, qui spoliat subditos suos, sicut spinae lana spoliant oves contingentes eas; qui ex se emit ignem perversae conversationis, quo se et subditos comburat incendio infernali. Qui primo se subditis suis mollem exhibet et mansuetum, deinde vero durum, quia tyrannicam vitam exercet, talis regimen non recusat.

Responsio contra illud verbum Apostoli, 'Si quis episcopatum,' etc., quod ambitiosi pro se allegant.

Poterit tamen videri alicui quod appetitus dominii malus non sit, cum dicat Apostolus 1 Timothei 3: 'Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.'[503] Sed nulla est obiectio ista, si quis verbum Apostoli consideret diligenter. Non enim dicit Apostolus quod si quis desideret episcopatum quod ipse bene faciat, vel quod /p. 247b/ desiderium eius bonum sit, sed vult ostendere quid significetur hoc nomine 'episcopatus,' qui nomen Graecum est; unde dicit Glossa super illum locum: 'Exponere voluit Apostolus quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris.'[504] Graecum enim est, et inde dictum vocabulum, quia ille qui praeficitur superintendit, curam eorum gerens. 'Scopus' enim intentio est; unde 'episcopus' Graece, superintendens Latine dicitur, ut intelligat se non esse episcopum qui praeesse dilexerit, non prodesse; episcopus enim est super suam et aliorum vitam intentio. Nec valet hoc argumentum: 'Si quis episcopatum,' etc., ergo desiderium episcopatus est bonum, sicut non valet: latro qui vult furari bonam cappam, desiderat bonam rem; ergo desiderium eius bonam est. Ibi eadem Glossa: 'Locus superior sine quo populus regi non potest, et si ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur.'[505] Unde Hieronymus: 'Otium sanctum quaerit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas caritatis; quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati.'[506] Si autem imponitur, suscipienda est propter necessitatem caritatis, sed non deferenda est delectatio veritatis, ne subtrahatur ipsa fatuitas et opprimatur ista suavitas. Patet ergo quod non appetendus est locus dignitatis, 1 Corinthiorum 13: 'Caritas non est ambitiosa.'[507] Quid autem in dignitatibus homines appetant, utrum lucrum animarum vel lucrum bursarum, utrum laborem vel honorem, satis apparet si honores et divitiae ab officiis ecclesiasticis separentur. Unde legitur quod mortuo Sixto papa diu vacavit papatus, nec inventus est qui subiret illud onus, quoniam non habebat Ecclesia divitias vel pompam saecularem. His adiunctis, tempore Sylvestri illico ambitio nascebatur et late pervagabatur.[508] /p. 248/

Caput 7: De appetitu magisterii.

Dictum est de appetitu dominii; consequenter dicendum est de appetitu magisterii, de quo hoc ordine dicemus. Primo ostendemus ex quibus causis appetitus magisterii possit esse culpabilis. Secundo ostendemus de magisterio curiosorum, quantae sit vexationis et afflictionis. Tertio ostendemus quanti meriti sit ministerium magisterii quod habent viri quos regit timor et caritas Dei. Primum igitur notandum est quod appetitus magisterii culpabilis potest esse quinque de causis. Primo propter ignorantiam, quando scilicet aliquis praesumit docere quod non addidicit. Unde Iacobi 3: 'Nolite plures magistri fieri, fratres mei.'[509] Glossa: 'Nisi tantum discreti et in scripturis docti.'[510] Et Proverbiorum 18: 'Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.'[511] Unde Sallustius: 'Postquam honores adepti sunt, tunc primum acta et praecepta malorum legere incipiunt praeposteri homines.'[512] Ecclesiastici 32: 'Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.'[513] Unde Hieronymus: 'Ceteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricant, sine doctore esse non possunt quod cupiunt; quod medicorum est, promittunt medici, et tractant fabrilia fabri. Sola scripturarum ars est quam sibi passim omnes vendicant.'[514] Et subditur: 'Hanc universi praesumunt, lacerant, docent antequam discant.'[515] Et Gregorius: 'Turpe est tunc solutionem quaerere cum debemus quaestionem enodare.'[516] Socrates cuidam interroganti quomodo posset optime discere ait: 'Si nihil dixeris nisi quod bene scieris.'[517] Secundo potest esse appetitus magisterii culpabilis propter inhonestam vitam. Indignum enim est caelestem doctrinam esse in vase immundo. Unde David: 'Peccatori autem dixit Deus: 'Quare /p. 248b/ tu',' etc.[518] Proverbiorum 26: 'Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic tumentia labia cum pessimo corde sociata.'[519] Dignus irrisione esset qui argento vas fictile ornare vellet, si cum vellet ornare lutum, sordidaret argentum; sic irrisione dignus est qui cum malus sit, tamen ad superbiam et vanam gloriam bona verba dicit. Docens quodammodo obligat se ex doctrina sua ad bene faciendum. Unde super illud Iob 39: 'Aut circumdabis eius collo hinnitum,'[520] dicit Gregorius: 'Collo equi hinnitus circumdatur, quia ne ad perversa opera prodeat, suis vocibus vita praedicantis obsidetur.'[521] Et super illud Proverbiorum 3 'Circumda eas gutturi tuo'[522] dicit Glossa: 'Virtutes docet circumdari gutturi cum vox potius in gutture fieri soleat, quia scilicet praedicationis vox de interius manat, sed exterius circumdat; nam quo aliquos ad bene operandum et vivendum excitant, eo ad bene agendum opera praedicationis seipsum ligat.'[523] Unde Gregorius: 'Qui verbum Dei loquitur, prius studeat qualiter vivat, et post ex actu colligat, quae et qualiter dicat.'[524] Et Ecclesiastici 29: 'Quia in manu habes, ciba ceteros.'[525] Ea in manu habemus quae opere implemus, et talia debemus praedicare aliis. Et Ecclesiastici 29: 'Confirma verbum et fideliter age cum illo, et in omni tempore invenies quod necessarium est.'[526] Bona operatio est verbi confirmatio; mala vero operatio, infirmatio est verbi. Fideliter agit cum verbo qui quod praedicat credere se ostendit, quia idem opere implet. Qui praedicat delectationem aliquam venenatam et toxicatam, et tamen eandem sumit, non videtur credere quod praedicat, nec fideliter agit cum verbo.

De doctrina bona et vita mala.

Et notandum quod habere doctrinam bonam et vitam malam ipsi habenti valde est verecundum et erubescentia plenum, et Deo displicet, et Ecclesiae multum nocet. Primum multipliciter /p. 249/ potest ostendi. Primo ex hoc quod ille qui bene docet et male vivit quasi defert lucernam ante se, quia immunditiam suam ostendit; David Psalmo 118: 'Lucerna pedibus meis verbum tuum,' etc.[527] Proverbiorum 6: 'Mandatum lucerna est, et lex lux est.'[528]

Item tales de bello fugit et tamen ad pugnandum strenue alios exhortatur. Item litera etiam publicae damnationis publicat. Unde Apostolus Ad Romanos 2: 'In quod alium iudicas, teipsum condemnas.'[529] Item in libro Prosperi: 'Bene loqui et male vivere nihil aliud est quam seipsum sua voce damnare.'[530] Talis sibi ipsi contradicit et seipsum confundit. Unde Hieronymus: 'Non confundant opera tua sermonum tuum, ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, 'Cur ergo hoc quod dicis ipse non facis?''[531] Delicatus magister est qui pleno ventre de ieiuniis disputat. Accusare avaritiam etiam latro potest. Sacerdotis Christi mens manusque concordent. Talis opere destruit quod verbo aedificat; Ecclesiastici 34: 'Unus aedificans et alius destruens, quid prodest illis nisi labor?'[532] Talis habet linguam longe maiorem manu, quod sine dubio monstruosum est. Unde Gregorius: 'Monstruosa res est manus remissa et lingua magniloqua.'[533] De tali ironice solet dicere illud Genesis 27: 'Vox quidem vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau.'[534] Quod hoc autem multum displiceat Deo potest ostendi ex hoc quod Dominus maledixit ficulneae habenti folia sine fructu, ut legitur Matthaei 21.[535] Ficulnea enim habens folia sine fructu est praedicator habens verba sine bonis operibus.

Item ostendi potest ex hoc quod Dominus tot maledictiones faciebat Scribis et Pharisaeis, qui habebant folia verborum sine fructu bonorum operum. Quas maledictiones habes Matthaei 23.[536] Quod autem valde noceat hoc Ecclesiae Dei multipliciter potest ostendi. Primo /p. 249b/ per hoc quod doctrina Ecclesiae in eis non habet talem virtutem qualem deberet habere. Unde auctoritas: 'Qui non ardet, non incendit.'[537] Gregorius: 'Magis valet ad praedicandum sancti amoris conscientia quam exercitati sermonis scientia.'[538] Idem: 'Nulla est dulcedo linguae nisi condiatur sapore vitae.'[539] Idem Gregorius super Ezechielem: 'Sermo dulcedinem non habet quem vita reproba intra conscientiam remordet.'[540] Idem: 'Illi soli Deo dulciter loqui voluerunt qui eum cordis visceribus dilexerunt.'[541] Item: 'Sermo Dei contemptibilis redditur hominibus per vitam malam praedicantium.'[542] Unde Gregorius: 'Cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur.'[543] Ipsa etiam veritas suspecta redditur hominibus. Quis enim crederet alicui qui aliquam viam assereret latronibus plenam esse et neminem posse transire per eam absque spoliatione et iugulatione, si post assertionem illam eandem viam eligere vellet? Idem: 'Quis non haberet suspectam exhortationem insequendi hostes factam ab eo quem sciret esse ex parte hostium?'[544] Propter malam vitam eorum qui habent instruere alios multa mala evenerunt Ecclesiae Dei; unde Threnorum 4: 'Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum';[545] effuderunt, inquam, suo malo exemplo.

Tertio potest esse culpabilis appetitus magisterii propter hoc quod appetitur quod proprium est Dei, scilicet magisterium. Occasionem addiscendi potest dare homo homini, sed proprie non docet nisi Deus. Unde Augustinus: 'Magisteria forinsecus adiutoria quaedam sunt et admonitiones, sed cathedram habet in caelo qui corda docet.'[546] Aliud est oculis materiam ministrare quae videtur, et aliud est visum conferre /p. 250/ oculis. Ad doctores forinsecos pertinet materiam ministrare illis qui addiscunt, sed ad interiorem magistrum pertinet ut ad videndum sensum cordis aperiat. Et sicut oculus et res obiecta non sufficiunt ut visus in actu fiat nisi oculus illuminetur, sic praeter discipulum et forinsecum doctorem necessarius est sol iustitiae, a quo intellectus illuminetur; unde postquam aliquis audivit a doctore forinseco, ipse antequam acquiescat consulat magistrum interiorem. Quod autem Dei proprie sit magisterium, multis testimoniis scripturae potest ostendi. De quibus pauca sufficiant ponere. Legitur Matthaei 23: 'Nolite vocari rabbi; unus enim est magister';[547] ubi dicit Glossa interlinearis: 'Ne quod Deo debetur, vobis praesumatis attribuere.'[548] Glossa: 'Unus est qui illuminat hominem, quod non alius homo sed tantum exercet dicendo non intellectum praestat.'[549] Item Glossa: 'Magister ex consortio veri magistri tanquam eius nuntius et pro reverentia ipsius a quo mittitur honoratur.'[550] Item Proverbiorum 2: 'Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia.'[551] Et Ecclesiastici 1: 'Omnis sapientia a Domino Deo est.'[552] Et Iohannis 6: 'Et erunt omnes docibiles Dei,' ut dicit Glossa.[553] Testantur prophetiae omnes homines illius regni, id est Christianae fidei, esse docibiles Dei; et quia si homines foris loquuntur, tamen solus Deus sensus aperit intus. Item Iohannis 14 dicitur de Spiritu Sancto: 'Ille vos docebit omnia';[554] et 16: 'Docebit vos omnem veritatem.'[555] Interlinearis: 'Intus sine sono.'[556] Sic fit et aliis sanctis. Item 1 Iohannis 2: 'Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus';[557] Glossa: 'Nemo docenti tribuit quod ex ore docentis intelligit.'[558] Nisi enim intus sit qui doceat, lingua doctoris exterius in vanum laborat; nec tamen doctor taceat, sed quod potest agat. Ad idem ostendendum valet quod dicit Philosophus, /p. 250b/ quod 'studium est expectatio divinae illuminationis.'[559] Idem: 'Impossibile est de pellibus caprarum aut ovium haurire sapientiam.'[560] Ideo oratio praemittenda est ab his qui studere volunt. Sapientia enim Dei donum est. Nec debet aliquis tentare rapere eam violentia laboris vel studii irrequisito Domino. Iacobi 1: 'Si quis indiget sapientia, postulet a Deo.'[561] Et Augustinus: 'Oratione melius solvuntur dubia quam inquisitione alia.'[562] Quarto potest esse culpabilis appetitus magisterii quia homo appetit esse superior illo quem natura genuit sibi aequalem. Unde Augustinus: 'Hominem homini subdi non natura est hominis bene instituti sed poena damnati.'[563] Aequalitas multum placet Deo. Unde David: 'Mirabile templum tuum in aequitate.'[564] Quinto potest esse culpabilis appetitus magisterii si propter vanam gloriam appetatur. Sic faciebant Scribae et Pharisaei; unde Matthaei 23: 'Amant primos recubitus in cenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus 'Rabbi'.'[565]

De afflictione magisterii curiosorum.

Dictum est ex quibus causis possit esse culpabilis appetitus magisterii. Nunc dicendum est quantae afflictionis magisterium curiosorum sit. Quod satis ostendit nobis Salomon Ecclesiastes 1 dicens: 'Proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae sunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occupentur in ea.'[566] Alia translatio habet 'hanc dissensionem pessimam.' Studium curiosorum dici potest occupatio mala, peior, et pessima. Mala, propter afflictionem tam corporis quam animae quae est ibi, et praecipue ista afflictio ubi parva vel nulla utilitas est. Unde Seneca: 'Quid retorques in illa quaestione quam utilius est contempsisse quam solvere?'[567] Idem: 'Nullius rei difficilis est inventio, nisi illius /p. 251/ cuius inventae hic nullus est fructus invenisse.'[568] Peior vero est propter contemptores sapientiae et fastidiosos auditores. De contemptu sapientiae habetur Proverbiorum 1: 'Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.'[569] Ideo despicitur sapientia a stultis, quia ab eis non cognoscitur, sicut aurum et argentum a brutis animalibus conculcantur quia ab eis non cognoscuntur. De contemptu etiam sapientiae dicit Seneca: 'Ad sapientiam quis accedit, quis dignam iudicat, nisi quam in transitu noverit? Quis philosophum aut ullum liberale studium respicit, nisi cum aliquis pluvius interveniat dies quem perdere libet? Nihil itaque invenitur ex his quae parum investigata antiqui reliquerunt. At si hic inventus sobria incumberet, hic maiores docerent, minores addiscerent, vix ad fundum veniretur, ubi veritas posita est, quam nunc summa et levi manu quaerimus.'[570] Dicit iterum Seneca: 'Fastidientis stomachi est multa degustare.'[571] Quidam auditores adeo fastidiosi sunt quod non possunt sustinere quod aliquid eis dicatur quod alias audierunt, licet illud nesciant. De quibus mirum est quomodo ipsi possint audire missam de Beata Virgine, quam toties audierunt. Pessima vero occupatio est propter periculum quod ibi est. Difficile enim est docentes a superbia et vana gloria non seduci. Etiam pedibus apostolorum, id est affectibus, dicitur pulvis vanae gloriae adhaesisse. De hoc periculo habetur Matthaei 4 super illud 'Et statuit illum supra pinnaculum templi.'[572] Ibi enim dicit Glossa: 'In eo loco Christum tentat, in quo multos deceperat.'[573] Et alia Glossa: 'Ibi erant sedes doctorum, unde populo loquerentur, ubi multos cepit vana gloria honore magisterii inflatos.'[574] Aliud periculum est infidelitatis in Deum. Frequenter enim magistri Deo infideles sunt in talento sibi commisso. Eodem enim pretio quo ipsi emunt cuprum quandoque possunt emere aurum. Et eodem labore possent /p. 251b/ habere aedificativa quo ipsi acquirunt inflativa. Tertium periculum est impietatis in proximum. Frequenter enim magistri potius volunt cavillationibus inutilibus intendere quam fratres suos qui ad mortem trahuntur eripere. Seneca: 'Securius est minuta conquirere cum hostis instat a tergo, et movere iussus est similes, etc. Necessitas excutit quod pax otiosa collegit. Demens merito viderer si, cum saxa in munimentum senes feminaequae congererent, cum iuventus intra portas armata expectaret, sederem otiosus, et huiusmodi quaestiunculas ponerem: 'Quod non perdisti, habes; cornua non perdidisti; ergo cornua habes.' Non vacat ad istas ineptias. Ingens negotium in manibus est, mors me sequitur, fugit vita, adversus haec me doce.'[575]

De merito bonorum doctorum et triplici genere hominum.

Sequitur videre quanti meriti sit ministerium bonorum doctorum, quos timor Dei et caritas regit. Ad cuius rei evidentiam notandum est quod triplex est genus hominum. Alii enim sunt indocti; alii sunt docti, non tamen adeo ut sufficiant docere alios; tertii vero adeo docti sunt ut docere possint. Primi miseri sunt in vita ista. Quodammodo enim brutis inferiores sunt. Unde Boethius in libro Consolationum: 'Humanae naturae ista conditio est, ut tunc tantum ceteris rebus excellat cum se agnoscat; eadem tamen infra bestias redigitur cum se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, homini vero non convenit.'[576] Ad idem facit quod legitur Canticorum 1: 'Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum tuorum.'[577] Sponsa si se ignorat, post greges vadit; quia quodammodo iumentis miserior fit. Miseriores autem /p. 252/ sunt indocti quando moriuntur; Proverbiorum 10: 'Qui indocti sunt, in cordis egestate morientur.'[578] De merito vero eorum qui docti sunt legitur Daniel 12: 'Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.'[579] Sicut enim stellae valde splendidiores sunt quam firmamentum, sic maior est gloria docentium alios quam eorum qui non docent. Praecipue tamen utile est docere eos qui alios possunt docere. Unde servo pigro et nequam obiicitur, Matthaei 25, quod oportuit pecuniam domini sui committere nummulariis;[580] ubi dicit Glossa: 'Nummularii sunt qui praedicationem auditam volunt verbis et opere exercere.'[581] Et quod valde utilius sit docere tales quam docere alios homines, si bene et fideliter doceantur, manifestum potest esse ex hoc quod maior utilitas potest sequi ex eruditione unius talium quam ex eruditione mille aliorum.

Caput 8: De appetitu simplicis excessus.

Dictum est de appetitu dominii et de appetitu magisterii. Nunc dicendum est de appetitu simplicis excessus. Hoc vitio laborant illi qui volunt excedere alios in divitiis vel pulchritudine vel in aliquo alio bono, nec vellent aliquem sibi aequari. Ad hoc vitium videtur pertinere illud quod legitur Lucae 22: 'Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.'[582] Ad detestationem vero huius vitii, primo videtur facere hoc quod hoc vitium peccatum est malitiae (malitiam enim hic intelligimus affectionem alieni mali). Qui enim vult excedere alios, per consequens non vult excedi ab aliis, et sic vult malum aliorum. Vult enim aliorum parvitatem, quia quodammodo facit ad hoc ut sua magnitudo vel sic appareat. Secundo potest valere ad detestationem huius vitii hoc quod ipsum /p. 252b/ reddit animum valde mutabilem. Quando enim ille qui laborat hoc vitio respicit aliquem quem ipse excedit, ipse inaniter laetatur; quando vero aliquem a quo exceditur, tristatur, et sic modo tumet modo dolet, modo inflatur modo tristatur. Hanc mutabilitatem insinuat nobis Seneca dicens: 'Magnitudo certum modum non habet, comparatio autem tollit eam aut deprimit.'[583] Navis quae in flumine magna est, in mari parvula est. Tertium vitium est quasi quaedam fames insatiabilis. Nunquam enim impletur desiderium eius qui omnes alios vult excedere; quia si excedit unum, excedetur ab alio. Praeterea, si excedit aliquem in aliqua gratia, exceditur ab eodem in alia gratia. Praeterea excessus quem ipse appetit, ad malum suum est. Sicut enim abundantia humoris in aliquo membro apostema solet generare, sic excessus in hominibus apostema generat superbiae. Et sicut fatuus esset qui vellet unum oculum alium excedere, cum secundum naturam debeant aequales esse, sic fatuus est qui desiderat ut ipse alios excedat. Profectum proprium potest qui desiderare, sed etiam debet ei placere profectus aliorum quo ei aequentur. Debent omnes filii Dei velut fratres amare aequalitatem et similitudinem. Unde legitur de ipso Filio Dei Ad Hebraeos 2 quod debuit fratribus per omnia assimilari;[584] et Ecclesiastici 32: 'Rectorem te posuerunt; noli extolli, esto in eis quasi unus ex ipsis.'[585]

Caput 9: De speciebus superbiae exterioris, et primo de superbia in corpore.

Dictum est de superbia interiori; consequenter dicendum est de superbia exteriori. Vocatur autem superbia exterior aliquid extrinsecum quod a superbia interiore procedat et eam ostendit. Et potest distingui ista superbia /p. 253/ secundum diversitatem rerum in quibus superbia hominum potest apparere. Potest autem apparere superbia hominum vel in ipso corpore, vel in lectis, vel in equis, vel ornatu, vel amplitudine familiae, in conviviis, in aedificiis, in deauratis libris, et in cantu. Et primo prosequamur de superbia illa quae in ipso corpore apparet. Quae potest distingui secundum diversitatem membrorum quae sunt in corpore, scilicet oris, oculorum, narium, colli, et sic de ceteris membris. Ad superbiam oris pertinet illud Psalmi: 'Disperdat Dominus universa labia dolosa.'[586] Et illud Proverbiorum 14: 'In ore stulti virga superbiae.'[587] Stultus enim verbis superbis quasi quaedam virga homines caedit. De superbia narium, Esaiae 2: 'Quiescit ab homine cuius spiritus est in naribus eius.'[588] De superbia oculorum, Ecclesiastici 23: 'Extollentiam oculorum ne dederis mihi.'[589] Et Proverbiorum 6: 'Oculos sublimes detestatur Dominus.'[590] Et Psalmo: 'Neque elati sunt oculi mei.'[591] De superbia colli vel cervicis, Iob 15: 'Currit adversus Deum erecto collo.'[592] Et Psalmo: 'Dominus iustus concidet cervices.'[593] De superbia aliorum membrorum, Esaiae 3: 'Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt collo extenso et nutibus oculorum ibant et plaudebant et ambulabant pedibus suis et composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus cervicem earum nudabit.'[594] Contra Ezechielis 1: 'Pedes eorum pedes recti,' etc.[595] Et loquitur de quatuor animalibus quatuor evangelistas praefigurantibus. Doctores enim veteris legis habuerunt pedes servorum dum pro terrenis Deo serviebant. Sed doctores novae legis habent pedes rectos, qui caelestia promittunt. Unde 'beati pauperes spiritu.'[596] Item: 'Agite poenitentiam,' etc.[597] Unde de eis dicitur Esaiae 52: 'Quam speciosi pedes evangelizantis pacem, annuntiantis bona.'[598] In veteri lege annuntiantur verba bona, scilicet aeterna. Similiter doctores novae legis pedes habent rectos; Canticorum 7: 'Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis.'[599] Ecclesia filia principis, idest caelestis regis, /p. 253b/ cuius ancilla fuit synagoga. Ecclesia etiam recipit spiritum adoptionis filiorum, synagoga vero spiritum servitutis. In calceamentis autem sunt pulchri gressus Ecclesiae, quia calceati sunt exemplo Christi et apostolorum. Nota quod sponsus Ecclesiae volens totam Ecclesiam pulchram esse, lavit pedes eius, et de quorum inquinatione praecipue timebat. Unde diligenter debet pedes, idest affectus, custodire; Canticorum 5: 'Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?'[600] Non debeat iam Ecclesia vel fidelis anima pedes suos ponere nisi ubi sunt florida et viridia. Florida sunt merita; in floridis enim est spes fructus. Viridia sunt aeterna praemia; in virore enim intelligitur aeternitas. Unde pedes sanctorum suorum servat; pedes enim custodiendi sunt, ne calore adurantur, quod malo exemplo frequenter accidit, et ideo discalceandi sunt. Exodi 12: 'Calceamenta in pedibus habebitis.'[601] Qui agnum paschalem comedit, dominicam imitatur passionem, ad quod multum valent exempla sanctorum. Si pedes collisi sunt per iram vel odium ad proximum, tunc butyro sunt misericordiae ungendi et considerationis misericordiae quam nobis Deus exhibuit et est exhibiturus, si misericordiam proximo impendamus; Iob 29: 'Lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei.'[602] Haec petra Christus est, qui rivos misericordiae multiplicis nobis fundit. Si luto voluptatis inquinati sunt pedes, lavandi sunt aqua lacrimarum vel tribulationis poenitentialis; Iohannis 13: 'Vos debitis alter alterius pedes lavare.'[603] Si pedes aspersi fuerint pulvere inanis gloriae, excutiendi sunt; Matthaei 10: 'Excutite pulverem de pedibus.'[604] Legitur etiam de Iacob Genesis 49 quod 'colligit pedes suos super lectulum.'[605] /p. 254/

Caput 10: De superbia ornatus et his quibus uti possumus contra eam.

Cum ornatus possit esse diversarum rerum decor, ut hominum vel locorum et multorum aliorum, primo ponemus ea quibus possumus uti contra superbiam ornatus humani et virorum et mulierum. Contra hanc superbiam primo possumus uti verbis sanctorum sapientum. De quibus pauca ponere sufficiat. Ecclesiastici 11: 'In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris.'[606] Et 1 Timothei 2: 'Volo mulieres orare in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.'[607] Habitum ornatum in quo vult Apostolus mulieres orare vocat Glossa religionem earum ornantem eas. Vult etiam eas ornatas esse aliis virtutibus, cum verecundia vultus, ut non sint attritae frontis ut meretrices. Vult eas esse sobriae mentis. Vult etiam eas esse ornatas non in crinibus tortis, idest crispis, etc. Vel non ornantes se auro, etc., scilicet ut semper haec crinibus intorqueantur. Item 1 Petri 3: 'Mulieres subditae sint viris suis.'[608] Et subditur: 'Quarum tamen non sit exterius capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus est, homo cordis in incorruptibilitate modesti et quieti spiritus.'[609] Super quem locum talis Glossa habetur, sicut Cyprianus ait: 'Serico et purpura indutae Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis et pectoris perdiderunt.'[610] Quod de illis indubitanter verum est quae ad capiendas animas ornant se. Et subditur in Glossa: 'Quod, si Petrus etiam mulieres admonet coercendas et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas /p. 254b/ , quae excusare possunt cultus suos per maritos, quanto magis id observare fas est virginem, cui nulla ornatus sui competat venia?'[611] Item 1 Timothei 6: 'Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.'[612] Contenti debemus esse tegumento, non quaerere ornamentum. Item Apocalypsis 18: 'Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat purpura et bysso et cocco, et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis; quoniam una hora destituae sunt tantae divitiae.'[613] Item Augustinus: 'Tibi vestis purpurea circudetur, non ad pulchritudinem sed propter necessarium tegumentum, ne dum exquisitis vestieris, alteram turpitudinem assumas.'[614] Ideo dicitur: 'Vestis purpurea,' etc., quia sordes potest homo in vestimentis vitare. Unde dicitur de Augustino: 'Vestimenta eius et calceamenta, nec nitida nimium, nec abiecta plurimum.'[615] Hieronymus: 'Ornatus et sordes pari modo fugienda sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet.'[616] Seneca: 'Non splendeat toga, nec sordeat quidem.'[617] Hieronymus: 'Nec affectatae sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt.'[618] Si tamen vestem sordidam pro Christi amore quandoque oporteat ferre, non est curandum, cum propheta viderit Iesum sacerdotem magnum indutum sordidis vestimentis, et cum Dominus immunditiam corporalem non reputet immunditiam; Matthaei 15: 'Non quod intrat in os coinquinat hominem.'[619] Et iterum: 'Non lotis manibus manducare, non coinquinat hominem.'[620] Et in veritate immunditia corporis vera immunditia esse non videtur, cum sputum quasi mundum iudicatur dum est in ore; quam cito est extra, immundum iudicatur. Seneca: 'Argumentum bonae voluntatis grabatus et pannus, ubi apparuerit aliquem non necessitate hoc pati sed velle.'[621] Idem: 'Nemo nascitur dives; quisquis exit in lucem, visus est lacte et panno esse contentus.'[622] /p. 255/

Caput 11: De exemplis quae dissuadent ornatum superbum et humilem suadent.

Secundo possumus uti contra superbiam ornatus exemplis. Multa autem sunt quae exemplo suo dissuadent nobis superbum ornatum et suadent humilem habitum. Primo suadet nobis hoc ipse Deus. Et hoc dupliciter. Primo in plasmatione hominis. Voluit enim Deus pretiosum spiritum vili sacco carnis abscondere. Nec est verisimile quod voluerit corpus, quod vile est, pretiosum tegumentum habere qui pretioso spiritui vile tegumentum voluit dare. Secundo, in hoc quod parentibus nostris post peccatum tunicas pelliceas fecit, ut legitur Genesis 3.[623] Ad idem etiam monemur diversis exemplis hominum. De quibus, licet sint multa, pauca ponere sufficiat. Unde Augustinus de ipso dicit: 'Fateor, de pretiosa veste erubesco.'[624] Esther 14: 'Domine, tu scis quod abominor signum superbiae et gloriae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detestor illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei.'[625] Merito abominatur Esther signum superbiae, quia signum est diabolicae subiectionis. Diabolus enim est rex super omnes filios superbiae, ut dicitur Iob 41.[626] Et sic dicit Gregorius: 'Evidentissimum signum reproborum est superbia, humilitas electorum.'[627] Sicut ergo aliqua nobilis persona merito dedignaretur, si vilis persona signum servitutis poneret in capite eius et sic duceret eam per civitatem, sic regina Esther, quae cor nobile habebat, abominabatur signum superbiae quod in capite suo erat. Notanter dicit 'quod est super caput meum in diebus ostentationis meae'; ornamentum enim suum non ferebat, nisi quando regi marito suo se ostendebat. In quo mulieres nostri temporis /p. 255b/ multum sunt ei dissimiles, quae cum sunt cum maritis, non curant de ornatu; quando vero in publico volunt procedere, volunt esse ornatae, et tamen dicunt quod ornant se propter maritos suos. Detestabatur etiam Esther ornatum capitis sui quasi pannum menstrui. Et merito; melius enim esset ferre peplum sanguine alicuius animalis cruentatum quam ad vanam gloriam vel superbiam croceatum, excepto scandalo. Vitta enim ad vanam gloriam croceata, peccati sanguine quodammodo intincta est, qui sanguis deterior est quocunque sanguine animalis. Item Iob 15: 'Saccum consui super cutem meam.'[628] Talis deberet esse vestis ad minus poenitentium. Unde Ionae 4: 'Vestiti sunt Ninevitae saccis, a maiore usque ad minorem. Et pervenit verbum usque ad regem Nineve. Et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco.'[629] Item Matthaei 3: 'Ipse Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum.'[630] Antiqui etiam tegebantur vel sacco vel cilicio. Maria etiam Aegyptiaca nuda in nemore latitabat. Si obiicitur de pellibus tabernaculi rubricatis et hyancinthinis, ad hoc respondet Hieronymus sic: 'Olim ista approbantur, quando sanguis pecudis remissio fuit peccatorum. Nunc autem pauper Dominus suam paupertatem et simplicitatem in Ecclesia consecravit.'[631] Et subdit: 'Si hoc iudaizando revocas in templo, revocemus cruorem immolatorum.'[632] Ad idem etiam monemur exemplo mercatorum qui quando torsellum est de panno pretioso, faciunt ipsi cooperturam de burello. Quis fatuum non iudicet illum qui velit torsello pretiosam facere cooperturam? Ad idem etiam monemur exemplo ipsius Sapientiae quae in personis contemptibilibus saepe se abscondit; unde Sapiens: 'Saepe enim sub pallio sordido sapientia. Vade et fac tu similiter, ut sub humili habitu abscondas te.'[633] Ad /p. 256/ hoc etiam monet nos ipsa natura, quae sub terrae vilitate aurum et alia pretiosa abscondit et sub vilitate corticis dulcedinem nuclei habet.

Caput 12: De duodecim stultitiis se ornantium.

Tertio valet contra superbiam ornatus si ostendantur multiplices stultitiae ornantium se. Prima est quod exteriora sua vilia interioribus, quae pretiosa sunt, praeponunt; unde quasi paraturam pomi ipsi pomo praeeligunt. Quandoque unum pomum datur duobus, alter parat; nonne stultus esset, si paraturam detineret, alii vero daret totum? Item si paraturam daret suo socio, fatuus esset qui portionem acceptaret. Sed portionem a diabolo factam isti similem multi acceptant. Ornatum enim exteriorem, qui paraturae pomi similis est, quae quodammodo est depicta (habet enim candorem et ruborem), multi praeponunt animae suae; et sic quasi vilem cooperturam pretioso torsello praeponunt. Diabolus enim non curat nisi de torsellis, idest de animabus. Genesis 14 dicit rex Sodomorum, qui figuram tenet diaboli, ad Abraham: 'Da mihi animas, cetera tolle tibi.'[634] Istam stultitiam superbiae innuit Glossa super illud Iohannis 6, 'Eum qui venit ad me non eiiciam foras'[635]: 'Superbi est foras eiici, qui nihil habet in interiori bono, nec hic, nec in futuro.'[636] Secunda est quod ipsi ordinem Dei pervertunt in seipsis. Volunt enim quod ancilla habeat ea quae dominae sunt, et e contrario. Carnem enim, quae ancilla est, ornant et deliciis pascunt, et oportet ut fiat quod ab ea imperatur, licet mors animae, quae domina est, fame et siti affligitur, et male induta est, et ad praeceptum carnis operatur; quod est valde /p. 256b/ magna perversitas. Unde Bernardus: 'Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio, nimis magna est.'[637] Si quis assereret se fuisse in terra aliqua, in qua dominae omnino se haberent ut ancillae, cum diceret, vix crederetur sibi. Sed in veritate terra illa patria est. In ea enim fere per totum annum fit festum ancillarum, quod alicubi consuetum est fieri in festo beati Vincentii. Tunc enim accipiunt ancillae vestes dominarum suarum. Ista perversitas similis est illi quam ponit Salomon Ecclesiastes 10: 'Servos in equis et principes quasi servos ambulantes super terram.'[638] Et perversitas ista est valde magna et nociva Ecclesiae Dei. Unde Proverbiorum 30: 'Per tria movetur terra, et quartum quod sustinere non potest, per servum cum regere ceperit.'[639] Tertia, quod ipsi valde care emunt quod nihil valere sciunt, scilicet vanam gloriam; quae non valet eis, nec quoad animas, cum animabus sit vade nociva, nec quoad corpora. Iohannis 8: 'Si glorifico meipsum, gloria mea nihil est,'[640] nihil inquam in valore. Quarta est quod ipsi plus expendunt ut pascant oculos aliorum quam ut pascant ventrem suum. Seneca: 'Non sunt homines ad pompam dentibus et ore et ventre contenti, oculis quoque gulosi sunt.'[641] Si quis eat per aliquam civitatem, plures artifices inveniet operantes ut pascant oculos quam qui pascant ventrem. Unde dixit quidam mundum esse animal mirabile qui maiores habet oculos quam ventrem.[642] Potius volunt homines bona sua perdere et divitibus hominibus quasi per oculos ponere quam os Dei in pauperibus famelicum pascere. Unde Bernardus: 'Inveniunt curiosi quo delectentur, et non inveniunt miseri quo sustententur."[643] Cum periculo animae suae acquiritur, unde oculos hominum delectant.' Mira fatuitas est cum videns in pulchritudine rei visae habeat delectari naturaliter potius quam res visa, eo quod videtur melius pertinere ad inspicientes pulchritudinem eorum quae inspiciunt providere quam ad eos qui /p. 257/ inspiciuntur. Debet ergo homo pulchritudinem exteriorem negligere; procuret autem eam si voluerit qui habet eam inspicere. Quinta stultitia ornantium se est quod ipsi similes sunt illi qui ex decore sellae et freni equum aestimat. Unde Seneca: 'Quemadmodum stultus est qui equum empturus non ipsum aspicit sed stratum et frenum, sic stultissimus est qui hominem ex veste circumdata aestimat.'[644] Idem: 'Cum voles aestimationem in re scire qualis sit, nudam inspice.'[645] Et sicut quidam ait: 'Ex auro frenum non meliorat equum.'[646] Sexta est quod omnia sua volunt habere pulchra et se turpes. Unde Augustinus: 'Ecce omnia pulchra sunt cum iniquis, et ipsi sunt turpes.'[647] Ita accidit peccatoribus ornantibus se extrinsecus sicut accidit cuidam regi qui convocatis magnatibus terrae suae fecit convivium magnum, et non erat locus in domo qui non esset opertus purpura et aliis pretiosis. Et affuit quidam philosophus, qui volens spuere, spuit in faciem regis. Et cum ministri propter hoc vellent eum suspendere, non permisit rex, sed quaesivit ab eo quare hoc fecisset. Qui ait: 'Vidi alia loca plena argento et auro, gemmis et purpura, et ideo in barbam regis, quae incrassata est ciborum pinguedine, quam immundam vidi, expui. Non enim vidi locum minus mundum.' Et compunctus est rex.[648] Sic diabolus videns hominem, qui debet esse dominus aliarum creaturarum, minus pulchrum ceteris creaturis, in faciem eius spuit, vel eum contemnendo, vel animam eius maculando. Quod figuratum est ex sputione facta in faciem Domini,[649] et in illa quae fiebat ei qui nolebat suscitare semen fratris defuncti, Deuteronomii 25.[650] Frater hominis defuncti sine semine diabolus est, qui sine spe damnatus est. Cui homo debet suscitare semen, quia ex hominibus angelica ruina est reparanda. Erubescat ergo homo videns se malum et turpem inter suas res bonas et pulchras; /p. 257b/ sicut dominae habentes ancillas pulchras, cum ipsae sint turpes, erubescunt. Unde Augustinus: 'Nonne vides debere erubescere te de bonis tuis, si domus tua plena est bonis et te habet malum?'[651] Septima est quod, cum morte damnati sint et iam ducuntur ad illam, potius tamen cogitant de ornatu quam quomodo liberent animas suas. Seneca: 'Omnes capitis supplicio condemnati sumus et incessanter ad mortem tendimus.'[652] Unde Augustinus: 'Nihil aliud est tempus praesentis vitae quam cursus ad mortem, in quo nemo vel paululum vel tardius ire permittitur, sed pari motu omnes urgentur.'[653] Unde cum ornatus superborum sit ornatus hominum morti adiudicatorum, potius est illusio quam honor. Sicut purpuratio Christi postquam adiudicatus fuerat morti, illusio fuit. Octava est quia inde gloriantur unde deberent erubescere. Triplici ratione potest ostendi quod homo de veste debet erubescere. Primo quia vestis signum est peccati parentum nostrorum. Unde Bernardus: 'Qui gloriatur de veste, similis est furi glorianti de cauterio; quia propter peccatum Adae introductus est usus vestium.'[654] Quis latronem non irrideat, si videat eum gloriari de signo sibi facto pro latrocinio suo, quod in fronte portat? Secundo, quia vestis remedium est turpitudinis erubescentiae, quam per peccatum contraximus. Ante peccatum sufficiebat homini pulchritudo sua, nec habebat aliquam causam erubescentiae; unde non oportebat quod absconderet se sub veste. Sicut sol veste non eget; sufficit enim sibi pulchritudo suae lucis pro vestimento. Similiter rosa non eget ornatu; sufficit enim sibi pulchritudo coloris ad vestiendum. Et sic de ceteris floribus. Matthaei 6: 'Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis quoniam Salomon in omni /p. 258/ gloria sua coopertum non est sicut unum ex istis.'[655] Sed si per peccatum incurrit homo turpitudinem et erubescentiam, necessarium est vestimentum, quod est remedium turpitudinis et erubescentiae. Sicut ergo ad gloriam loripedis non cedit quod habet pedem ligneum, cum sit remedium infirmitatis, nec ad gloriam scabiosi quod scabiem velat, sic nec ad gloriam hominis ornatus, etsi alicui videatur. Unde Augustinus: 'Qui superbit ex abundantia temporalium est tanquam aegrotus qui superbit ex superabundantia medicamentorum vel emplastrorum.'[656] Quis non irrideat aliquem si videat eum depingere domum quae minatur ruinam? Domus talis est corpus hominis. Vix enim staret per quinque dies, nisi cibis et potibus fulciretur. Unde irridendi sunt qui variis ornatibus illud depingunt. A simili possumus dicere quod ille qui superbit ex pulchritudine vestium est tanquam aegrotus qui superbit ex pulchritudine emplastrorum. Et sicut ridiculum esset si loripes pedem ligneum depingeret vel deauraret, sic ridiculum est cum homines se ornant. Tertio ostenditur per hoc quod ornantes se mendicant pulchritudinem suam a creaturis vilioribus quam ipsi sunt. Nobilis homo erubesceret a vilibus hominibus mendicare, et potius indigentiam sustineret quam mendicaret ab eis; sic debet homo erubescere a vermibus et muribus suum mendicare decorem. Unde frater Guido Cartusiensis: 'Quomodo non gloriabitur de pulchritudine qui gloriatur de turpitudine? Vestes te ornant; pulchritudo esset si tu eas ornares.'[657] Nona stultitia est quod ipsi credunt se bene indutos et ornatos cum equus eorum, scilicet corpus, bene ornatus est, cum tamen omnino nudi sint. Apocalypsis 16: 'Beatus qui custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant homines turpitudinem eius.'[658] Et Ezechielis 23: 'Denudabunt te vestimentis tuis.'[659] Et ibidem: 'Dimittent te nudam et ignominia plenam.'[660] Ipsi sunt similes cuidam clerico qui in festo stultorum induit /p. 258b/ equum suum scarleto et ipse indutus erat matta una. Decima stultitia est quod ipsi turpitudinem suam detegunt quando tegere debuerunt; quia qui vident superbum ornatum eorum, male suspicantur de eis. Unde super illud 1 Timothei 2: 'Non in tortis crinibus,'[661] dicit Glossa: 'Superbus habitus non recta facit de se credi.'[662] Et Ecclesiastici 19: 'Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo.'[663] Si nux relinquit corticem exteriorem ante tempus, signum est interioris corruptionis. Sic si Christianus non habet exterius habitum quem Christiana religio requirit, signum est quod vermis alicuius peccati intus lateat; magis erubescibilis culpa est quam nuditas hominis, cum nuditas hominis a culpa habeat quod est erubescendum. Unde magis erubescere deberent illi quorum peccata apparent hominibus quam si ipsi nudi hominibus apparerent. Illi ornantes se dum volunt vitare turpitudinem corporis, turpitudinem assumunt mentis, et dum se ornare volunt, inquinant se ad minus quoad vitia superbiae, quae inquinant omnia bona quae sunt in homine. Unde illud:

Si tibi gratia, si sapientia formaque detur,
Inquinat omnia sola superbia si comitetur.[664]

Undecima stultitia est quod mulieres volunt videri fatuae, licet nolint esse, et potius volunt simulari fatuis quam matronis. Si equus venalis non est, quare signa venalitatis portat in fronte? Quare circulus est ante domum, si ibi non est vinum venale? Ovis Dei quare vult habere signum ovis diaboli? Nunquid non merito dicet ei pastor Ecclesiae: 'Non novi te,' et rapietur a lupo infernali? Signo crucis debent esse signati omnes fideles, idest signo poenitentiae. Unde Apostolus Ad Galatas 6: 'Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.'[665] Praecipue enim deberent habere in capite signa poenitentiae et humilitatis. Et illis qui baptizantur vel confirmantur imprimitur signum crucis in fronte. In capite enim ieiunii asperguntur cinere capita /p. 259/ fidelium. De signatione ista legitur Apocalypsis 7:'Nolite nocere terrae et mari quousque signemus servos Dei in frontibus eorum.'[666] Ezechielis 9: 'Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem, et signa thau super frontes virorum gementium.'[667] Thau figura fuit crucis. Crux enim tria brachia habuit ad figuram thau, postea addita est quaedam tabula a parte superiori ad scribendum titulum. Crucem ergo, quae per thau intelligitur, vult Dominus figi in frontibus fidelium. Sed mulieres abiecto signo Domini posuerunt signum diaboli in frontibus suis. Unde Psalmus: 'Posuerunt signa sua.'[668] Et Apocalypsis 17: 'Mulier circumdata est purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso.'[669] Et subditur: 'Et in fronte eius nomen scriptum Mysticum.'[670] Unde timendum est eis illud quod legitur Ezechielis 9 de non habentibus thau: 'Percutite, et non parcat oculus vester, neque misereamini.'[671] Et subditur: 'Omnem super quem videritis thau ne occidatis, et a sanctuario meo incipite.'[672]

Duodecima stultitia ornantium se est quod ipsi habent caram pulchritudinem corporis, quae adeo parva est ut pellibus murium et stercoribus vermium adiuvetur. Decorem autem animae, qui similis est divinae, sic vilipendunt quod etiam non reputant cum daemones eis aures et nasum praecidunt, iuxta illud Ezechielis 23: 'Nasum tuum et aures tuas praecident,' etc.[673] Quod non fit sine magna contumelia Dei, cum potius velit esse similis in decore muribus quam Deo. Pulchritudinem etiam sotularium suorum bene custodiunt homines, singulis diebus eos tergendo; de pulchritudine autem animae (quae Dei imago est) vix semel in anno cogitant, imo, quod plus est, peccatorum facies, quae sunt facies daemonum, superinduunt -- Psalmo: 'Facies peccatorum sumitis'[674] -- non attendentes illud Ecclesiastici 4: 'Non accipies faciem adversus faciem tuam.'[675] Nec offenditur parum Deus in hoc contemptu imaginis suae. Unde super illud Psalmi: 'In civitate tua imaginem ipsorum,' etc.,[676] dicit Glossa: 'Merito imaginem ipsorum ad nihilum rediget /p. 259b/ Deus in caelesti civitate, quia ipsi in sua terrestri civitate imaginem ipsius ad nihilum redegerunt.'[677]

Caput 13: De aliis quae deberent homines cohibere ab amore superbi ornatus.

Praeter ista sunt alia multa quae deberent homines cohibere ab amore superbi ornatus. Primum est Dei ordinatio, quae vult ut in praesenti tempore intendatur reformationi animarum; et ad hoc specialiter fuit primus adventus Filii Dei in mundum. In futuro vero vult ut fiat reformatio corporum, et ad hoc erit secundus adventus. Tunc enim resurgent corpora sanctorum, et gloriam suam habebunt qui hic sine gloria fuerunt. Unde Bernardus: 'Noli, o corpus, praeripere tempora. Potes enim impedire animae tuae salutem, et tuam operari non potes. Omnia tempus habent; patere ut nunc anima pro se laboret; magis autem collabora ei, quia etsi compateris et conregnabis.'[678] Secundum est quod ornatus iste tunc deficiet quando magis esset necessarius, quando scilicet anima venire debebit ad illam magnam curiam, in qua congregata erunt quae in terra, et quae sub terra, et quae in caelo sunt. Unde Esaiae 3: 'Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion.'[679] Et ibidem: 'In illa die aufert Dominus ornatum calceamentorum et lunulas et torques et monilia et armillas et mitras et discriminalia, et periscelidas et murenulas, et olfactoriola, et inaures et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acies et specula, et sindones, et vittas, et theristra,' etc.[680] Armillas vocat Glossa ornamenta brachiorum. Periscelidas vocat ornamenta talorum similia. Murenulae sunt catenae circa collum. Olfactoriola vocat illa in quibus continebant muscum et similia. Theristra vocat vestes /p. 260/ aestivales valde subtiles visui pervias, quae dicuntur a theron, quod est aestas.[681] Tunc enim mulieres quae se alienis plumis quasi cornix pulchras faciebant, amittent plumas et turpissimae apparebunt; et non solum deficiet gloria ornatus tunc, sed etiam mutabitur in ignominiam, et quae plus habuit de gloria, plus habebit de ignominia. Oseae 4: 'Gloriam eorum in ignominiam commutabo.'[682] Et Esaiae 3: 'Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, pro crispanti crine calvitium, et pro falso pectorali cilicium.'[683] Tertium est hoc quod corpora quae hic fuerunt superbe ornata, a Domino tunc non ornabuntur. Unde Bernardus: 'Nunc eant, nunc rideant qui corpora sua pellibus murium et stercoribus vermium informant; quia cum Dominus ad iudicandum venerit, non reformabit nisi quod abiectionis et humilitatis invenerit.'[684] Unde Apostolus Ad Philippenses 3: 'Salvatorem expectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostrae,' etc.[685] Super quod verbum dicit Bernardus: 'Requiesce in hac spe, misera caro; qui propter animam venit, propter te quoque venturus est; qui reformavit illam, tui quoque non obliviscetur.'[686] Quintum est magnus contemptus aeternae gloriae in eis qui se ornant. Multum enim contemnunt aeternam gloriam qui ei praeponunt gloriam et laudem hominum. Carius enim habent ut pulchri dicantur quam quod regnum aeternum consequantur. Nec etiam laudem semper habent quam habere intendunt. In arca enim non serata thesaurum suum faciunt, et ideo leviter illum amittunt. Unde Bernardus: 'Insipiens tu, qui congregas merces in saccum pertusum, qui thesaurum tuum in alieno ore constituis; ignoras quod arca ista non clauditur nec seras habet.'[687] Quintum est ingratitudo magna, quae est in eis qui superbe se ornant. Valde enim ingrati sunt qui Deum inhonorant in hoc in quo ipse voluit eos prae ceteris creaturis honorare. In hoc specialiter Deus honoravit prae ceteris /p. 260b/ hominem quod eum ad imaginem et similitudinem suam creavit; unde multum ingratus est ei qui in imagine sua contumeliam facit. Quis enim non timeat irreverentiam aliquam facere imagini Beatae Virginis vel imagini Christi hominis, scilicet Crucifixo? Quomodo ergo non timent homines imaginem Beatae Trinitatis irreverenter servare? Illi qui se ornant exterius, similes sunt sepulchris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt omni spurcitia et ossibus mortuorum. 'Corpus enim peccatoris animae mortuae est sepulchrum,' dicit Augustinus.[688] Unde Dominus Matthaei 23: 'Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris hominibus pretiosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.'[689] Ad quod potest induci quoddam exemplum. Balaam, rex quidam magnus, habuit in itinere duos viros obviam in veste attrita et sordia et facie attenuata, et psallebant Domino. Rex autem de curru exiliens amplexatus est eos. Quod videntes principes eius, indigne tulerunt, et cum per se non auderent corripere eum, rogaverunt fratrem eius, ut quaereret ab eo quare tantam reverentiam exhibuisset talibus vilibus personis. Rex autem volens ostendere illis errorem suum, praecepit fieri quatuor arcas: duas deauratas, in quibus posuit ossa mortuorum, obfirmans eas aureis seris; alias duas de pice et bitumine, in quibus posuit pretiosas margaritas et unguenta optima, ligans eas funibus cilicinis. Et posuit eas ante magnates, ut aestimarent quid singulae valerent. At illi deauratas magni pretii iudicaverunt. Quibus rex ait: 'Erratis, omnia opportet inspici interioribus oculis, non exterioribus, sive honorem, sive contumeliam.' Apertis ergo deauratis arcis, ait rex: 'Iste est typus eorum qui exterius sunt gloriosi, intus repleti mortuis et fetentibus operibus.' Deinde apertis aliis duabus, ait: 'Ipse est typus eorum qui extra sunt /p. 261/ sordidis vestibus operti, intus pretiosi bene redolentes apud Deum; quales fuerunt illi de quorum veneratione me reprehendi fecistis.' Et sic confundit eos.[690] Item ornantes se similes sunt fimo cooperto.

Caput 14: Quod superbus habitus potest esse culpabilis multis de causis.

Notandum ergo quod superbus habitus potest esse culpabilis multis de causis. Prima causa est pretiositas. Unde super Lucae 16 de divite qui induebatur purpura et bysso dicit Glossa: 'Si culpa pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non ita vulgariter exprimeret quod dives purpura et bysso indutus apud inferos torqueretur.'[691] Unde Gregorius: 'Nemo pretiosa vestimenta nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior ceteris videatur.'[692] Nemo vult pretiosis vestibus ibi indui ubi a nemine potest videri. Secunda causa est mollities vestium. Unde Matthaei 11: 'Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.'[693] Et super illud Matthaei 3, 'Ipse Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum,'[694] dicit Glossa: 'Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem.'[695] Unde Gregorius: 'Nemo aestimet in fluxu ac studio pretiosarum vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Dominus Iohannem de vestimenti sui asperitate laudasset.'[696] Tertia causa est extraneitas, quando scilicet aliquis vult habere vestes aliis dissimiles. Unde Sophoniae 1: 'Visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina.'[697] Quarta causa est superfluitas. Potest autem ista superfluitas esse duplex: vel quoad multitudinem, vel quoad magnitudinem. Primo modo est superfluitas in illis qui volunt habere vestes longas ut maiores esse videantur; quod vitium multum abundat in quibusdam praelatis qui pileos longos deferent in capitibus, calopodia in pedibus, /p. 261b/ et vestes longas per terram trahunt, volentes sic adiicere ad staturam suam cubitum unum. Unde Lucae 20: 'Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis.'[698] Stola vestis est longa. Illi qui vel magnitudine vel altitudine corporis sui dignitatem volunt honorare, non videntur attendere quod legitur de Saul, quod rex malus fuit 'et altior universo populo ab humero et sursum,' 1 Regum 10;[699] et illud quod dicit David in Psalmo: 'Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei';[700] et illud Proverbiorum 16: 'Spirituum ponderator est Dominus.'[701] Fatui corpora ponderant, et iudicant hominem ex ea parte, ex qua non est homo; Dominus vero spiritum ponderat. Unde Regum 16 dicit Dominus ad Samuelem, cum praecepisset ei de unctione David in regem: 'Ne respicias vultum eius, nec altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis iudico.'[702] Homo enim videt quae apparent; Dominus autem intuetur cor. Pretiosiores species aromaticae in minoribus saccis solent reponi, ut gariophylli et similia.

De caudis mulierum.

Hoc vitio laborant dominae quae longas caudas trahunt post se, terram pretiosis vestibus induentes et de nuditate Christi in pauperibus non curantes. Caudis suis pulices colligunt et pulverem movent hominibus, Christum vero, quem in tot pauperibus nudum respiciunt, non operiunt. Timendum est eis, ne in caudis earum diabolus quiescat. Unde legitur de quodam sancto qui vidit diabolum quendam ridentem, et quaerens ab eo causam risus, dixit: 'Vidi socium meum equitantem super caudam cuiusdam mulieris, quae dum retraheret caudam, cecidit socius meus in lutum, et inde risi.'[703] Secundo modo est superfluitas in illis qui volunt habere diversa paria vestium, et potius volunt vestimenta sua a tinea comedi quam inde Christum in pauperibus indui. Iacobi /p. 262/ 5: 'Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae evenient vobis. Divitiae vestrae putrefacta sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.'[704] Et Bernardus: 'Clamant nudi, clamant famelici et conqueruntur: 'Nobis fame et frigore miserabiliter laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in perticis, vel plicata in manticis?''[705] Quinto potest esse reprehensibilis habitus propter materiam, ut si est serica vel aurea vel argentea. Et notandum quod circa materiam vestium multum proficit, vel potius deficit, curiositas humana. Primo enim fuit materia vestium pellis cum lana; unde Genesis 3: 'Fecit quoque Deus Adam et uxori eius tunicas pelliceas.'[706] Deinde processum est usque ad lanam puram, quae est levior quam pellis. Tertio processum est ad cortices arborum vel herbarum, scilicet ad linum et huiusmodi. Quarto ad stercora vermium, scilicet ad sericum. Deinde ad aurifrigium et ad lapides pretiosos.

De superbia corrigiarum.

Inter ornatus vero qui propter materiam reprehensibiles sunt specialiter videntur esse reprehensibiles corrigiae sericae deauratae vel deargentatae. Et hoc multiplici ratione. Primo, quia superbia talium corrigiarum in loco humiliationis est; unde Micheae 6: 'Humiliatio tua in medio tui.'[707] Unde sicut superbia in paupere amplius displicet Deo quam in divite, quia pauper habet materiam humiliationis et quoddam repressivum superbiae, sic potius Deo displicet superbia circa ventrem, ubi tanta materia est humilitatis, quam in alia parte hominis. Praeterea sicut ignis vehemens est, qui ardet cum aqua, quae contraria est ei, sic valde magna est superbia quae durat ubi tanta est materia humilitatis. Bernardus: 'Non est magnum humilem esse in abiectione; magna prorsus et rara virtus, humilitas honorata.'[708] Sic e contrario potest dici quod magnum prorsus vitium /p. 262b/ est superbia cum humilitate magna. Ideo humilitas Beatae Virginis omnem humilitatem purae creaturae superavit, quia maiorem materiam superbiendi habuit cum Dei mater fuerit. Sic superbia ventris superbiam aliorum membrorum superat, cum maiorem materiam humilitatis habeat. Item saccus bono tritico plenus bene ligatur fune unius oboli. Non modica fatuitas est ad ligandum saccum immunditia plenum quaerere corrigiam sericam deauratam vel deargentatam. Et vasis vinum pretiosum continentibus circuli lignei sufficiunt; ridiculum ergo est, circulis deauratis vel argentatis ligare saccum ventris abominatione plenum. Praeterea quis non irrideat si videat ornatum templi poni circa fimum vel aliquem locum continentem immunditias? Sic faciunt mulieres quae ornant se circa medium corporis. Unde Psalmo: 'Filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.'[709] Est etiam magna stultitia mulierum quod corrigiae illae care constant eis et non prosunt animae nec corpori, imo Deus in eis offenditur et proximus scandalizatur. Ipsae etiam mulieres ex pondere gravantur, cum interdum magis ponderosae sint quam circuli ferrei quos poenitentes deferunt. Multae mulieres sunt, si iniungeretur eis pro poenitentia ut ita ponderosas ferrent corrigias, non acquiescerent iniungenti. Mira insania mulierum quod tantis expensis diabolo se ligant quod tam care emunt unde a diabolo ligentur. Diabolus enim bene scit ligare aliquem suo proprio cingulo.

Sexto reprehensibilis est propter colorem, ut in vestibus clericorum color viridis, rubeus, et varius. Cuius rei ratio esse potest quod talis color in lana ovium naturaliter non invenitur. Si enim Deus voluisset lanam ovium talium colorum esse, ipse potuisset depingere sicut et aves. Et forte in principio non fuit facta tinctura huiusmodi absque culpa et curiositate. Audivi quandam virginem quam conscientia /p. 263/ remordebat quia habebat vestem alterius coloris quam naturalem, allegantem contra se quod ovis, quae nunquam peccavit, contenta esset naturali colore; ipsa vero, quae multum peccaverat, pretiosiori colore uteretur. Et in veritate, cum homo mendicet vestem ab ove, iuxta illud Augustini,[710] ovis mandatum evangelicum implens de duobus tunicis dat unam non habenti. Sufficere debet homini mendicanti color ille qui sufficit ovi lanam largienti. Superbus mendicus est, cui non sufficit illud quod sufficit illi a quo mendicat.

De peplis et vittis croceatis mulierum.

Inter ornatus vero qui propter colorem reprehensibiles sunt, specialiter videntur esse reprensibilia pepla sive vittae mulierum croceatae. Quod multipliciter potest ostendi. Primo, quia displicet alicui principi quando videt vexillum inimici in terra sua. Sed plus displicet ei si videt in aliqua de villis suis, multo plus, si in aliquo de castris suis, et praecipue si videat illud in superiori parte castri sui. Sic Deo multum displicet quando videt superbiae vexillum (quod est diaboli signum) in superiori parte castri sui, scilicet in capite mulieris, et videt vexillum suum remotum a loco, in quo potius volebat illud esse. Humilitatem enim poenitentiae potius voluit Dominus esse in capite. Ezechielis 9: 'Signa thau super frontes virorum gementium.'[711] In signum huius rei fit crucis signum in illis qui baptizantur et in illis qui confirmantur in fronte; et in capite ieiunii, capita cinere asperguntur. Secundo, per hoc quod velum quod est in capite mulieris signum est subiectionis. In hoc ostenditur quod superiorem habet, scilicet virum suum. In hoc enim ostenditur quod ab ea praevaricatio incepit, et ideo potius mulieres velamina deferunt quam viri, et praecipue quando a viris suis cognitae sunt. Unde super illud 1 Ad Corinthios 11: 'Capilli mulieris pro velamen dati sunt,'[712] dicit Glossa: /p. 263b/ 'Ad hoc habet mulier velamen, ut se ream agnoscat et subditam.'[713] Et iterum in eodem capite super illud, 'Non est vir creatus propter mulierem, sed mulier propter virum,'[714] dicit Glossa: 'Ideo debet mulier super caput suum habere velamen propter angelos, ut dicit Ambrosius, ut scilicet ostendatur subiecta viro, et quia per eam praevaricatio cepit.'[715] Unde cum peplum debeat esse signum humilitatis, multum Deo displicet si superbiant inde mulieres. Irridendus esset fur, cui in signum furti bursa suspendi debeat ad collum, si peteret ut illa bursa purpurea esset. Sic irridendae sunt mulieres quae volunt habere pepla croceata. In opprobrio enim suo quaerunt gloriam ubi esse non potest. Non cedit ad gloriam furis si bursa ad collum suspensa sit deaurata. Tertio, per hoc quod mulieres, quae croceum colorem in peplis deferunt, colorem decentem, amabilem Deo et angelis et hominibus mundi cordis, vilipendunt; colorem vero minus decentem contra doctrinam Ecclesiae deferunt, scilicet croceum. Color decens et amabilis Deo et angelis est color albus. Quod croceus color minus sit decens quam candidus patet ex hoc quod nulla est quae non velit habere faciem suam candidam potius quam crocei coloris. Quod autem color iste placeat Deo patet per hoc quod dicitur Canticorum 5: 'Dilectus meus candidus.'[716] Non dicit 'croceus.' Sapientiae 7 de ipso: 'Candor est lucis aeternae.'[717] Et Bernardus loquens de sapientia increata dicit: 'Candor est lucis sapientia, et candidam oportet esse animam in quae ipsa sedem elegerit.'[718] Sic etiam placet Deo candidus color in ornatu corporis potius quam croceus. Quod patet per illud Matthaei 17, quod in transfiguratione Domini 'vestimenta eius facta sunt alba sicut nix.'[719] Magisterio enim Spiritus Sancti institutum est quod sanctissimum corpus Domini panno candido involvatur, non croceo vel alterius coloris; unde bene deberet sufficere immundo corpori color ille ad involvendum se qui sufficit dominico corpori. /p. 264/ Quod etiam color iste placeat angelis patet per hoc quod legitur Marci ultimo angelum apparuisse stola candida; et Matthaei ultimo legitur vestimenta angeli alba fuisse sicut nix; et Iohannis 20: 'Et vidit duos angelos in albis sedentes.'[720] Quod autem hominibus mundi cordis placeat color iste patet, quia si quis occurrat duabus mulieribus, quarum una habeat peplum candidum et altera croceum, statim illam quae defert candidum honestiorem iudicabit, et ita magis ei placebit, nisi iniquitas propria cor eius subverterit. Quarto potest idem ostendi per hoc quod cum ornatus propter vanitatem reprehensibilis sit, quod vanius et mutabilius erit in ornatum, magis reprehensibile erit. Unde cum croceus color in peplis valde mutabilis sit, reprehensibilis est. Si aliqua mulier tunicam suam qualibet septimana tingeret et lavaret, satis fatua diceretur; tales sunt quae singulis septimanis pepla sua et tingunt et abluunt.

De peccato illarum quae praesumunt ponere alienum colorem in vultibus suis.

Septimo est reprehensibilis habitus vel ornatus propter praesumptionem, quando scilicet aliqua praesumit facere quod specialiter ad Deum pertinet, sicut faciunt illae quae alienos crines apponunt capiti, vel colorem innaturalem super faciem; huiusmodi enim proprium est Dei. Unde tales cum Lucifero similes volunt Altissimo esse. Ipsae sunt veluti simiae, quae dum volunt se decorare, spiritualiter se iugulant. Sunt etiam angeli tenebrarum transfigurati in angelos lucis, non attendentes illud Ecclesiastici 4: 'Ne accipias faciem adversus faciem tuam.'[721] Quam mulier assumit contra faciem interiorem animae, quia eam deturpat. Dum enim mulier exterius vult habere pulchram faciem, interius assumit faciem diabolicam, iuxta illud Psalmi: 'Facies peccatorum sumitis.'[722] Facies enim assumpta contraria est faciei naturali, quia ante debitum tempus facit eam /p. 264b/ senescere, et in futuro pro ea punietur. Ioelis 2: 'Omnes vultus redigentur in ollam.'[723] Multum offenditur aliquis artifex quando alius praesumit meliorare opus eius; sic Deus in istis. Praeterea magnam contumeliam facit Deo talis persona, quae potius vult talem faciem habere qualem pictor facit quam qualem ei Deus fecit. De tali muliere dicit Hieronymus: 'Qua fiducia erigit ad caelos vultus, quos conditor non agnoscit?'[724]

Quod sex deberent cohibere mulierem a portando alienos crines.

Sex vero sunt quae possunt cohibere mulieres ab alienis crinibus, si eis diligenter ostendantur. Primum est poena quam scriptura comminatur eis. Unde Esaiae 3: 'Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crines earum nudabit.'[725] Et in praesenti etiam quandoque crines earum nudantur. Unde Parisius accidit in quadam processione quod quaedam simia cuidam dominae peplum cum alienis crinibus abstulit coram populo, et turpis et depilata sicut cornicula depositis plumis alienis remansit. Quod iusto Dei iudicio accidit, iuxta illud Esaiae 33: 'Vae qui praedaris; nonne et tu praedaberis?'[726] Depraedatae fuerat illa mulier mulierem mortuam crinibus suis, et ideo merito eam simia depraedavit. Unde Poeta:

         . . . . Non est lex aequior ulla,
Quam necis artifices arte perire sua.[727]

Secundo, fatuitas magna est quae comitatur hoc vitium. Quod patet ex hoc quod pugiles crines suos abbreviant quando duellum facturi sunt, ne per crines ab hostibus capiantur. Et illi similiter qui intrant religionem tanquam pugiles spirituales. Fatuae tamen mulieres crines suos augent, licet in bello periculosissimo sint, quasi nolint de manibus diaboli evadere. Non de facili evadit mulier de manu diaboli, ex quo tenet eam per crines, quando scilicet mulier habet nimium amorem ad decorem crinium. Item tales mulieres materiam periculosae infirmitatis /p. 265/ quam habent augent cum potius deberent eam minuere, quasi nolint a sua infirmitate curari. Infirmitas autem valde periculosa est, sicut prius ostensum est, superbia quae materia augetur, quando crines alieni propriis crinibus adduntur. Satis sunt istae superbae quae parum habent de crinibus. Tertio, perversitas magna. Faciunt enim tales ad contumeliam Dei ac damnum animarum suarum quod nullo modo facerent propter amorem Dei et salutem propriam. Si iniungeretur alicui mulieri pro poenitentia quod haberet per noctem ad caput suum manum mulieris mortuae, nullo modo vellet habere. Diceret enim terrore se amentem fieri. Crines autem mortuae mulieris vult habere in nocte ad caput suum, in contumeliam Dei et contra voluntatem Ecclesiae. Nec terretur inde, nescio quo diabolico miraculo. Quarto deberet cohibere mulieres a vitio isto magna ingratitudo quae est ibi, quando scilicet ipsae volunt habere in loco isto crines ad Dei contumeliam ubi Christus pro amore earum tulit spineam coronam. Quinto, contemptus Dei, qui est in vitio isto; valde enim Deum contemnunt qui capillos Deo praeponunt, cum capilli videantur esse superfluitates hominis, sicut et ungues. De receptaculo lendium et pediculorum faciunt mulieres thesaurum suum, imo Deum suum; quia hoc ab homine colitur quod prae ceteris diligitur, sicut dicit Glossa super illud Ad Philippenses 3: 'Quorum Deus venter est.'[728] De Maria Magdalena legitur Lucae 7 quod 'capillis capitis sui tersit pedes Domini.'[729] Non enim eos amabat tantum quantum amant dominae nostrae. Sexto deberet cohibere mulieres a vitio isto multiplex malum quod inde provenit tam eis quam proximis earum. Proximis de facili malum provenit ex pulchritudine crinium; crines enim velut quidam laquei sunt quibus fatui capiuntur. Unde legitur Iudith 14 quod ipsa colligavit cincinnos suos /p. 265b/ ad capiendum Holofernem.[730] Cincinni sunt capilli dependentes a capite mulieris. Sicut pueri laqueos faciunt de pilis caudae equi ad capiendum aves, sic diabolus laqueos facit de pilis mulierum ad capiendum viros. Ipsis etiam mulieribus multiplex malum facit pulchritudo crinium. Accidit enim sicut legitur Absaloni accidisse de pulchritudine crinium eius, sicut legitur 2 Regum 14: 'Porro sicut Absalon, vir non erat pulchrior in omni Israel.'[731] Et subditur: 'A vestigio pedis usquqe ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quanto magis tondebat capillos, tanto plus crescebant. Semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries. Ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico.'[732] Quid autem ei acciderit legitur 2 Regum 28, scilicet quod caput eius quercui adhaesit, et illo suspenso inter caelum et terram, mulus cui insidebat pertransiit, et veniens Ioab tres lanceas infixit in corde ipsius.[733] Sic per pulchritudinem crinium adhaeret fatua mulier alicui viro luxurioso, qui per quercum designatur. Quercus enim fructum defert quo porci pascuntur; sic luxuriosi opera faciunt, in quibus infernales porci delectantur. Et veniens Ioab, idest diabolus, infigit tres lanceas in cor fatuae mulieris. Prima lancea est vitium superbiae; secunda, vitium luxuriae; tertia, vitium discordiae propter ipsum inter mulierem et virum suum. De hoc require in tractatu de luxuria, in capite 'De choreis,'[734] ubi ponitur illud verbum Apocalypsis 9: 'Et similitudines locustarum,' etc.[735]

De habitu reprehensibili propter formam vel compositionem.

Octavo potest esse reprensibilis habitus vel ornatus propter formam vel compositionem. In forma vero reprehensibilia sunt ista: incisio ex parte inferiori, sicut fit in vestibus ioculatorum; corrugatio ex parte superiori. /p. 266/ Utinam, si Deo placeret, corrugatae fierent facies earum quae vestes suas corrugare facerent! Reprehensibile etiam est quod caudae ibi assumantur. Natura caudam negavit hominibus, sed miseri homines eam sibi assumunt. Praecipue autem videntur reprehensibiles quoad formam et compositionem sotulares rostrati et perforati et stricti. Rostrum in sotularibus diabolica videtur esse inventio, cum non inveniatur simile in rerum natura. Nullum enim animal est quod in pede rostrum habeat, etsi habeat aliquod in capite. Mulieres vero, quae nusquam rostrum deberent habere, volunt habere in pedibus. Perforatio etiam in sotularibus magna videtur fatuitas, cum sotulares integri meliores sint quam perforati. Similiter strictura in sotularibus magna fatuitas est, cum etiam Deus inde ostendatur {!} et pedes graventur. Non enim ita constringerentur pedes, si essent in compedibus, sicut constringuntur quandoque a sotularibus. Multi sunt qui non reciperent pro poenitentia tale gravamen, si sacerdos eorum vellet hoc eis iniungere. Magna etiam ingratitudo est velle deferre sotulares perforatos in contumeliam Dei in pedibus suis, cum Deus pro amore eius pedes suos voluerit perforari. Magna enim fatuitas est quaerere pulchritudinem in sotularibus cum ad hoc inventi sint ut inquinentur, et per hoc pedes ab inquinatione serventur. Nec in radicibus arborum vel fundamentis domorum pulchritudo solet requiri; sic nec in sotularibus deberet requiri pulchritudo.

De superbia ornatus raptorum et usurariorum.

Nono potest esse reprehensibilis habitus vel ornatus quia est de re iniuste acquisita, sicut accidit in uxoribus usurariorum vel raptorum, quae vestes pretiosas deferunt de lacrimis pauperum. Vestes tales sanguinolentae sunt; Ieremiae 2: 'In alis tuis inventus est sanguis animarum /p. 266b/ pauperum.'[736] Alae sunt extremitates superborum palliorum. Alis istis volatur in infernum, non in caelum. In alis istis invenitur duplex sanguis, scilicet sanguis pauperum: spolia enim pauperum, ex quibus est vestis illa, iudicio scripturae sunt sanguis pauperum et vita eorum; unde Ecclesiastici 34: 'Panis egentium vita pauperum est. Qui defraudat illum homo sanguinis est.'[737] Alius sanguis qui in alis istis invenitur est sanguis ipsius mulieris quae defert pallium quod emptum est de re iniuste acquisita. Mors enim sua latet ibi cum ad damnationem suam illud deferat. Cruentatio ista quae est in vestibus divitum figurata est per chlamydem coccineam, in qua illusus est Dominus. Illusione autem illa ostensus est status principum huius mundi. Decimo potest esse reprehensibilis ornatus vel habitus propter amorem nimium quem habent mulieres ad pulchritudinem. Tantus enim potest esse amor ille quod est mortale peccatum et quasi idololatria, ut quando amorem Dei superat. Hoc enim ab homine colitur quod prae ceteris diligitur, sicut prius dictum est.

De quinque quae debent cohibere mulieres ab amore pulchritudinis.

Quinque autem sunt quae debent cohibere mulieres a nimio amore pulchritudinis. Primum est vanitas ipsius pulchritudinis. De qua legitur Proverbiorum ultimo: 'Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum, ipsa laudabitur.'[738] Pulchritudo vana est, quia ad nihil valet ei, qui eam habet; potius videtur valere illis qui vident eam et in ea visa delectantur. Potest etiam dici vana quia vadit in nihilum, propter quod flori comparatur, Esaiae 40, ubi sic legitur: 'Omnis caro faenum, et omnia gloria eius tanquam flos agri.'[739] Licet flores sint magni decoris, tamen parum amantur, quia cito transit decor eorum. Sic parum amanda esset pulchritudo corporis, quia cito perditur, ad minus in morte, quando maxime necessaria esset cum /p. 267/ Deo debet praesentari et angelis eius cum ituri sunt ad curiam caelestis regis. Secundo deberet mulieres cohibere ab amore nimiae pulchritudinis hoc quod pulchritudo talis frequenter maledicta est. Unde Iob 5: 'Vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.'[740] Unde dicit Glossa super hoc verbum 'statim': 'Infirmus cum inaequalitate rerum variatur: dum videt prospera, laudat; cum mutantur, nihil esse iudicat. Sed sanus cum gloria ipsam poenam sequentem considerat et statim damnat.'[741] Malae fuerunt pulchrae illae mulieres quae propter pulchritudinem suam damnabuntur. Maledicta est talis pulchritudo mulieris. Multis revera potius expedisset quod fuissent leprosae, vel naso vel auribus mutilatae, quam quod essent pulchrae. Tertio deberet cohibere mulieres a nimio amore pulchritudinis turpitudo et immunditia quae frequenter comitatur pulchritudinem corporis. Unde dicitur Ezechielis 16 ad fatuam mulierem: 'Abominabilem fecisti decorem tuum.'[742] Hoc est unum, de quo multum dolendum est, quod pulchrae mulieres, quae plus deberent abhorrere immunditiam, amplius se inquinant per peccatum. Propter hoc pulchritudinem fatuae mulieris comparat Salomon circulo aureo in naribus suis; Proverbiorum 11: 'Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchrae et fatua,'[743] idest, pulchritudo mulieris fatuae. Sus si circulum aureum haberet in naribus, distraheret illum per quodcunque volutabrum luti. Similiter mulieres fatuae pulchritudinem suam distrahunt per quodcunque volutabrum luxuriae. Sus non parcit ori, sicut nec pedi, quin illud in lutum infigat. Sic nec mulier fatua parcit faciei suae, imo illam prae ceteris membris operit iniquitate et impietate sua. Vel aureus circulus potest intelligi mulier pulchra et fatua quam diabolus trahit per omnem immunditiam, quia habet eam in potestate sua, sicut sus /p. 267b/ circulum aureum traheret per immunditiam quem haberet in naribus suis.

Quarto deberet cohibere mulieres a nimio amore pulchritudinis hoc quod pulchritudo earum valde nociva est. Est enim pulchritudo illa pulchritudo exurens, qualis est pulchritudo carbonis vivi. Et est etiam pulchritudo vulnerans, qualis est pulchritudo splendentis gladii. Hieronymus: 'Gladius igneus est species mulieris.'[744] Et Proverbiorum 5 legitur de fatua muliere quod 'novissima illius amara sunt velut absynthium, et acuta quasi gladius biceps.'[745] Sicut puer in gladio fulgenti primo solam advertit pulchritudinem et ideo gladium amplectitur, sed novissime sentit laesionem, sic fatui homines in specie muliebri primo solam advertunt pulchritudinem, sed postquam eam tetigerint per amorem, ex vulnere cordis perpendunt pulchritudinem illam esse gladium acutum. Biceps autem gladius potest dici pulchritudo illa, quia ipsam mulierem in qua est laedit per superbiam, et ipsos aspicientes per luxuriam. Vel potest dici gladius biceps quia corpori et animae occasio est mortis aeternae. Et vere gladius igneus est pulchritudo mulieris. Unde Barlaam rex quidam habuit filium, de quo dictum est ei a medicis quod caecus fieret si infra decem annos solem videret. Unde rex ipsum fecit includi decem annis in spelunca. Quibus finitis fecit eum egredi de spelunca. Et ostensa sunt ei aurum et argentum et multa alia pretiosa et concupiscibilia, et ad interrogationem eius nominata sunt singula. Cum autem inquireret anxie de mulieribus quae praesentes erant quae res essent, dixit ei quidam iocose eas esse daemones qui seducunt homines. Et cum reductus ad regem requireretur ab eo quid magis ipse desideraret, respondit se super omnia quae viderat desiderare daemones qui seducunt homines. /p. 268/ Et miratus est rex quod tam tyrannica res esset species mulieris.[746] Quinto debet cohibere mulieres a nimio amore pulchritudinis hoc quod pulchritudo adversatur bonitati. Non enim de facili habetur bonitas cum pulchritudine. Poeta: 'Lis est cum forma magna pudicitiae.'[747] Unde cum pulchritudo auferat bonitatem, quae longe melior est quam pulchritudo, ipsa non est multum desideranda, imo valde timenda. In magno periculo est pulchritudo mulieris; est enim quasi thesaurus in aperto, qui a multis concupiscitur. Unde Gregorius: 'Depraedari desiderat qui thesaurum publice in via portat.'[748] Fatuae sunt quae neglecta bonitate pulchritudinem quaerunt. Similes sunt pueris qui pyra vel poma vermes habentia (quia pulchriora aliis sunt) praeeligunt. Praecipue autem fatuae sunt illae quae naturaliter deformes sunt et tamen laborant ad hoc quod sint pulchrae, ad quod nullo modo pertingere possunt. Ad hoc autem quod sint bonae laborare nolunt, quod tamen melius et de facili obtinere possunt. Mulier quae laborat amplius ad hoc quod sit pulchra quam bona videtur plus amare alterius utilitatem quam suam. Si enim pulchra fuerit, aliis pulchra erit. Pulchritudo enim eius alienos oculos pascit. Si autem bona fuerit, sibi bona erit. Proverbiorum 9: 'Si sapiens fueris, tibi metipsi eris.'[749]

Quantis et quot personis noceat superbus habitus.

Undecimo potest esse culpabilis ornatus mulieris quia multis nocet. Primo nocet viro suo, quem interficit spiritualiter, dans ei occasionem quod usurarius sit vel raptor. Secundo nocet illis quibus debuit restitui; quod praecipue verum est in uxoribus usurariorum et raptorum. Tertio nocet ipsi mulieri. Et hoc multis modis. Primo quia ei materia est infirmitatis magnae, scilicet superbiae. Secundo quia aufert /p. 268b/ sibi illud unde debuit redimere animam suam morti aeternae condemnatam. Tertio quia aufert ei tempus quod debuit expendere in servitio Dei. Nec est parvum damnum, cum tempus res pretiosissima sit. Unde Bernardus: 'Nihil pretiosius tempore; sed heu, nihil hodie vilius reputatur.'[750] Quarto, aufert ei orationes quas facit in ecclesia. Non enim exaudit Deus orationes quas facit mulier ipsa superbe ornata, cum ipsa filios Dei occidat ex alia parte ostensione incautae suae pulchritudinis. Unde super illud 1 Ad Timotheum 2, 'Non in tortis crinibus,' etc.,[751] dicit Glossa: 'Superbus habitus non impetrat.'[752] Non est parvum damnum mulieri quae pauper est spiritualiter si orationes, quas in ecclesia facit, amittat. Orationes enim sunt magna pars bonorum quae ipsa facit; frequenter potius utile esset eis humiliter esse in domo quam superbe in ecclesia. Si aliqua mulier esset quae in nulla solemnitate iret ad ecclesiam, ipsa reputaretur haeretica. Quid ergo est de ea quae facit quod deterius est? Quomodo talis mulier remissionem peccatorum suorum consequetur quae in ecclesia Deum offendit, ubi eum placare debuit? Quinto nocet ei superbus habitus quia bonam famam aufert ei. Unde super illud 1 Ad Timotheum 2, 'Non in tortis crinibus,' etc.,[753] dicit Glossa: 'Superbus habitus non recta facit de se credi.'[754] Sexto nocet ei quia facit eam sollicitari sicut equus. Ex quo enim equus habet signum venalitatis in fronte, non quaeritur utrum sit venalis sed pro constanti habetur et de pretio quaeritur. Sic mulier habens ornatum meretricium sollicitatur, et sollicitata, nisi valde fortis sit, facile labitur; quia 'casta est quam nemo rogavit,' ut ait poeta.[755] Quarto nocet superbus ornatus aliis mulieribus, quia ministrat eis exemplum superbiae. Dat enim eis occasionem invidiae et discordiae ad viros earum, et quandoque occasionem adulterii; quia quando non possunt habere /p. 269/ similes ornatus a viris suis, rixantur cum eis, et quandoque eos habere volunt ab aliis viris, et sic adulterium committunt. Quinto nocet maritis aliarum mulierum. Reddit enim eis uxores eorum molestas, et quandoque aufert eas illis. Sexto nocet Domino, cuius templum exurit. Templum Dei est unusquisque fidelis.[756] Plus diligit Deus unum templum spirituale quam omnia templa materialia mundi. Unde magna Dei offensio est incendere huiusmodi templa. Septimo nocet sanctis, quia festa eorum non observant mulieres quae sic se ornant, quia tunc magis peccant quam in aliis diebus cum magis superbe se habeant. Tunc etiam quandoque violant festa praeparando ornatus suos. Octavo nocet angelis, quia filios Dei, in eorum positos custodia occidunt. Ideo dicitur 1 Ad Corinthios 11 quod mulier debet habere velamen super caput suum propter angelos, ne scilicet offendat angelos occidendo homines quos ipsi custodiunt.[757] Et ut breviter dicam, Deo et angelis eius non timent contumeliam facere etiam in ecclesia quando Corpus Christi praesens est et angeli adsunt et populus ibi est congregatus, scilicet quando missa celebratur. Quod angeli ibi adsunt patet ex verbis Gregorii sic dicentis: 'Quis fidelium dubium habere possit in ipsa immolationis hora ad vocem sacerdotis caelos aperiri atque in illo Christi mysterio choros angelorum adesse, summis ima sociari, terrena caelestibus iungi?'[758] Et super illud 1 Ad Corinthios 11 ubi dicit Apostolus quod mulier debet habere velamen super caput dicit Glossa: 'Angelici spiritus nobis adesse credendi sunt maxime cum divinis obsequiis mancipemur, idest, cum ecclesiam ingressi lectionibus sacris aurem accomodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel missarum solemnia celebramus.'[759] Ideo monet Apostolus velamen habere propter angelos. Nec dubitari debet, ubi dominici corpus /p. 269b/ et sanguinis mysteria geruntur supernorum civium conventus adesse, qui monumentum quo venerabile corpus positum fuerat et unde resurgendo abscesserat tam sedulis excubiis servabant.

Quod habitus mulierum se ornantium est culpabilis propter intentionem multiplicem.

Ultimo potest esse culpabilis ornatus propter intentionem. Multiplex potest esse intentio mulierum ornantium se. Quaedam enim ornant se ut concupiscantur ab aliis quam a viris suis, quod constat esse mortale peccatum, licet non habeant voluntatem consentiendi illis qui eas concupiscunt; quia secundum Augustinum non solum appetere sed etiam appeti velle criminosum est.[760] Aliae vero ornant se ex superbia, ut pulchriores sint aliis, vel saltem non excedantur ab aliis, vel ex amore vanae gloriae et laudis, ut dicatur quod ipsae sint pulchrae. Istae videntur multum impiae esse, non curantes de morte fratrum suorum, dum solum habeant ventum vanitatis ut pulchrae reputentur. Non videtur quod tales mulieres caritatem habeant; quia verba vanae laudis cariora habent quam fratres suos. Aliae vero ideo se ornant ut viris suis placeant, ut sic contineant ab aliis mulieribus. Sed de talibus accidit quod sic quandoque occidunt eos spiritualiter dum dant eis occasionem quod nimis ament eas, quia nimius amator uxoris propriae adulter est, sicut dicit Ambrosius.[761] Ex quo amor iste non fit circa Deum, iam iudicatur peccatum mortale. Praeterea, si ornatu suo velut quodam rete vult capere virum suum ne capiatur ab aliis mulieribus, quare illud rete expandit ubi non est vir eius? Multae enim potius ornant se quando prodeunt in publicum quam quando sunt cum viris suis in domo. Tales similes /p. 270/ sunt illis qui se dicunt velle capere aves silvestres et capiunt domesticas. Praeterea, sicut mulier cavet ne perdat virum suum, sic vir debet cavere uxorem suam. Unde debet cavere, ne ipsa immoderate ornata sicut murilegus silvestris efficiatur et fugiat. Sicut enim murilegus silvestris fugit quando habet pulchram pellem, et quandoque hac de causa amittitur--aliquis enim propter pulchram pellem vellet eum habere--,sic mulier ornata libentius vadit ad spectacula, ut ab aliquo concupiscatur, et a viro quandoque amittitur. Potius deberet velle vir eam habere minus pulchram quam habere pulchriorem. Item, si non placet viro quod vultures, idest luxuriosi, sequantur uxorem suam, quare vult eam esse absque pelle conversationis honestae? Item, cum non vult uxorem suam meretricem esse, quare vult eam similem meretrici esse et in habitu meretricio? De hoc habitu legitur Proverbiorum 7: 'Ecce occurrit ei mulier in ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas.'[762] Et cum ex hoc verbo constet aliquem ornatum meretricium esse, non video quid sit meretricius habitus nisi croceus sit et similia. Ezechielis 16: 'Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es. Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae.'[763] Solent caupones in domibus suis ex diversis partibus circulos ponere, quando diversae viae sunt circa domum, ut transeuntes per quamcunque viam sciant ibi vinum esse venale. Sic fatuae mulieres signa venalitatis ponunt in capite, in pedibus, et in brachiis, et tamen se dicunt esse castas, castitatem amare, volentes quod magis credatur uni testi assueto mendaciis quam multis testibus veris qui mentiri non noverunt. Testis assuetus mendaciis lingua est earum. Testes veri sunt cetera membra, quae impudicitiam ostendunt. Hieronymus: 'Aut loquendum nobis est ut vestiti sumus, aut vestiendum ut loquimur. /p. 270b/ Quod autem pollicemur et aliud ostendimus, lingua personat castitatem et totum corpus profert impudicitiam.'[764] Deberet esse mulier viro suo adiutorium salutis; Genesis 2: 'Non est bonum hominem esse solum; faciamus adiutorium ei simile sibi.'[765] Similiter et vir debet uxorem iuvare, ut salvari possint. Et cum mulieres ut saepius pronae sint ad nimium amorem pulchritudinis et gloriam orantus, vir debet iuvare in hac parte et cohibere eam ab ornatu inhonesto. Pronitas ista mulierum ad gloriam ornatus insinuatur Matthei 25 de decem virginibus, quarum quinque, quae laudem quaesierunt, caelestem ianuam clausam invenerunt.[766] Similiter cum viri proni sint ad nimium amorem divitiarum, quia habent providere familiis suis, uxores debent iuvare eos et prohibere a cupiditatibus suis, et dicere eis se contentas esse parvo victu et humili vestitu, si ipsi cessaverint ab usuris et aliis generibus cupiditatum. Sed heu, hodie remedium versum est in venenum. Uxores enim impellunt viros ad infernum, dando eis occasionem male acquirendi dum superfluas expensas ab eis requirunt. Viri etiam impellunt uxores ad infernum dum eas consentire faciunt usuris suis, et dum non permittunt eas facere bonum quod ipsae possent. Unde hodie, quantum ad personas multas, societas coniugalis est quasi complexus spinarum, quae simul in ignem mittuntur, quia non possunt separari. Est etiam velut complexus aliquorum simul se invicem submergentium.

De mulieribus ostentantibus se.

Mulieres pulchritudinem suam per vicos vel in ecclesia ostendentes sunt incendiariae sacrorum locorum, scilicet virorum; quilibet enim fidelis est templum opere Spiritus Sancti in baptismo dedicatum; sicut dicit Glossa super illud 1 Ad Corinthios 3: 'Templum /p. 271/ Dei sanctum est, quod estis vos.'[767] Ipsae etiam sunt homicidae fratrum suorum et filiorum Dei. Sunt enim venatrices diaboli in filios Dei ad mortem. Diabolus etiam utitur eis tanquam esca ad capiendos viros, sicut cum cattis et aliis vilibus animalibus excoriatis vultures solent capi. Utitur etiam eis tanquam laqueis. Unde Ecclesiastes 7: 'Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est.'[768] Unde legitur quod beatus Bernardus, cum quaedam soror eius venisset cum superbo habitu ad abbatiam in qua ipse erat, noluit exire ad eam, asserens eam esse rete diaboli. Quae confusa et compuncta mandavit ei ut non despiceret animam eius, etsi carnem despiciebat, parata tamen erat in omnibus facere voluntatem eius. Quo audito vir sanctus gaudens venit ad eam, praecipiens ei ut illum superbum habitum de cetero non portaret. Quae illi acquiescens ita mutata est ut homines eius mutationem mirarentur.[769] Utitur etiam diabolus eis tanquam gladio ad occidendum filios Dei. Etiamsi dicat aliqua se non habere malam intentionem, respondeo quod neque gladius malam intentionem habet quando ab illo aliquis occiditur, sed utens illo habet ibi malam intentionem. Sic diabolus, qui utitur his mulieribus ornatis tanquam gladio, ibi malam habet intentionem. Et licet etiam nullus haberet malam intentionem, nihilominus tamen mortuus esset qui occisus esset; et secundum leges, qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur. Dicitur etiam Exodi 21: 'Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, reddet dominus cisterna pretium iumentorum.'[770] Cisterna, quae habet aquam ad remedium sitis, incautis tamen potest esse occasio mortis vel praecipitii. Sic uxor etiam alicuius, quae viro suo est remedium fornicationis, aliis potest esse occasio mortis. Sic etiam vocat Salomon uxorem, Proverbiorum 5, ubi sic legitur: 'Bibe /p. 271b/ aquam de cisterna tua,'[771] idest de propria uxore. Haec cisterna appetitur quando mulier nimium ornatur. In eam vero non coopertam bos vel asinus cadit, quando ostensione pulchritudinis quam mulier incaute ostendit aliquis perit. In hoc casu, anima pereuntis de manu mulieris requiritur. Si quis incaute deferendo ignem domum aliquam incendat, nonne tenebitur ad emendam? Quomodo ergo innocens erit quae pulchritudinem suam incaute ostendendo domos spirituales exurit? Quaedam etiam ideo se ornant quia erubescunt non deferre ornatus quos deferre consueverunt, vel quos aliae mulieres deferunt; vel quia timent ab hominibus derideri, si ornatus tales dimiserint.

Caput 15: De bona erubescentia et eius commendatione; et quod peccatum sit valde erubescibile.

Et quia verecundia haec multum nocet Ecclesiae Dei, ideo tractabimus hic de verecundia. Et quia quaedam verecundia bona est et quaedam mala est, iuxta illud Ecclesiastici 4: 'Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam,'[772] primo de bona erubescentia dicemus, secundo de mala, tertio tangemus de irridentibus eos qui bene faciunt. Notandum ergo quod erubescentia bona est quoddam frenum quo aliquis regitur in viam paradisi. Dum aliquis habet frenum istud, sperari potest de eius correctione. Unde Sapiens: 'Erubescentia salva res est.'[773] Ad commendationem eius erubescentiae facit illud Ecclesiastici 21: 'Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante verecundiam praeibit gratia.'[774] Praecipue verecundia placet in mulieribus; Ecclesiastici 7: 'Gratia verecundiae mulieris sensatae super aurum.'[775] Verecundia etiam /p. 272/ specialiter placet Deo in poenitentibus. Unde Bernardus: 'Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum placet erubescentia poenitentis.'[776] De non habente erubescentiam legitur Ieremiae 3: 'Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.'[777] Et Esaiae 3 dicitur de non habentibus erubescentiam istam: 'Peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt, nec absconderunt.'[778] Legitur etiam Ieremiae 6: 'Confusi sunt, quia abominationem fecerunt, quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.'[779] Vere erubescere nescit qui de peccato non erubescit. Peccatum enim valde erubescibile est. Magis erubescibile est peccatum quam nuditas totius corporis; quod patet quia peccatum nuditatem fecit erubescibilem. Parentes enim nostri non erubescebant ante peccatum, licet essent nudi. Unde cum illud propter quod aliquid est tale magis erit tale, magis erubescibile videtur esse peccatum quam nuditas. Praeterea, cum erubescentia sit fuga rei indecentis, peccatum autem indecentius sit quam aliquid aliud quod sit in mundo, cum sit opus diaboli, et ipso amoto omnia decentia essent, constat magis erubescibile esse; imo comparatione ipsius alia non sunt erubescibilia. Unde dicit Gregorius de Maria Magdalena: 'Quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris.'[780] Praeterea peccatum est immunditia, et comparatione ipsius immunditia corporalis non reputatur immunditia. Matthaei 15: 'Quae procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant homines.'[781] Et quibusdam interpositis subditur: 'Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem.'[782] Est etiam peccatum abominatio magna. Unde Psalmista {!}: 'Corrupti sunt et abominabiles facti sunt.'[783] Unde patet peccatum valde erubescibile esse. Multis autem aliis modis ostendi potest quod peccatum sit valde erubescibile: et quia reddit hominem proditorem apud Deum, et quia facit eum valde /p. 272b/ vilem. Facit etiam inferiorem brutis animalibus, quae tantum unam mortem solvunt, sed peccator debitor est duplicis mortis. Et quia peccatum est finis quo quis in inferno suspendatur; non habet diabolus unde hominem suspendat nisi ipsemet funem istum ei attulerit. Est etiam peccatum illud cum quo fustigabitur homo in die iudicii coram toto mundo. Threnorum 1: 'Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius; convolutae sunt et impositae collo meo.'[784]

De sexdecim erubescibilibus.

Illa de quibus erubescendum est enumerantur nobis Ecclesiastici 41: 'Erubescite a patre et a matre de fornicatione,' etc.[785] Et sunt sexdecim quae ibi tanguntur de quibus multum erubescere debemus. Et ponitur primo fornicatio, quae quadruplici ratione valde erubiscibilis est: quia tam vilium membrorum, et quia anima et corpus in ea maculantur, et quia mulier ibi venditur. Dat animam suam quandoque pro duobus denariis diabolo et corpus leccatori; non faceret tale forum de sotularibus suis. Notabiliter etiam dicit: 'Erubescite a patre et matre.' Pater est Deus, et Ecclesia est mater; de quibus debet multum erubescere fornicans. Potest multum erubescere filia divitis dum fornicatur, quia pater suus poterat eam honorifice maritare. Nonne erubescere debet filia Dei de tanto patre si fornicetur, cum ipse possit eam maritare? 'A praesidente et a potente' demum erubescere debet homo 'de mendacio,' quia 'potior est fur quam assiduitas viri mendacis,' ut legitur Ecclesiastici 20,[786] et quia mentiens non servat fidem, licet velit sibi fidem adhiberi, et fallit eum qui confidit in eo. Erubescendum est enim propter Deum praesidentem, idest praesentem, et potentem vindictam sumere de mentiente. Et potest illud intelligi specialiter de mendacio promissionis in baptismate /p. 273/ factae. Tertio erubescendum est 'de delicto,' idest de negligentia et pigritia. Seneca: 'Turpissima est iactura quae per negligentiam fit.'[787] Ecclesiastici 22: 'In lapide luteo labitur piger.'[788] 'A principe' autem ideo erubescendum est 'de delicto,' quia multum displicet ei pigritia servi, sicut velocitas multum placet. Et Proverbiorum 22: 'Vidisti virum velocem in opere suo, coram rege stabit.'[789] Praecipue tamen a summo 'principe' erubescendum est 'de delicto' et ab illo 'iudice' cui cuncta aperta sunt, et cuncta quae fiunt adducet in iudicium, et de quolibet momento temporis negligenter expenso exiget rationem. Quarto erubescendum est 'de iniquitate a synagoga et plebe.' Et primo hoc quod homo sibi inique appropriat quod debet esse commune, ut faciunt usuarii, qui tempus omnibus commune sibi appropriant, quod Dominus voluit ab omnibus aequaliter possideri. Et mali dispensatores, qui sibi retinent quod pauperibus debent dividere, quibus dicitur Lucae 16: 'Facite vobis amicos de mammone iniquitatis,'[790] idest de pecunia inique vel inaequaliter detenta. Quinto erubescendum est 'a socio et amico de iniustitia;' idest, hoc quod iniuste agit erga socium et amicum. Hoc valde iniquum est. Proverbiorum 3: 'Ne moliaris amico tuo malum, cum in te habeat fiduciam.'[791] Sexto erubescendum est 'de furto.' Tobiae 2: 'Non licet nobis aliquid edere de furto aut continere.'[792] Et praecipue erubescendum est si quis furtum fecerit vel sustinuerit fieri 'in loco in quo ipse habitat.' Septimo erubescendum est 'de veritate Dei et testimonio,' idest de veritate quam Deus docuit et tot testimoniis confirmavit, si aliquis illi fidem non adhibuit. Octavo erubescendum est 'de discubitu in panibus,' si quis ibi se inhoneste habuerit vel si ei ad cuius mensam comedit fidem postea non servaverit, sicut faciunt illi qui postquam ad mensam Domini sederunt, vel spiritualiter vel temporaliter non timent ei contumeliam inferre. Nono erubescendum /p. 273b/ est 'ab offuscatione dati et accepti.' Datum offuscat qui cum tristitia dat; Ecclesiastici 35: 'In omni dato hilarem fac vultum.'[793] Vel qui dat cum dilatione; Proverbiorum 3: 'Ne dicas amico tuo, 'Vade et revertere; cras enim dabo tibi,' cum statim possis dare.'[794] Datum etiam offuscat qui illud extollit. Potius enim debet qui dat donum diminuere quam extollere. Unde Genesis 33 dicit Iacob ad Esau: 'Si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manu mea.'[795] Acceptum etiam offuscat qui de beneficio est ingratus vel ipsum attenunando vel oblivioni tradendo. Seneca: 'Lex beneficii est, quod alter oblivisci debet dati, alter debet memor esse accepti.'[796] Cato:

Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus.
Accipito placide et plene laudare memento.[797]

Decimo erubescendum est 'a salutantibus de silentio.' Quod in duobus casibus praecipue intelligendum est, scilicet quando aliquis non vult reddere salutem alicui causa superbiae vel causa odii. Sapiens: 'Saluta libenter.'[798] Ecclesiastici 22: 'Amicum salutare non confundaris, et a facie illius non te abscondas.'[799] Nec obstat illud Lucae 10: 'Neminem per viam salutaveritis,'[800] et illud 4 Regum 4 quod dixit Eliseus ad Giezi: 'Si occurrerit tibi homo, non salutes eum; et si salutaverit te, ne respondeas ei.'[801] Per hoc enim prohibitur prolixitas vel curiositas salutationis. Quod autem bonum sit salutare patet per illud Matthaei 10: 'Intrantes autem domum salutate eam.'[802] Undecimo erubescendum est 'a respectu mulieris fornicariae,' quia secundum Augustinum impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Duodecimo erubescendum est 'ab aversione vultus cognati,' quia sicut legitur 1 Ad Timotheum 5: 'Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.'[803] Nec solum erubescendum est ab aversione vultus cognati sed etiam proximi, praecipue pauperis. Unde Tobiae 4: 'Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet, /p. 274/ ut nec a te avertatur facies Domini.'[804] Unde sequitur in verbo proposito Ecclesiastici 41: 'Ne avertas faciem a proximo tuo.'[805] Tertio-decimo erubescendum est 'ab auferendo partem et non restituendo.' Sicut enim valde honorabile est dare, sic erubescibile valde est auferre, et praecipue fratri suo fideli, scilicet partem quam pater caelestis dedit ei de rebus huius mundi. Specialiter autem non restituere ablata videtur esse erubescibile usuariis et raptoribus, qui cum sint iam condemnati suspendio inferni pro male acquisitis, potius volunt retinere et suspendi quam reddere et liberari. In quo sunt peiores latronibus, qui omnia libenter restituerent si scirent se per hoc posse liberari. Quartodecimo, 'a respectu mulieris alieni viri.' Periculosus est enim valde respectus talis. Ipse respectus fuit occasio David adulterii et homicidii, ut dicitur 2 Regum 11.[806] Nec solum a respectu isto erubescendum est sed etiam a quacunque familiaritate, vel ad ipsam vel ad ancillam eius, unde possit oriri mala suspicio. Unde sequitur: 'Ne scruteris ancillam eius, et ne steteris ad lectum eius.'[807] Quintodecimo erubescendum est 'ab amicis de sermonibus improperii.' Et si amicus debet arguere amicum, tamen absque improperio. Tullius in tractatu De amicitia: 'Monere et moneri est officium verae amicitiae, ita tamen quod adulatione careat admonitio, et contumelia careat obiurgatio.'[808] Sextodecimo erubescendum est ab improperatione dati. Imitari debet illum 'qui dat omnibus affluenter et non improperat,' ut legitur Iacobi 1.[809] De fatuo vero legitur Ecclesiastici 20: 'Exigua dabit et multum improperabit.'[810] Qui enim non erubescit male agere est sicut equus absque freno, qui de facili regi non potest. Duo solebant homines cohibere a malo, scilicet timor Dei et pudor mundi. Sed timor Dei multos iam parum cohibet a malo. Benignitate enim Dei et misericordia abutuntur homines male agentes, quia Deus benigne /p. 274b/ eos ad poenitentiam expectat, Ecclesiastes 8.[811] Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala, non attendentes quod 'misericordia ista superexaltat iudicium,' iuxta verbum Iacobi 2.[812] Quia quanto misericordius hic parcit, tanto iustitia in futuro durius ferit, ut dicit Hieronymus.[813] Quanto amplius malleus elevatur, tanto postea durius percutit, et quanto arcus plus curvatur, tanto vehementius sagittam emittit. Similiter se habet iustitia Dei. Augustinus: 'Lento gradu divina procedit severitas, sed tarditatem compensat gravitas.'[814] Pudor etiam iam potius impellit homines ad malum quam cohibeat a malo, quia qui solebant erubescere male agere, iam erubescunt bene facere.

Caput 16: De mala erubescentia et eius detestatione.

De erubescentia mala hoc modo dicemus. Primo ponemus ea quae possunt valere ad detestationem erubescentiae malae. Secundo ponemus remedia quibus uti possumus contra eam. Primo valere potest ad detestationem eius si ostendatur quanta sit timiditas eorum et ignorantia qui propter erubescentiam non audent bene facere. Ipsi sunt sicut equi umbram timentes. Vera mala non sunt praesentis vitae sed futurae. Praesentia enim mala sunt sicut umbra futurorum. Unde qui erubescentiam praesentem timent et non futuram, ipsi timent umbram, non veritatem. 'Trepidaverunt,' ait David, 'timore ubi non erat timor.'[815] Ipsa etiam sunt sicut parvuli qui terrentur latratu catulorum, qui mordere non possunt. Seneca: 'Auctoritatem habemus senum et vitia puerorum. Non puerorum tantum, sed etiam infantium. Illi levia formidant, hi falsa, nos utraque.'[816] Levia formidant qui verba irrisorum formidant. /p. 275/ Falsa formidant qui reputant dedecus quod in veritate est honor. Mundus iste est velut catulus latrans irrisionibus contra eos qui bene agunt; sed mordere nescit, quia non eos percutit, et cum satis latraverit, tacebit. O quam strenui milites sunt qui propter latratum relinquunt domum suam! Sed bene relinquerent eam si viderent milites armatos insequentes se. Si aliquis de militibus regis Franciae, ipso petente debitum servitium ab eo, diceret se non audere ei servire quia homines inde loquerentur, frivola et ridiculosa reputaretur eius excusatio. Sic frivola est excusatio illorum qui propter verba hominum dimittunt servire Deo. Ipsi etiam sunt timidi ut lepores. Utinam tamen essent leporibus in aliis similes! 'Lepusculus, plebs invalida, collocat in petra cubile suum,' ut legitur Proverbiorum 30;[817] labia habet in motu, aures longas, pedes veloces; timor enim addit alas pedibus. Sic facere debet qui debilem se novit. In petra cubile collocat qui in petra Christo fiduciam habet. Labia habet in motu qui saepe orat. Longas habet aures qui iuxta verbum Iacobi 1 'velox est ad audiendum, tardus ad loquendum,'[818] ad respondendum scilicet opprobriis quae sibi dicuntur. Pedes veloces habet quem timor Dei occupat, quia 'qui timet Deum, nihil negligit,' ut legitur Ecclesiastes 7.[819] Causa huius timoris est duplex. Prima est amor placendi mundo. Desines timere si desperare desieris. Contra tales qui volunt placere mundo dicitur Iacobi 4: 'Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo?'[820] Quicunque ergo voluerit amicus huius saeculi esse, inimicus constituitur Dei; Psalmista: 'Confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus spernit eos.'[821] Et Apostolus Ad Galatas 1: 'Si hominibus placerem, Christi servus non essem.'[822] Secunda causa potest esse haec, quod Deus forsitan recesserit ab eis. Vix enim posset esse tanta timiditas in eo cum quo esset Deus; Psalmista: 'Si ambulavero in medio umbrae mortis, /p. 275b/ non timebo mala, quoniam tu mecum es.'[823] Quod autem aliquis timidus fiat postquam Dominus recesserit ab eo, patet ex eo quod Cain caput tremulum habuit et adeo timidus fuit ut Domino diceret: 'Omnis qui invenerit me, occidet me,' Genesis 4.[824] Ad idem facit illud Levitici 26: 'Si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, ego quoque haec faciam vobis: corruetis coram hostibus vestris, et subiiciemini his qui oderunt vos, fugietis nemine persequente.'[825] Tanta timiditas est erubescentium quod ex hoc quod sunt coram hostibus suis corrunt. Non enim possunt sustinere aspectum irridentium. Imo, sicut fluit cera a facie ignis et nix a facie solis, sic corda erubescentium defluunt a facie irridentium. Ipsi etiam subditi sunt hostibus suis. Cum enim irrisores sint hostes eorum, ipsi facere non auderent quod eis displiceat; quod tamen deberent libentius facere quam quod eis placeret. Erubescentes etiam fugiunt nemine persequente. Irrisor enim non persequitur sed obsequitur. Ministrat enim ma.... unde corona aeterna fabricetur; irrisiones enim sunt velut aurum et argentum et lapides pretiosi, ex quibus fit corona paradisi; Proverbiorum 33: 'Fugit impius nemine persequente.'[826] Mala poenae quidam succursus sunt a Deo, missi contra mala culpae. Mira fatuitas, quod homines fugiunt mala poenae et sequuntur mala culpae. Succursum a Deo missum timent et fugiunt, et mortem suam sequuntur, scilicet peccatum. Ecclesiastici 21: 'Quasi a facie colubri fuge peccatum.'[827] Et subditur: 'Dentes leonis dentes eius, interficientes animas hominum.'[828] Item de timore eorum quos deseruit Dominus dicitur Levitici 26: 'Terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium. Cadent nullo persequente, et corruent singuli super fratres suos.'[829] /p. 276/ Folium volans est verbum irrisionis quod terret homines erubescentes. Folium illud plus timent quam Dei gladium qui paratus est interficere eos. Deuteronomii 33: 'Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis.'[830] Et Iob 19: 'Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius.'[831] Exodi 15: 'Evaginabo gladium meum, et interficiet eos manus mea.'[832] Dicunt erubescentes: 'Quid dicerent de me, si hoc facerem?' Tamen non attendunt quid fiet de eis si hoc non fecerint. Plus dicta hominum timent quam facta Dei, et plus timent verba hominum quam gladium Dei evaginatum. Dicit erubescens: 'Non possum pati ut hoc de me dicatur.' Non erubescit confiteri tantam ignaviam de se quod tam facile sibilis hominum deiiciatur. Vere de illis est de quibus dicit Psalmista: 'Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem proiicit,' etc.[833]

De triplici fatuitate erubescentium bene agere.

Secundo potest valere ad detestationem erubescentiae malae si ostendatur quanta sit fatuitas eorum qui erubescunt bene agere. Quae fatuitas primo potest ostendi per hoc quod ipsi permittunt se vinci ab irrisoribus quos tamen facile vincere possint, quia solum taciturnitate vincerentur irrisores. Esaiae 30: 'In silentio et spe erit fortitudo tua.'[834] Si enim qui irridentur tacerent et animum haberent ad mercedem quam expectant pro tolerantia irrisorum, confusi essent irrisores. Sidonius: 'Garrulo non respondere convitium est.'[835] Sicut enim garrulus vicitur a non respondente, atque contra ignem pugnandum est aqua, cum sit ei contraria, sic taciturnitate pugnandum est contra garrulitatem. Cogitare debet erubescens quando irridetur quod plus potest audire duabus auribus quam irrisor loqui uno ore. Sapiens: 'Unum os a natura et duas aures accepimus,'[836] acsi /p. 276b/ diceret: plus debemus audire quam loqui. Poeta:

Quis labor est, inquam, quam tacuisse minor?[837]

Secundo, quia timent ab eis irrideri qui irrisione sunt digni. Quando mali irrident bonos de bonis operibus quae agunt, idem est acsi caeci irriderent videntes de hoc quod ipsi vident, et claudi recte incedentes. Ideo ipsa irrisio irridenda est. Seneca: 'Aequo animo audienda sunt imperitorum convitia. Contemnendus est ipse contemptus.'[838] Quis sanae mentis non contemnat claudicantem, si videat se irrideri ab ipso, eo quod recte incedat? Et quis talem non iudicet fatuum, si ideo claudicanti velit assimilari quod ab eo deridetur? Deridendi sunt ergo derisores, non imitandi. Quidam senex in Vitis Patrum ait: 'Aut fuge homines, aut irrideas mundum aut quae in mundo sunt.'[839] Stultum facito teipsum in pluribus. Si dicat aliquis quod derisio malorum praevalebit quia plures sunt, respondeo quia Deus et sancti sui iuvabunt bono irridendo malos. Psalmista: 'Qui habitat in caelis irridebit eos.'[840] Et iterum: 'Videbunt iusti et non timebunt, et super eum ridebunt,' etc.[841] Non est vituperium solis quod noctua non appretiat vel aspiciat eum; nec vituperium auri et argenti quod iumenta non appretiant ea. Iumenta enim nesciunt aestimare nisi faenum et similia. Et porci, nisi furfur et similia. Sic non est vituperium bonorum si a malis deridentur. Mali enim sunt velut noctuae. Unde Boethius de eis dicit: 'Hi sunt similes avibus, quarum oculos nox illuminat et lux caecat.'[842] Non est curandum de vituperio eorum qui dicunt malum bonum et bonum malum. Esaiae 5: 'Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum,' etc.[843] Ipsi etiam sunt sicut iumenta qui viros sanctos, qui sunt velut aurum et argentum et lapides pretiosi, despiciunt. Unde Proverbiorum 14: 'Ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via.'[844] Et 29: 'Abominantur impii eos qui in recta via sunt.'[845] Aristippus cum quidam ei diceret, 'Homines te contemnunt,' /p. 277/ inquit: 'Et illos asini. Sed nec illi asinos, nec illos ego curo.'[846] Vituperium talium laus est, et laus vituperium. De primo dicit Seneca: 'Malis displicere laudari est.'[847] Non potest sententiam ullam auctoritatem habere, ubi qui damnatus est damnat. De secundo etiam dicit Seneca: 'Tam turpe sit tibi laudari a turpibus quam si lauderis ob turpia.'[848] Tertio potest ostendi fatuitas erubescentium per hoc quod ipsi erubescunt de hoc unde gloriari deberent dum erubescunt bene agere, eo quod consueverunt male agere, vel quia vident alios male agere. Hoc enim valde gloriosum est cum aliquis bene agit inter male agentes, vel vitare illum qui male agere consuevit. Tales sunt similes illi qui erubesceret de hoc quod de naufragio evasisset, vel de hoc quod non fecisset sicut facere solitus esset, vel de hoc quod sanus esset aliis existentibus leprosis, vel mundus aliis inquinatis. Tales derisiones non solum non sunt timendae sed etiam appetendae. Seneca: 'Nondum felix es si nondum turba deridet te.'[849] Et Dominus Matthaei 5: 'Beati eritis cum maledixerint vobis homines et persecuti fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me.'[850] Quando quis vituperatur vel laudatur, debet attendere quis est qui eum laudat vel vituperat, et tunc placeat ei laus vel displiceat vituperium. Seneca: 'Non quam multis sed quibus placeat cogitatio.'[851]

Quod erubescentes de bono se male habeant ad Deum.

Tertio valere potest ad detestationem erubescentiae si ostendatur quam male et inique se habeant erubescentes ad Deum et ad ea quae Dei sunt. Ad Deum male se habent tripliciter: et in quantum dominus est, et in quantum pater est, et in quantum sponsus animae est. In quantum dominus est, dum ipse erubescit Dominum confiteri, diabolum autem non erubescit confiteri dominum, servitium diaboli manifeste faciendo. Nulla enim certior domini /p. 277b/ confessio quam servitii redditio. Si autem Deum dominum habet, non tamen ut primum vel maiorem, sed ut secundum. Solum enim servitium vult ei reddere in quo mundus praebet assensum, non attendens quod Deus rex est et regaliter et libere vult dominari. Erubescentes adeo negaverunt Christum quod nec etiam levi signo volunt videri eius discipuli. Erubescentes signa diaboli libere portant, vexillum vero Christi non volunt portare nisi occulte, non attendentes illud Ieremiae 4: 'Levate signum in Sion et confortamini.'[852] Et eiusdem 6: 'Levate vexillum,' etc.[853] In quantum pater, se male habet erubescens ad Deum dum eum negat. Vix aliquis negat patrem suum, licet pauperem. Quantam ergo contumeliam facit tanto patri qui eum negat! Merito ipse negabitur ab eo. Unde Matthaei 10: 'Qui autem me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum,' etc.[854] Ita accidit fatuo erubescenti sicut accidit cuidam scholari qui cum esset indutus pretiosis vestibus et a sociis suis honoratus, cum visitasset eum pater suus in humili habitu, timens ne socii contemnerent eum si scirent eum habere talem patrem, rogavit patrem, ut nullo modo hoc indicaret eis; et simulans ipsum esse unum de servientibus patris sui, fecit eum comedere cum gartione domus. Quod pater patienter sustinuit. Sed cum finito prandio scholaris duxisset eum in cameram suam secreto et quaesisset ab eo quid ei attulisset, ostendit ei pater denarios quos attulerat, asserens quod nec ullum de illis haberet. 'Tu negasti me, fili,' ait pater, 'et ego nego te; de cetero non comedes vel bibes de eo quod tibi mittam.'[855] Erubescens etiam male se habet ad Deum in quantum Deus sponsus est animae, dum de tanto sponso erubescit. O anima, non est ita ignobilis iste sponsus ut de eius ignobilitate erubescas! De nobilitate eius legitur Proverbiorum ultimo: 'Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.'[856] Non est etiam ita deformis quod anima eius deformitatem debeat erubescere; Psalmo 44: 'Speciosus /p. 278/ forma prae filiis hominum.'[857] Et 'candor est lucis aeternae,' ut legitur Sapientiae 7,[858] et 'splendor gloriae,' Ad Hebraeos 1.[859] Legitimus etiam sponsus est, non adulter, ut de eo debeat anima erubescere. Sed mira insania: legitimum sponsum confiteri dedecus creditur, adulterum vero, mundum scilicet, absque verecundia confitentur, scilicet quando dicunt quod ideo se ornant ut mundo placeant. Unde Ieremiae 3: 'Sed quomodo sic contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus.'[860] Hunc sponsum non erubescebat illa quae dicebat: 'Ipsi sum desponsata cui angeli serviunt, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur.'[861] O anima, sponsus iste te singulari pugna acquisivit. Ipse est, quem nec mors ab amore tuo separavit. Male etiam se habet erubescens ad opera bona dum ea contemnit et ea facere erubescit. Iniquum est valde bona opera inhonorare, a quibus homo sit honoratus. Ecclesiastici 13: 'Omne opus electum iustificabitur, et qui operatur illud, honorabitur in illo.'[862] Quando gloria huius mundi deficiet, tunc gloria dabitur pro bonis. De defectu praesentis gloriae dicit Psalmista: 'Quoniam cum interierit, non sumet omnia nec descendet cum gloria domus eius.'[863]

Quod bona opera tripliciter glorificent hominem.

Bona opera tripliciter glorificant hominem. Primo, faciendo ei societatem in morte, quando relinquitur ab amicis carnalibus. Unde in Apocalypsis 14: 'Opera enim illorum sequuntur illos.'[864] Secundo, ministrando materiam coronae aeternae. Bernardus: 'Si poenitentia nostra crudeli miseratione minuitur, paulatim gemmis corona nostra privatur.'[865] Tertio vero, ad modum vestimenti hominem decorando. Psalmo 44: 'Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.'[866] Vestis deaurata sunt bona opera ex caritate facta. Haec tria sunt quae solent hominem facere gloriosum: honorabilis societas, decor vestium, et nobilitas. /p. 278b/ Haec tria, ut ostensum est, vir iustus ex bonis operibus consequetur. Ad hunc statum pervenit Christiana religio quod hodie inter Christianos Christiane vivere opprobrium est, et facilius posset Christianus vivere inter aliquos paganos quam inter multos Christianos. Mira insania! Ipsi pagani fidem Christianam honorabilem reputant; ipsi vero Christiani vitam Christianam, a qua fides habet valorem suum, opprobrio habent. Bernardus: 'Quid dividis opus a fide? Inique dividis fidem tuam perimens. Nam si fides sine operibus mortua est, munus mortuum offers Deo.'[867] Idem: 'Quid fides quae non operatur ex dilectione nisi cadaver exanime? Bene honoras Deum munere fetido? bene placas Deo fidei tuae interfector?'[868] Iacobi 2: 'Sicut corpus sine spiritu mortuum est,' etc.[869] Veritas Christianae religionis adeo oditur a multis, etiam qui dicunt se Christianos, ut scilicet signa eius videre non possint, cum tamen veritatem deberent amare super omnem thesaurum terrenum; imo etiam adoranda esset eis veritas ista quantumcunque fatuus contemptibilis esset. Unde frater Guido Cartusiensis: 'Sine aspectu et decore cruci affixa adoranda est veritas.'[870] In signum huius osculantur fideles et adorant crucem; multi tamen adorantes crucem exterius crucem spiritualem interius per contemptum conculcant et in eam expuunt, et magnum odium videntur habere ad veritatem Christianae religionis, qui etiam signis ei bellum indixerunt.

De quatuor remediis contra malam erubescentiam.

Positis his quae possunt valere ad detestationem erubescentiae malae, consequenter tangemus aliquid de remediis quibus possumus uti contra erubescentiam malam. Et sunt quatuor meditationes valentes contra erubescentiam malam. Prima meditatio est erubescentiae sive opprobrii quod Christus pro nobis sustinuit. Quod opprobrium praedixerat Ieremias, Threnorum 3: 'Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.'[871] /p. 279/ Si quis bene attenderet opprobrium illud quod Filius Dei pro eo sustinuit quando positus fuit in cruce, parvam reputaret verecundiam quam pro Christo sustineret. Solemnitas enim Paschae erat tunc, propter quam de diversis partibus mundi Iudaei convenerant in Ierusalem, qui viderunt eum pendentem in cruce. Bernardus: 'Grata ignominia crucis, sed ei qui crucifixo ingratus non est.'[872] Et Ad Hebraeos 12: 'Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedet.'[873] Secunda meditatio est erubescentiae seu opprobrii quod sancti sustinuerunt. Unde Ad Hebraeos 11: 'Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi.'[874] Et Actuum 5: 'Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.'[875] Tertia meditatio est illius erubescentiae quam patientur in futuro illi qui hic fugiunt eam. Proverbiorum 10: 'Quod timet impius veniet super eum.'[876] Et Iob 6: 'Qui timet pruinam, irruet super eum nix.'[877] Gregorius dicit de illis qui volunt repugnare voluntati Dei: 'Hinc Dei voluntatem peragunt, unde eum irritare contendunt, et consilio Dei resistentes obsequuntur; quia hoc dispositioni eius militat, quod per humanum studium reluctatur.'[878] Qui verecundiam vel egestatem vel aliam tribulationem a Deo missam nolunt recipere modo, habebunt in futuro eam longe maiorem. 'Tunc veniet quasi viator egestas, et paupertas quasi vir armatus,' Proverbiorum 6.[879] Tunc non poterit homo effugere nec ei resistere. De verecundia quam mali in futuro patientur legitur Ieremiae 20: 'Confundentur vehementer qui non intellexerunt opprobrium sempiternum quod nunquam oblivione delebitur';[880] et 23: 'Dabo vos in opprobrium sempiternum, /p. 279b/ et in ignominiam aeternam quae nunquam oblivione delebitur.'[881] Quarto est meditatio illius verecundiae de qua Lucae 9 dicit Dominus: 'Qui me erubuerit et sermones meos, hunc Filius Hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.'[882] Tunc illi qui contemnunt modo alios contemnentur a Deo, ut mors eorum non reputetur sicut nec mors unius canis. Ipse enim Deus ridebit de morte eorum; Proverbiorum 1: 'Ego quoque in interitu vestro ridebo.'[883]

Caput 17: De malitia irrisorum, quam nociva sit Ecclesiae Dei.

Ultimo loco in tractatu de erubescentia tangendum est aliquid de malitia irrisorum, quae multum nociva est Ecclesiae Dei, etiam plus quam haeresis. Cuius ratio haec est, quia diabolus per irrisores filios Dei suffocat dum parvuli sunt. Haec enim est una de astutiis diaboli, suffocare bonum inceptum in germine. Unde per serpentem religionem inchoatam in paradiso suffocavit. Et per Pharaonem populum Israeliticum destruere voluit submersione parvulorum, ut legitur Exodi 2.[884] Et per Herodem Christum parvulum occidere voluit, 'et ut eum occideret, parvulos innocentes occidit,' Matthaei 2.[885] Unde malitia irrisorum malitia Herodiana est, quae filios Dei parvulos occidit. Bernardus: 'Malitia Herodiana est nascentem persequi religionem.'[886] Imo maior quam Herodiana videtur esse malitia irrisorum quoad hoc quod Herodes occidit parvulos iam natos, irrisores occidunt filios matris propriae, idest Ecclesiae, in utero adhuc existentes. Non enim expectant quod Ecclesia pariat eos in sacramento poenitentiae; imo quam cito apparent in eis signa bonae voluntatis, ipsi suffocant eos verecundiam eis faciendo. Irrisores peiores sunt quam draco. De quo dracone legitur Apocalpysis 12 quod 'stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium eius /p. 280/ devoraret.'[887] Ipsi autem partum matris Ecclesiae non expectant sicut dictum est. Derisores sunt vulpeculae vineam Domini demolientes. Ad modum enim vulpecularum fraudulenti sunt et dolosi; Canticorum 2: 'Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas.'[888] Irrisores sunt ut bufones venenati, qui pati nequeunt odorem vineae Domini florentis. Ipsi videntur esse socii daemonum et in lucro et in damno. Si diabolus aliquem amittit, dolent tanquam de proprio damno. Si autem diabolus lucratur aliquem, sicut fit cum aliquis vadit ad prostibulum vel ad tabernam, gaudent tanquam de proprio lucro. Irrisores sunt adversarii Salvatoris, quia quae Salvatori placent, ipsi odio habent, scilicet salutem animarum. Gregorius: 'Nullum sacrificum ita placet Deo sicut zelus animarum.'[889] Ergo sic Deo nihil displicet sicut impedire salutem animarum. Beatum Petrum vocavit Dominus Satanam, quia salutem animarum volebat impedire, ut habetur Matthaei 16: 'Vade,' inquit, 'post me, Satana.'[890] Iudicio ergo Dei irrisor satanas fit quando irrisionibus suis impedit salutem animarum. Maius damnum videtur facere irrisor Deo quando aufert ei unam animam, quam si auferret ei mille corpora, cum una anima praevaleat mille corporibus hominum. Item, cum Deus et tota curia caelestis gaudeant de conversione unius peccatoris, irrisores domino suo diabolo se conformantes de illa tristantur. Ipsi videntur Christiani et potius sunt antichristi, idest Christo contrarii et inimici. 1 Iohannis 2: 'Nunc Antichristi multi facti sunt.'[891] Et subditur: 'Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium.'[892] Irrisores apostatae sunt, vexillum Christi habentes odio. Nunquid apostata iudicaretur qui non permitteret crucem esse in templo materiali? Quanto magis apostata iudicandus est, qui non permittit crucem poenitentiae esse in templo spirituali? Irrisores facti sunt proditores, eodem ore Christum persequentes quo ad mensam /p. 280b/ eius comedunt. Ipsi sunt noctuae lucem odientes. Et cum claudicent et caeci sint, irrident tamen recte incedentes et videntes. Sunt etiam lupi, agnos Dei et oves clamoribus exterrentes. Item ipsi sunt impii in Deum, et matrem Ecclesiam, in proximum, et in seipsos. In Deum, dum filios eius occidunt. In Ecclesiam, tam militantem quam triumphantem, dum defraudant eam gaudio quod habere debuit de conversione peccatorum. Nonne impius esset in matrem suam qui, postquam peperisset filium cum magno cruciatu, quando deberet consolari in filio suo nato, occideret ei illum? Sic facit irrisor matri Ecclesiae; Iohannis 16: 'Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium quia natum est homo in mundum.'[893] Item impii sunt irrisores in Deum, quia rursum crucifigunt Filium Dei, Ad Hebraeos 6; et in Psalmo: 'Super dolorem vulnerum eius addiderunt'[894] dum animas pro quibus mortem sustinuit ei auferunt. Irrisores etiam sunt impii in proximum, dum vulnus spirituale ipsius iam per poenitentiam sanatum iterum concidunt; Iob 16: 'Concidit me vulnere super vulnus.'[895] Derisores fratres suos a diaboli carcere liberatos iterum capi faciunt. Non reputatur Christianus ille qui Christianos liberatos a carceribus paganorum iterum capi faceret? Quid ergo dicendum est de his qui liberatos a carcere diaboli iterum capi faciunt? Hi retrograde diaboli videntur esse. Maiorem compassionem haberent derisores de cane uno vel de asino suo quam de fratribus suis. Si enim canis portaretur a lupo, liberarent eum si possent; et si asinus alicuius cecidisset in lutum, ipsi iuvarent ad levandum eum; fratres vero suos impediunt, ne a lupis infernalibus liberentur, vel ne a luto peccati suo subleventur. Fratres suos a naufragio liberatos iterum submergi faciunt. Impii etiam sunt in seipsos, quia cum in mari huius mundi naufragentur, tamen poenitentiam, quae secundum Hieronymum est secunda tabula post naufragium,[896] /p. 281/ sine qua evadere nequeunt, odio habent. Ex quo aliquis est in mortali peccato, si omnes angeli et sancti rogarent pro eo, non posset salvari nisi poenitentia pro eo intercedat. Unde mirabiliter esset poenitentia amanda peccatoribus tanquam singulare remedium ipsorum. Irrisores ad paradisum transire volunt; tamen pontem, per quem solum transire possunt, scilicet poenitentiam, odiunt. Ipsi propitiatione indigent cum rei sint aeternae damnationis; tamen propitiatorium odiunt, scilicet poenitentiam, per quam solam Deum possunt habere propitium. De propitiatorio legitur Exodi 25.[897]

Caput 18: De superbia ornatus lectorum.

Post superbiam ornatus humani dicendum est de superbo ornatu lectorum. Notandum ergo quod tria possunt esse reprehensibilia in lectis, scilicet nimia mollities, nimia pretiositas, et magnitudo. Aliqui enim tam magnos lectos faciunt quod diabolus bene posset quiescere ibi cum eis. In parvo lecto pauperis non invenit diabolus ubi quiescat. Esaiae 28: 'Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest.'[898] Et Matthaei 12: 'Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.'[899] Loca arida sunt pauper lectus et pauper domus pauperis, ubi diabolus non invenit requiem.

De sex quae debent cohibere homines ab ornatu lectorum.

Sex vero sunt quae possent et deberent cohibere homines a lectis superbis. Primum est maledictio quae fit eis; Amos 6: 'Vae vobis qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris.'[900] Pauper intrans lectum suum benedictione praemissa facit signum /p. 281b/ crucis super lectum suum; superbus intrat lectum suum superbum maledictione Dei praemissa. Secundum est consideratio lecti dominici, scilicet crucis. De quo lecto Augustinus: 'Lectum suum dimisit Christus discipulis suis.'[901] Quicunque vult cum illo quiescere in caelo, cum illo in isto iaceat lecto. Moriatur in cruce, si vult Crucifixum placatum videre. Crucem autem Christi intelligo totam vitam eius cruciatu plenam. Superbus minister est, cui non sufficit lectus domini sui. Bernardus: 'Circuire possum caelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt, et non invenio te nisi in cruce. O bone Iesu, ibi iaces, ibi dormis in meridie.'[902] Idem: 'Omnem revolve vitam Salvatoris ab utero Virginis usque ad patibulum crucis: non invenies in eo nisi stigmata paupertatis.'[903] Tertium est timor lecti infernalis. De quo Esaiae 14: 'Detracta est ad inferos superbia tua, concidet cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes';[904] Interlinearis: 'Cui prius pallia auro gemmisque distincta.'[905] Satis moleste sustinebunt superbi, qui nunc nullo modo iacerent in lecto in quo alius iacuisset, qui nunc pati non possunt quod in lecto eorum esset pulex, quando in lectis eorum erunt tineae sub eis et vermes super eos. Ad augmentum vero molestiae erit quod nunquam consueti fuerunt talibus. Ad augmentum etiam poenae erit quod lecti illi nunquam mutabuntur. Non est ita pulcher lectus in mundo in quo aliquis non gravaretur iacere per octo dies continue; quam grave erit iacere in tam horribili lecto homini delicato pluribus annis quam sint aquae guttae in mari. Quartum est amor lecti interioris. Amore enim illius lecti deberent negligere lectum exteriorem. In lecto conscientiae quiescerent ipsi de nocte et de die, et etiam Deus cum illis, et si diligentiam debitam haberent circa illum. Ideo lavandus esset per singulas noctes exemplo David, sicut viri delicati volunt habere candida linteamenta quasi singulis /p. 282/ noctibus. De lecto isto legitur Canticorum 1: 'Lectus noster floridus.'[906] E contrario lectus aliquorum per negligentiam eorum non floridus est sed sordidus; ubi quiescere debuerunt cum Deo, ibi inquinantur et cruciantur eum diabolo. Quintum est consideratio lecti in quo corpus ponetur in morte, scilicet consideratio sepulchri, in quo a vermibus corrodetur; Ecclesiastici 10: 'Cum moritur homo, hereditabit serpentes, bestias, vermes.'[907] Incongruum est cadaver poni in tam superbo lecto quod ponendum est in tam vili sepulchro. Sextum est consideratio illius lecti in quo nobilior pars hominis iacet, scilicet cor; velit nolit superbus, cor illius iacet super lectum immunditia plenum, scilicet stomachum.

Caput 19: De superbia quae apparet in equitaturis.

Sequitur de superbia quae apparet in equitaturis. Quae quadrupliciter apparet. Primo in multiplicatione equorum, quae prohibita est etiam regi; Deuteronomii 17: 'Cum fuerit rex constitutus, non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus.'[908] Secundo, in non necessario usu equorum, sicut accidit illis qui per modicam leucam nolunt ire nisi equitent; qui pro nihilo videntur pedes habere, cum non ambulent ex illis; David: 'Pedes habent et non ambulant.'[909] Impotentiores videntur esse tales homines paralyticis, cum ire non possunt nisi habeant multos equos. Tertio, in nimia exquisitione equorum, sicut accidit illis qui equos volunt habere impinguatos ad pascendum oculos hominum. Quarto, in superbo ornatu equorum, sicut accidit illis qui Christum dimittunt in pauperibus nudum et famelicum, et equos suos phaleris deauratis et deargentatis ornant.

De his quae deberent homines cohibere a tali superbia.

Multa sunt quae possunt et debent homines cohibere a superbia ista. Primum est multiplex comminatio quam facit sancta scriptura equitantibus. Unde Zachariae /p. 282b/ 10: 'Confundentur ascensores equorum';[910] et 12 eiusdem: 'In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stupore et ascensorem eius in amentia.'[911] In stupore, dicit Glossa, ita ut qui viderint percussos stupeant, et ascensores eorum pressi magnitudine periculi vertantur in dementiam.[912] Et Esaiae 31: 'Vae qui descendunt in Aegyptum in equis sperantes.'[913] Secundum est exemplum Christi, qui non legitur equitasse sed semel tantum asinasse, et tunc ibat ad mortem suam, in signum quod multi equitando tendunt ad mortem aeternam. Multum deberet movere homines exemplum istud Zachariae 9: 'Ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam Ephraim et equum de Ierusalem.'[914] Dispergere deberet exemplum istud de Ecclesia Dei equum. Mirum est quod non erubescit servus ire equester, ex quo Dominus vadit pedes. Bernardus: 'Intolerabilis impudentiae est ut, ubi sese exinanivit maiestas, infletur vermiculus et tumescat.'[915] Tertium, exempla sanctorum. Indecens enim est, ex quo filii Dei, scilicet viri iusti, pedites incedunt, servos diaboli equites incedere. Hanc perversitatem dicit Salomon se vidisse, Ecclesiastes 10: 'Vidit servos in equis et principes quasi servos ambulantes super terram.'[916] Quartum est hoc quod cum equitaturae habeantur a superbis ad gloriam, tamen diligenter aspicienti potius cedunt ad ignominiam. Unde frater Guido Cartusiensis: 'Quomodo non gloriatur de fortitudine qui gloriatur de infirmitate? Equus qui te fert, infirmitas tua est; fortitudo esset, si eum ferres.'[917] Quintum est hoc quod superbia ista apostasia est in fidelibus. Abrenuntiaverunt enim pompae diaboli in baptismo. Unde pompatice incedere apostasia est ipsis. Amos 6: 'Vae vobis qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae; optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel.'[918] Sextum est hoc quod superbia ista multum constat et parum habet utilitatis. Quantum constat haec superbia, multi apertius legunt in libro experientiae quam in libris /p. 283/ scripturae. Multi enim depauperati sunt hac de causa, et merito depauperantur, quia care emunt equos, et voluntarie equi comedunt super eos. Hic est enim unus de velocioribus modis depauperandi aliquem, quando equi comedunt super eum. Nec solum superborum equi comedunt super eos, imo etiam comedunt eos quando illi equi comedunt de rapina; comedunt enim super animas pauperum. Unde hoc modo loquendi quo aliquis dicitur comedere pallium suum quando comedit illum pro quo pallium suum impignoratum est, possumus dicere quod superborum raptorum equi comedent eos. Non multum etiam utiles sunt huiusmodi equi, cum facilius sine equo perveniatur ad caelestem patriam quam in equo. Facilius enim fugit aliquis et effugit manus hostium infernalium sine equo quam cum equo. Unde Esaiae 30 dicunt mali: 'Super equos ascendemus.'[919] Et subditur: 'Ideo velociores erunt qui persequentur vos.'[920] Nec solum parum utiles sunt equi superbis, imo etiam valde nocivi sunt eis; cum enim illis sint alligati vinculo vani amoris, ipsi trahunt eos ad patibulum infernale. Merito in inferno punietur qui propriis expensis equos pascit a quibus illuc trahitur. Septimum est amor pauperum. Timendum est ne Deus multum offendatur quoniam subtrahitur ori suo in pauperibus unde equi impinguantur.

Caput 20: De superbia quae apparet in familia.

Notandum quod tria possunt esse reprehensibilia in familia alicuius potentis. Primum est multitudo. Unde Ecclesiastes 5: 'Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis?'[921] Secundum est vita inhonesta. Unde Bernardus: 'Ne te dixeris sanum dolentem latera,'[922] hoc est, ne te dixeris bonum malis innitentem. Non tuta est bonitas tua obsessa malis, non magis quam sanitas vicino serpenti; et David in Psalmis: 'Oculi mei ad /p. 283b/ fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam,' etc.[923] Tertium est inutilitas. Fatuum enim est habere familiam sibi inutilem. Proverbiorum 14: 'Iracundiam regis servus inutilis sustinebit.'[924] Matthaei 25: 'Servum inutilem proiicite in tenebras exteriores.'[925] Et sicut diximus prius, Christianos qui pompatici sunt quantum ad multitudinem equorum apostatas esse et transgressores baptismatis quo promiserunt abrenuntiare pompis diaboli, sic possumus dicere de illis qui pompatici sunt quantum ad magnam familiam, qui gaudent de multitudine familiae sequentis eos. Tali fatuitate laborant quasi laborat ille qui deferens mel gauderet, eo quod multae muscae sequerentur eum. Seneca: 'Multi aliquem comitantur: mel muscae sequuntur, cadavera lupi, frumenta formicae; praedam sequitur turba, non hominem.'[926] Quandoque famlia quam credit superbus esse suam, potius est familia diaboli custodiens cum diabolo. Vendit etiam eam diabolo, dum procurat quod ipsa corrumpatur in iudicio vel alio modo. Quandoque etiam vivum sepelit eum dum ei adulatur. Unde Gregorius loquens de illo verbo Matthaei 8 'Sinite mortuos sepelire mortuos suos'[927]: 'Mortuus mortuum sepelit cum peccator peccatorem aggere adulationis premit.'[928] Familia etiam superbi eum comedit dum temporalia quae illi unita sunt per amorem consumit. Unde Augustinus: 'Nimii amatores temporalium fecerunt ea membra sua.'[929] Unde usualiter solent dicere avari, cum bona eorum comedunt, se comedi.

Caput 21: De superbia conviviorum.

Superbia conviviorum apparet primo in hoc quod magni et divites invitantur qui non indigent et pauperes relinquuntur, contra illud Lucae 14: 'Cum facis convitium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi; retribuetur enim tibi in retributione /p. 284/ iustorum.'[930] Secundo in hoc quod sunt multi ministri ibi in superbo apparatu. Qui autem gaudent de multitudine superborum ministrorum, adhuc veniet hora quod vellent habere unum ministrum leprosum, nec poterunt habere. Unde Lucae 16 dicit dives qui erat in inferno: 'Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum,' etc.[931] Lazarus plenus fuit ulceribus, et tamen dives eius ministerium desiderabat pro superbis ministris quos habuerat hic. Non gaudebat David de talibus ministris cum diceret: 'Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam.'[932] Tertio apparet superbia in varietate ferculorum, et deauratione, et splendore eorundem ad vanam gloriam. Seneca: 'Non magno constat nobis fames sed ambitio.'[933] Idem: 'Iam non sunt homines dentibus et ore et ventre ad pompam contenti; oculis quoque gulosi sunt.'[934] Quarto apparet superbia in vasis aureis et argenteis ad replendum ventrem, qui est vas immunditiae, cum ad replendum vasa vinaria, quae munda sunt, sufficiant mediocria seu vasa lignea. Quinto apparet superbia in multitudine musicorum instrumentorum; Iob 21: 'Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.'[935] Esaiae 5: 'Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Dei non respicitis,'[936] scilicet iustitiam quam faciet in die iudicii.

Caput 22:De superbia aedificiorum.

Notandum quod circa aedificia sex possunt esse reprehensibilia. Primum est multitudo; Esaiae 5: 'Vae qui coniungitis domum ad domum.'[937] Item reprehensibilia sunt in aedificiis magnitudo, sumptuositas, et delectabilitas. Delectabilitas vero attenditur circa colores picturatum et quantum ad caliditatem in hieme et frigiditatem in aestate. /p. 284b/ Ieremiae 22: 'Vae qui dicit: 'Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa',' ecce magnitudo; 'qui aperit sibi fenestras,' ecce delectabilitas; 'et facit laquearia,' ecce sumptuositas; 'pingitque sinopide'[938]--Interlinearis: 'idest Christi sanguine.'[939] Item reprehensibile est in aedificiis quando de rebus iniuste acquisitis fiunt; Ieremiae 22: 'Vae qui aedificat domum suam in iniustitia.'[940] Item reprehensibile est in aedificiis intentio mala, quando scilicet fiunt ad vanitatem, non ad necessitatem. Seneca: 'Domus munimentum sit adversus infesta corpori; hanc utrum sepes erexerit, an varius lapis gentis alienae, nihil interest. Scitote homines tam bene culmo quam auro tegi. Contemnite cetera quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit; mementote nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil est magnum.'[941]

De his quae deberent cohibere homines a superbia aedificiorum.

Item notandum quod sex sunt quae deberent homines cohibere ab amore superborum aedificiorum. Primum est hoc quod ille qui amant ea maledicti sunt, ut patet ex illo verbo Esaiae: 'Vae qui coniungitis,' etc.;[942] et ex illo verbo Ieremiae: 'Vae qui dicit, 'Aedificabo mihi domum latam'.'[943] Multum esset maledictio Dei timenda in scriptura sacra, cum tantum timeatur maledictio facta ab aliquo sancto viro, et cum Dominus dicturus sit maledictis; 'Ite, maledicti, in ignem aeternum,' Matthaei 25.[944] Secundum est hoc quod aedificia superba Deo sunt exosa. Unde Amos 6: 'Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: 'Detestor ergo superbiam Iacobi, et domos eius odi'.'[945] Magna perversitas est quod homo superba aedificia amet quae Deus odit. Tertium vero sunt exemplum Christi, qui in nativitate sua non habuit ubi caput reclinaret. Matthaei 8: 'Vulpes foveas habet et volucres caeli in aedificiis nidos; Filius autem Hominis non /p. 285/ habet ubi caput suum reclinet.'[946] Bernardus: 'Intolerabilis impudentiae est ubi sese exinanivit maiestas, infletur vermiculus et tumescat.'[947] Ad idem valere possunt exempla sanctorum qui in casulis habitaverunt. Unde Ad Hebraeos 11: 'Fide Abraham demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem. Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor est Deus.'[948] Item Paulus primus eremita visitatus est a beato Antonio, qui quaesivit ab eo an adhuc Christiana religio ritus gentium in aedificiis sumptuosis imitaretur; et audito quod sic, ipse flens deplanxit hanc superfluitatem, conquestus homines tantae vanitati deditos, cum Christianorum deberet esse cohortatio dicentium: 'Non habemus hic permanentem civitatem sed futuram inquirimus.'[949] Quidam etiam antiquorum habitabant in cavernis petrarum, alii in concavitatibus arborum. Legitur etiam de quodam eremita qui habebat hospitium ad modum sui sepulchri. Cum imperator eum interrogasset cur hospitium suum commensurasset corpori suo, respondit: 'Sufficit hoc homini morituro; sic praeveni sepulchrum.' Et addidit idem: 'Melius prosilitur de tugurio in caelum quam de palatio.'[950] Quartum est quia superba aedificia saepe fiunt de iniuriis pauperum. Ibi enim ponuntur quae deberent dari pauperibus. Hieronymus loquens de Paulo: 'Nolebat, inquit, in his lapidibus pecuniam effundere qui cum terra et saeculo transituri sunt; sed in vivis lapidibus qui volvuntur super terram, ex quibus magni regis civitas exstruitur.'[951] Quintum est quia saepe ex rapinis et aliis iniuste acquisitis fiunt; unde lapides et eiusmodi quae in aedificiis sunt accusabunt dominum domus apud Deum; Habacuc 2: 'Lapis de pariete clamabit, lapis qui inter iuncturas aedificiorum est respondebit.'[952] /p. 285b/

De fatuitate illius qui superba aedificia construit.

Sextum est fatuitas quae est in exstruendis huiusmodi aedificiis; quod patet primo quod cum vita hominis brevior nunc sit quam antiquorum, ipsi tamen magis sumptuosas domos volunt habere quam antiqui habuerint. Ipsi secundum Hieronymum 'sic aedificant quasi semper victuri sint; sic autem comedunt et bibunt quasi cras morituri,' dicentes, 'Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.'[953] Secundo, ex hoc quod pulchrum stabulum, scilicet habitaculum corporis, volunt habere, de domo vero conscientiae, in qua Deus debet habitare, non curant. Ipsi pulchras domos aedificant, quas sciunt ex necessitate ruituras. Matthaei 24 dicit Dominus de aedificationibus templi: 'Amen dico vobis non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.'[954] Et inter signa quindecim dierum quae praecedent diem iudicii enumerat Hieronymus istud quod omnia aedificia ruent.[955] Amos 3: 'Percutiam domum hiemalem cum domo aestiva; et peribunt eburneae domus et dissipabuntur aedes multae.'[956]

De his quae deberent cohibere claustrales a superbis aedificiis.

Specialiter deberent cohibere claustrales a superbis aedificiis ista quae sequuntur. Primo hoc quod, cum ipsi sint iam mortui mundo, necessaria sunt eis sepulchra potius quam palatia. Secundo hoc quod sollicitudinem circa huiusmodi solet sequi morum negligentia. Bernardus: 'Video quod non sine magno dolore videri debet, quosdam post aggressam Christi militiam rursum saecularibus implicari negotiis, rursum terrenis cupiditatibus immergi, cum magna cura erigere muros, negligere mores.'[957] Praeterea, negligentia exteriorum aedificiorum signum est quod claustralis diligentiam habeat circa interiora. Bernardus: /p. 286/ 'Animum intentum interioribus magis decent inculta et neglecta exteriora, quibus incola domus saepius alibi conversari dignoscitur, qui circa exteriora sibi vilissime denuntiat.'[958] Item conversatio claustralium in caelis debet esse; ideo non ita sollicite debent aedificare in terra sicut illi quorum conversatio est in terra. Praeterea, superbia aedificiorum est quaedam invitatio superborum hospitum, a quibus claustrales superbiam addiscunt; Ecclesiastici 13: 'Qui communicaverit superbo, induet superbiam.'[959] Verisimile est quod sic oportet claustrales habere domos humiliores aliis sicut et humiliores vestes aliis. Et sicut color viridis et rubeus et varius intolerabiles sunt in vestibus claustralium, sic huiusmodi colores intolerabiles videntur in domibus eorum. Quod si aliquis dicat quod in huiusmodi condescenditur infirmitatibus hominum, respondeo quod tantum condescensum est in aliquibus claustris carnalibus hominibus et infirmis, ut pene omnes carnales facti sint. Unde Bernardus: 'Abiecta sancta simplicitate, quasi religiosas nobis quasdam curamus habitationum honestates, in quibus tantum est compassum animabus, ut pene in hoc omnes effecti simus animales.'[960] Idem: 'Admittantur animales, suscipiantur in omni benevolentia caritatis, portentur in omni patientia benignitatis, sed qui eis compatiuntur, non eis conformentur, nec sic quaerant eorum profectum ut propter eos cogantur incurrere propositi rigoris in religione defectum.'[961] Item claustrales ut veri Israelitae vel veri Hebraei debent esse et reputare se peregrinos super terram, unde aedificare debent non domos ad habitandum, sed tabernacula ad deserendum; unde Bernardus: 'Obsecro in peregrinatione huius saeculi, in militia super terram, non aedificemus nobis domos ad habitandum sed tabernacula ad deserendum, utpote cito evocandi et migraturi in patriam et civitatem. In castris quippe sumus, in alieno militamus, in alieno laboratur, /p. 286b/ facile est quicquid naturale est. Nunquid non facile est solitario et sufficiens naturae et congruum conscientiae, ipsum sibi cellam de virgis contexere, de luto plasmare, undecunque operire, et decentissime inhabitare? Quid amplius quaerendum? Et si usu sapiant huiusmodi delectationes et sint qui utantur tanquam non utentes, tamen contemptu melius quam usu vincuntur huiusmodi affectiones.'[962] Idem: 'Ipsi de quibus sollicitudo suorum vitiorum inducit contemptum et negligentiam omnium exteriorum, ipsi sibi aedificent formam paupertatis et sanctae simplicitatis speciem; nulla sic arctabit artificium industria sicut eorum negligentia.'[963] Debent etiam claustrales a superbis aedificiis cavere propter bonorum exemplum. Humiles enim domus eorum et pauperes in aliis frenant concupiscentiam, in aliis vero circa amorem paupertatis efficiunt conscientiam. Praeterea quando claustrales construunt superba aedificia, accidit frequenter ut ipsi construant ea de mendaciis. Mittunt enim quaestuarios praedicatores. Construunt etiam ea de donis male acceptis ab usurariis et raptoribus; a quo periculo liberi sunt quando domos humiles construere volunt. Si vero aliquis dicat pulchritudines domorum necessarias esse claustralibus ad recreationem, respondeo quod viri spirituales potius debent delectari in aspectu caeli quam in aspectu tecti, et potius debent admirari opera Dei quam opera hominum. Legitur de beato Bernardo quod ipse fleverit cum videret tuguriola pastorum tecta culmo, similia casulis pristinis Cisterciensium, qui tunc incipiebant habitare in magnis aedificiis.[964] 'Pulchritudines istae forenses,' sicut dicit beatus Bernardus, 'cito propositum enervant et masculinum animum effeminant.'[965] /p. 287/

Caput 23: De superbia librorum et de octo quae valent ad eius detestationem.

Sequitur de superbia librorum, qua specie laborant qui volunt habere libros deauratos. Octo vero sunt quae possunt valere contra hoc peccatum exempla, et praecipue exemplum Filii Dei, qui liber vitae est; qui humiliari voluit usque ad hoc quod novissimus esset. Intolerabilis enim est superbia in aliis libris ex quo liber vitae tantum humiliatus est. Dicit enim Hieronymus in prologo super Iob: 'Habeant qui volunt veteres libros vel membranis purpureis, auro, argentoque descriptos, vel initialibus, ut vulgo aiunt, literis onera magis exarata quam codices, dummodo mihi meisque permittant pauperes habere schedulas et non tam pulchros codices quam emendatos.'[966] Et Paulus 2 Ad Timotheum 4: 'Affer autem et tecum libros, maxime autem membranas.'[967] Secundo vero hoc quod Sapientia declamat contra humilia, unde Matthaei 11: 'Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.'[968] Amat etiam verba humilia, sicut patet in verbis sacrae scripturae, quae valde humilia sunt. Amat etiam humilia corpora. Unde sapientes homines frequenter parvi sunt. Unde Sapiens: 'Saepe est sub palliolo sordido sapientia.'[969] Proverbiorum 11: 'Ubi humilitas, ibi sapientia.'[970] Eodem modo amat sapientia humilem scripturam. Tertio hoc quod sacra scriptura humilitatem docet. Unde humilitatem debet habere. 'Patere legem,' ait Sapiens, 'quem tu ipse tuleris.'[971] Legem humilitatis praecepit sacra scriptura, unde eam debet servare. Quarto vero hoc quod puerilitas est aureas et argenteas amare literas et in his delectari. Seneca: 'Plerumque est quod non pueritia sed quod gravius est puerilitas remanet.'[972] Quinto vero hoc quod quasi /p. 287b/ quoddam spirituale adulterium est quando amore amplectuntur pulchritudinem scripturae quo deberent amplecti sapientiam. Unde de illis potest exponi illud 2 Petri 2: 'Habentes oculos plenos adulterii et incessabilis delicti.'[973] Sapientia sponsa est intellectus nostri; unde Sapientiae 8: 'Hanc amavi, et exquisivi eam a iuventute mea, et quaesivi eam mihi sponsam assumere, et amator factus sum formae illius.'[974] Scriptura vero quasi quaedam ancilla est ipsius Sapientiae. Unde plus debet amari sponsa quam ancilla, idest sapientia quam pulchritudo scripturae. Unde cavendum est ne ancilla tantae pulchritudinis sit quod relicta pulchritudine sapientiae animus fornicetur cum pulchritudine scripturae. Sexto hoc quod valde impium est oculos suos pascere auro et argento quando homo videt tot filios Dei famelicos. Visus plura habet unde pasci potest quam gustus. Habet enim solem et lunam et stellas et flores innumeros, et multa alia ex quibus pasci potest. Unde valde impium videtur esse Christiano ori Dei subtrahere in pauperibus unde oculi eius delectentur. Ad quid depingit aliquis homines vel flores in libro suo? Nonne sufficiunt ei homines et flores quos Deus creavit? Septimo hoc quod tales contumeliam inferunt Sapientiae cum non reputent dulcedinem eius sufficientem ad consolationem studentium, cum scriptum sit Ecclesiastici 23: 'Nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.'[975] Sapientiae 8: 'Intrans in domum meam conquiescam cum illa,'[976] scilicet Sapientia. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. Octavo hoc quod parum valet ista pulchritudo scripturae; non enim homimem satiat. Unde Ecclesiastes 1: 'Non satiatur oculus visu nec auris auditu.'[977] /p. 288/

Caput 24: De superbia et his quae sunt reprehensibilia circa cantum.

Notandum ergo quod circa cantum haec sunt reprehensibilia. Primo reprehensibile est cum quis nimis blandam vocem quaerit, vel ad gloriandum vel ad delectandum; unde Gregorius: 'Cum blanda vox quaeritur, sobria vita deseritur.'[978] Augustinus: 'Quotidie plus me delectat cantus quam res quae cantatur, toties me graviter peccasse confiteor.'[979] Item reprehensibilis videtur esse in cantu vocis fractio. Unde in Legenda sancti Sebastiani: 'Putasne illum inter Christicolas numerandum qui tonsuram diligit, comam componit, sapores quaerit, et vocem frangit?'[980] Fractio vocis signum est fracti animi. Sicut reprehensibilis est crispatio crinium in hominibus, corrugatio vestium in mulieribus, sic videtur esse reprehensibilis fractio vocis in cantantibus. Et sicut ventus solet facere in aqua crispationem quandam, sic ventus vanitatis hanc crispationem seu fractionem vocis frequenter fecit. Talis cantus ob lasciviam factus similis videtur esse cantui illi, de quo legitur Exodi 32: 'Vocem canentium ego audio,' ait Moyses; 'cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros.'[981] In vitulo, qui est animal lascivum, lascivia intelligitur. Unde cantus adorantium vitulum est cantus eorum qui vocem frangunt ob lasciviam. Reprehensibilis est etiam in cantu nimia exaltatio vocis. Sicut illi qui potius volunt cantare alte quam apte, qui tantum volunt ascendere cantando quod quandoque frangunt sibi collum spiritualiter, vel quandoque ad literam rumpunt se, quod ex superbia provenit. Superbia enim plus audet quam possit. Reprehensibilis est etiam in cantu additio punctorum vel subtractio; quasi enim quaedam species /p. 288b/ barbarismi videtur esse haec in cantu, sicut in dictione barbarismus fit ex additione vel subtractione literae vel syllabae. In cantu etiam non videtur esse nimium approbanda vox falsa, praecipue in cantu claustralium. Et mirum est quomodo vox talis tantum placet quibusdam, cum ipsa videatur adeo deformis quod oportet eam abscondi inter alias voces; alioquin non esset decens vel decora.

Caput 25: Unde et quomodo oritur superbia et ex quibus bonis.

Posuimus primam divisionem superbiae et prosecuti sumus membra eius. Nunc consequens est ut ponamus secundam et prosequamur. Divisio vero ista sumitur secundum ea ex quibus oritur superbia. Superbia quandoque oritur ex bonis naturae, quandoque ex bonis fortunae, quandoque ex bonis gratiae. Bona vero naturae quaedam sunt corporis, quaedam animae. Corporis sunt ista: sanitas, fortitudo, agilitas, pulchritudo, nobilitas, libertas. Bona vero animae naturalia sunt ista: rectitudo ingenii et velocitas, memoriae bonitas, potestas tolerandi exercitium spirituale, naturalis dispositio ad virtutes, seu virtus naturalis. Bona vero fortunae sunt bona exteriora, quae sunt in potestate hominum, quae ab hominibus possunt auferri, ut sunt divitiae, deliciae, dignitates, laus seu gloria humana. Bona vero gratiae sunt scientiae et virtutes. Ex istis bonis potest superbia nasci. Superbia enim nascitur ex pulchritudine; unde poeta:

Item nascitur ex nobilitate; unde Sallustius: "Commune malum nobilitatis est superbia."[982] Similiter nascitur ex aliis bonis naturae. Item nascitur ex bonis fortunae, sicut ex divitiis; unde Augustinus: /p. 289/ "Vermis divitum est superbia."[983] Ecclesiastici 40: "Facultates et virtutes exaltant cor."[984] Item nascitur ex bonis gratiae, ut ex scientia. "Scientia enim inflat," secundum Apostolum, 1 Ad Corinthios 8.[985]

Caput 26: Quod fatuus sit et impius qui de bonis suis superbit.

Primo generaliter ostendemus quod valde fatuus est et impius qui de bonis suis superbit. Deinde ostendemus de unoquoque praedictorum bonorum quod valde fatuum sit inde superbire. Et possunt quinque rationes assignari quare fatuus sit et impius qui de bonis suis superbit. Primo, quia ipse quodammodo inferior est irrationabilibus creaturis in hoc quod illae tantum sint in miseria poenae, ipse vero homo in miseria poenae et culpae. Praeterea, creaturae irrationabiles unicam debent mortem, post quam nihil omnino mali sentiunt; homo vero impius debitor est duplicis mortis, quia post transitoriam habebit aeternam. Unde non parum fatuus est peccator qui de bonis suis superbit, superiorem se aliis hominibus reputando, qui quodammodo brutis inferior est. Secundo vero fatuus est qui de bonis illis superbit in quibus eum ipsa bruta excedunt, sicut est fortitudo corporis et agilitas. Ipsi etiam Iudaei et Saraceni et alii pessimi homines plus habent de illis bonis quam ipse habeat. Et etiam ipsi daemones de scientia, quae videtur esse unum de maximis bonis quae habent impii, plus videntur habere quam ipsi impii habeant; unde valde fatuus est qui de bonis illis superbit in quibus a daemonibus superatur. Tertio fatuus est impius qui de bonis suis superbit cum bona illa sint ei ad verecundiam verius quam ad gloriam. Unde Augustinus loquens ad impium inquit: "Nonne vides te debere erubescere de bonis tuis, si domus tua plena /p. 289b/ est bonis et te habeat malum?"[986] Quarto fatuus est impius qui de bonis suis superbit quia bona ipsius ei bona non sunt. Seneca: "Nihil est homini bonum sine se bono. Estne bonum homini quod est ei materia infirmitatis et impedimentum salutis?"[987] Sapiens: "Omnia quae extra nos sunt bona, quaecunque forte hominibus contingunt, non ideo laudantur quia habuit quis ea, sed quia his honeste sit usus."[988] Ideo dicit Seneca quod stulto nulla re est opus, nulla enim re scit uti.[989] Quinto fatuus est impius qui de bonis suis superbit quia tantum habet dispensationem in eis, et periculum ei inde imminet duplex. Periculum enim est ei si sortem amiserit; periculum etiam est ei, si lucrum non reportaverit. Et de utroque districta ratio exigetur ab eo. Unde qui de multitudine istorum bonorum superbit, ipse superbit de magnitudine oneris sui.

Caput 27: Quod fatuum sit de bonis corporis sui superbire, videlicet sanitate, fortitudine, velocitate, et pulchritudine.

Specialiter vero fatuum est superbire de sanitate corporis. Primo quia ista sanitas momentanea est. Hodie enim qui sanus est, cras infirmus vel mortuus est. Iacobi 4: "Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens," etc.[990] Secundo, quia corpus hostis familiaris est, et ideo multum nocivus. Nulla enim pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris inimicus, ait Sapiens.[991] Non debet ergo aliquis superbire propter sanitatem corporis sed potius timere. In maiori enim periculo est homo cum hostis eius sanus sit. Tertio fatuus est qui de hac sanitate superbit, cum ipsa sanitas, ut frequentius occasio sit infirmitatis animae, sicut e contrario scriptum est Ecclesiastici 31: "Infirmitas gravis sobriam reddit animam."[992] Non est quare aliquis superbiat de sanitate /p. 290/ pedis si in capite infirmitatem habeat ad mortem; sic non est superbiendum de sanitate corporis, ex quo in anima infirmitas est ad mortem. Homo sanus corpore, infirmus mente, similis est pomo exterius sano, interius putrido. De fortitudine etiam corporis fatuum est superbire, cum scriptum sit Sapientiae 6 quod "fortioribus fortior instat cruciatio";[993] et cum continua lucta sit inter spiritum et corpus: "caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem."[994] Unde quanto corpus fortius, tanto magis spiritui timendum est. Et ad literam hoc videmus frequenter quod fortiores corpore infirmiores sunt mente. Minus enim resistere possunt irae et luxuriae et ceteris vitiis. Fatuum etiam est superbire de corporis velocitate, cum corpus sit velut equus quidam, in quo hostes infernales ut frequenter ducunt spiritum ad mortem ipsius, et ut frequentius, quanto iste equus velocior est, tanto facilius spiritus ab hostibus suis capitur. Praeterea, in velocitate ista etiam a canibus superamur; unde fatuum est quod homo de hoc superbiat in quo canibus inferiorem se videt. De pulchritudine etiam corporis est fatuum superbire, cum corpus sit velut quoddam sepulchrum. Augustinus: "Corpus peccatoris animae mortuae est sepulchrum."[995] Unde cum peccator de pulchritudine corporis superbiat, simile est acsi mortuus de pictura sepulchri superbiat; simile est etiam acsi aliquis superbiat de pulchritudine sterquilinii nive cooperti.

Caput 28: Quod fatuum sit de nobilitate generis superbire.

De nobilitate etiam carnis fatuum est superbire, cum illa nobilitas valde contemptibilis sit. Multae autem causae possunt assignari quare ista /p. 290b/ nobilitas sit contemnenda. Primo contemnenda est quia ut frequenter nobilitas carnis meliorem nobilitatem aufert, scilicet mentis nobilitatem. Sapiens: "Est quo sibi aliquis de nobilitate corporis vel generis blandiatur, si ex meliori parte sit famulus."[996] Secundo contemnenda est quia omnes sumus ex eodem patre et ex eadem matre: non legitur Dominum fecisse unum Adam argenteum, unde essent nobiles, et unum luteum, ex quo essent ignobiles, sed unicum de luto plasmavit, ex quo omnes eximus. Unde si aliquis ex hoc solo nobilis est, quia ex nobili patre aut nobili matre, aut omnes erimus nobiles aut omnes ignobiles, quia aut parentes primi fuerunt nobiles aut ignobiles. Si ipse fuerunt nobiles, ergo et nos nobiles sumus, et etiam aeque nobiles sumus, cum geniti ex aeque nobilibus aeque nobiles iudicentur. Si vero ignobiles fuerunt, ergo nos omnes ignobiles sumus, et aeque ignobiles, cum geniti simus aeque nobilibus. Malachiae 2: "Nunquid non pater unus omnium nostrum? Nunquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit fratrem suum unusquisque vestrum?"[997] Tertio contemnendum est nobilitas carnis quia ipse Deus contempsit eam. Noluit enim ex nobilibus reges eligere in principio synagogae, imo primum regem de post asinas assumpsit, scilicet Saul;[998] secundum, scilicet David, de post fetantes accepit.[999] In tempore enim gratiae potius voluit ignobiles eligere quam nobiles; 1 Corinthiorum 1: "Ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus."[1000] Quarto vero contemnenda est nobilitas carnis quia non est illius qui de ea gloriatur sed potius illorum a quibus ipse descendit. Unde Seneca: "Nemo in gloriam nostram vixit, nec quod ante nos fuit nostrum est, animus nobilem facit."[1001] Quinto vero contemnenda est nobilitas carnis quia materia quam a parentibus contrahit aliquis, ratione /p. 291/ cuius nobilem se credit, vile quid est et immundum et erubescibile, et opere immundo et erubescibili procedit ab eis. Unde quomodo ratione illius materiae habebit quis nobilitatem cum illa materia vilis fuerit? Quomodo audet aliquis dicere se nobilem generatione, cum quilibet exemplo Iob possit dicere: "Putredini dixi, 'Pater meus es,'" etc.?[1002] Ideo, merito nobilitas carnis contemnenda est, imo abominanda est. Unde Lucae 16: "Quod altum est hominibus, abominatio est apud Deum."[1003] Sexto contemnenda est nobilitas carnis, imo potius non est reputanda, cum in veritate nobilitas non sit, sicut etiam philosophi reputaverunt. Seneca: "Nemo altero nobilior nisi cui rectius est ingenium et bonis artibus aptius."[1004] Idem: "Nihil aliud est nobilitas quam antiquatae divitiae."[1005] Idem: "Quid est eques, aut servus, aut libertinus, nisi nomina ex ambitione vel iniuria nata?"[1006] Item Plato ait neminem regem nisi ex servis oriundum esse, neminem servum nisi ex regibus.[1007] Omnia ista longa miscuit varietas, et sursum deorsum fortuna versavit.

Quod nullus sit nobilis ex eo quod nobilibus parentibus sit generatus, rationibus ostenditur.

Rationibus etiam ostendi potest quod aliquis nobilis non sit ex eo quod ex nobilibus parentibus genitus. Ex eadem enim radice exeunt vile et nobile. Flos farinae et furfur ex eadem radice exeunt; tamen furfur cibus vilis est quo porci pascuntur, flos autem farinae cibus nobilis est. Item, ex eadem radice procedit spina et rosa; rosa creatura nobilis est, quia non cessat benefacere hominibus qui sunt iuxta eam, suum gratum odorem undique spargendo. Spina vero quoddam vile est, quia pungit ea quae iuxta eam sunt. Sic ex eodem patre et ex eadem matre possunt nasci duo. Unus tamen erit nobilis, /p. 291b/ alius ignobilis. Unus ad modum rosae non cessabit benefacere vicinis suis; iste nobilis erit. Alius erit spina in ignem infernalem mittenda, qui non cessabit pungere vicinos suos; hic erit ignobilis. Multis aliis exemplis potest idem ostendi. Ex eadem arbore nata sunt duo poma, quorum unum est sanum, aliud putridum vel vermem habens. Item, ex eodem libero arbitrio procedunt bonum et malum. Item, si nobile esset quicquid a nobilibus procederet, omnes nobiles essemus, cum omnes simus a Deo, qui nobilissimus est; Malachiae 2: "Nunquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo fratrem suum despicit unusquisque vestrum?"[1008] Item, si omne quod ex nobili procedit nobile esset, ergo pediculi et aliae superfluitates quae ex nobilibus procedunt nobilia essent. Septimo contemnenda est nobilitas carnis propter onus magnum quod est ei annexum. Nobilitas carnis quaedam possessio est, quae tanto censu onerata est quod magni comitatus et archiepiscopatus non sufficiunt ad solvendum censum illum; imo praeter haec necesse est, sicut ipsi nobiles dicunt, quod ipsi impignorent regnum caelorum et seipsos diabolo pro censu isto solvendo. Unde multis nobilibus magis expediret quod ipsi essent leprosi quam quod essent in statu in quo sunt, sicut aliqui etiam ex eis recognoscunt. Octavo contemnenda est nobilitas carnis quia rei est contemptibilis, scilicet corporis, quod est quasi quidam saccus immunditiae plenus, sicut ea ostendunt quae exeunt de sacco isto per foramina quinque sensuum. Origenes: "Vilis nobilitas quae in locis tam turpibus generatur."[1009] Nono contemnenda est nobilitas carnis quia inferior videtur esse nobilitas ista, quae est in hominibus, nobilitate illa quae est in canibus. Cum illa nobilitas quae est in canibus certa signa habeat exterius quibus agnoscitur, nobiles vero homines /p. 292/ non habent certa signa necessaria quibus ab aliis hominibus dignoscantur. Decimo contemnenda est nobilitas ista quia ridiculosa est. Ridiculum est unum servum aliis servis nobiliorem dicere, vel unum rusticum nobiliorem aliis rusticis. Sicut filio cuiusdam divitis burgensis derisorie dictum est a quodam quod ipse esset de nobilioribus rusticis suae civitatis, sic cum corpus naturaliter servus sit (datum est enim spiritui ad serviendum/ et naturaliter rusticum sit cum tot rusticitates ab eo quotidie exeant, ridiculum est corpus unum nobilius dicere altero, vel unum hominem nobiliorem altero ex parte corporis. Unum tamen bonum habet nobilitas, quae carnis dicitur esse, quod quasi frenum est quoddam quod homines debet cohibere ne male agant. Hieronymus: "Nihil aliud video in nobilitate appetendum nisi quod nobiles quadam necessitate astringuntur, ne ab antiquorum probitate degenerent."[1010] Philosophus: "Nobilitatis tantum ad hoc meminerit, ut cum claritate generis morum sanctitate contendas, et cum nobilitate corporis animi nobilitate proficias."[1011] Idem: "Laudatur in quibusdam quod geniti sint nobiles; in aliis, quod nobilitatem virtute sunt assecuti. Pulchrum est respondisse nobilitati, pulchrum etiam humilius genus factis illustrasse."[1012] Item quidam vituperabat alium de genere suo dicens: "Tu es caput tui generis." Cui ille: "Et tu es cauda generis tui." Item quidam sapiens, cum quidam ex patricio genere natus inferior factus ignobilitatem generis illi obiiceret, inquit: "Gaudeo quod ego ex me surrexi, tu ex te cecidisti; generis nostri utrique sumus decus et dedecus."[1013] Et alius philosophus similiter alii obiurganti respondit: "Mihi obiicis profecisse; crimen meum imputas gloriae, dum tuum imputas ignaviae."[1014] Et notandum est quod vera nobilitas animi est. Unde illud: /p. 292b/

Caput 29: De animi nobilitate duplici.

Animi vero nobilitas duplex est. Quaedam naturalis, de qua Seneca: "Quis est generosus ad virtutem? Bene a natura compositus."[1015] Alia nobilitas est gratuita, quando aliquis gratiam Dei habet qua Dei filius est, quae custodit eum ut nulli turpitudini serviat. Tullius: "Liber aestimandus est qui nulli turpitudini servit."[1016] Item sapiens: "De illa nobilitate glorieris quae filios Dei et coheredes facit."[1017] Tunc ille nobilitatem suam integram servare se putet si dedignetur servire vitiis et ab illis superari. A quo enim quis superatur, eius et servus est. Bernardus: "An non servus cui dominatur iniquitas?"[1018] Quantumcunque aliquis ex nobilibus ortus sit, tamen ignobilis est si Deum contemnat et noluerit ei servire. Et e contrario, quantumcunque ignobilis ortus sit, nobilis tamen est si Deo serviat. Unde 1 Regum 2 dicit Dominus ad Heli: "Absit hoc a me; sed quicunque honorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles."[1019]

Quod sex sunt signa verae nobilitatis.

Et notandum quod sex sunt signa verae nobilitatis. Primum est liberalitas. Unde Deus, qui nobilissimus est, ipse est liberalissimus. Liberalitas enim tanta est ut non solum sua det sed etiam seipsum; nec solum servientibus sibi dat, sed etiam hostibus suis. "Ipse enim solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos," Matthaei 5.[1020] Ipse propter liberalitatem suam fecit quaecunque facta sunt. Ad dandum enim fecit quaecunque fecit. Creaturas enim rationales fecit ut eis daret; alias autem creaturas, /p. 293/ ut eas daret. Leo etiam, qui dicitur esse rex animalium, quod animal nobile est, liberale est. Unde Aristoteles dicit ipsum esse animal communicativum.[1021] Et sicuti liberalitas signum est nobilitatis, ita rapina signum est rusticitatis. Unde multi hoc die qui nobiles reputantur rusticissimi sunt cum non cessent auferre pauperibus et illis qui non possunt defendere se, sicut magister Alanus ostendit quibusdam militibus. Legebat Alanus apud Montem Pessulanum, et audierunt milites vicini quod tantus clericus esset et quod ad omnia interrogata responderet. Unde accesserunt ad eum de communi consilio et quaesierunt ab eo quae esset maxima curialitas. Qui respondit eis quod dare curialissimum esset. Quo audito omnes consenserunt responsioni eius. Ideo "dicit Dominus quod beatius est dare quam recipere,"[1022] quia dare facit similem Deo, qui omnibus dat et a nemine recipit. Ipse vero dixit eis ut habito consilio ad invicem dicerent ei quae inter omnes rusticitates maior esset. Qui habuerunt consilium ad invicem et non potuerunt convenire in idem. Unde revertentes ad eum dixerunt quod non poterant concordare. Quo audito ipse increpavit eos dicens: "Ego posueram vos in via per quam possetis quaestionis vobis propositae solutionem cognoscere. Si enim dare curialissimum est, auferre, quod est ei contrarium, rusticissimum est. Unde vos, qui incessanter aufertis pauperibus, rusticissimi estis."[1023] Secundum signum nobilitatis est gratitudo seu recognitio beneficii. Et per contrarium, ingratitudo seu beneficiorum non recognitio signum rusticitatis est. Unde patet quod illi qui nobiles reputantur, qui Deum, qui eos prae ceteris hominibus honoravit, prae ceteris hominibus inhonorant, subditos etiam suos, qui multo sudore lucrantur unde ipsi vivunt et propter quos ipsi sunt in honore, incessanter opprimunt, rusticissimi /p. 293b/ sunt. Feris etiam videntur tales deteriores esse; ferae enim officia sive beneficia sentiunt, sicut ait Seneca.[1024] Tertium signum nobilitatis est mansuetudo et misericordia in ea quae sunt eis subiecta. Et hoc est unum quod valde decens est in his qui potestatem habent. Unde Seneca: "Nullum ex omnibus magis clementia quam regem et principem decet."[1025] Idem: "Iracundissimae ac pro captu pugnacissimae sunt apes et aculeum in vulnere relinquunt."[1026] Sed ipse rex sine aculeo est; noluit ipsum natura nec saevum esse nec ultionem, quae magno constaret, petere, et iram inermem reliquit, exemplar hoc omnibus regibus linquens. Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores. In signum huius mansuetudinis vel misericordiae inunguntur reges Christiani. Philosophus: "Maximam potestatem habens creatorem potestatis iuxta possibilitatem suam debet imitari."[1027] In hoc autem Deum maxime imitabitur, si nihil iudicaverit quam misereri pretiosius. Et sicut mansuetudo in subiectos signum est nobilitatis, sic et crudelitas in subditos signum rusticitatis est et servitutis. Unde Proverbiorum 30: "Per tria movetur terra, et quartum quod non potest sustinere: per servum cum regnare ceperit."[1028] Ovidius:

Quartum signum nobilitatis est virilitas seu strenuitas in eos qui repugnant. In signum huius datur ensis militibus novis, quo gladio uti debent in hostes, non in subiectos. Multi vero ex istis gladio isto in subiectos utuntur, quos deberent valde diligere; hi enim sunt qui iuvant eos. Qui etiam fratres eorum proprios impugnant, hostibus vero Dei et Ecclesiae, sed peccatis et daemonibus vel etiam ipsis persecutoribus Ecclesiae uniti sunt. Impietas talis impietas diabolica /p. 294/ est. Diabolus autem impius est in eos qui sibi serviunt. Quintum signum nobilitatis est timere opprobrium vel servitutis vel proditionis vel alterius cuiusque turpitudinis. Multos tamen ex illis qui nobiles reputantur videmus quod non timent pessimam servitutem vitiorum suorum vel daemonum, qui non erubescunt confiteri se servos vilissimorum membrorum illorum, scilicet qui libidini deserviunt. Quae servitus indubitanter servitute leprosorum peior est. Non erubescunt etiam proditiose impugnare dominum illum a quo omnia possident, cuius expensis vivunt et vestiuntur. Et non erubescunt etiam omni immunditiae peccati se exponere. Ex quo patet eos non esse nobiles sed valde rusticos. Sextum signum nobilitatis est cordis magnitudo, qua quis modica contemnit et magna appetit. E contrario vero signum rusticitatis est amorem suum ponere in modicis, magna vero negligere. Unde patet dominas illas quae potius volunt amorem suum ponere in uno misero milite quam in rege gloriae, quod ipsae vere nobiles non sunt. Milites etiam non videntur nobiles esse qui amorem suum in terra ponunt contempto regno caelorum, cum tamen tota terra quasi punctum sit respectu caeli. Et quia plus habent de terra quam alii, nolunt aliquid habere de caelo. Si ad aliquem pertineret terra unius pauperis militis ex parte matris, regnum vero ex parte patris, nunquid non infelix esset, si contempto regno adhaereret illi terrae quae eum contingeret ex parte matris? Sic infelices sunt illi milites qui de regno caelorum non curant, quod ad eos pertinet ex parte patris caelestis, contenti terra ista paupertatis, quae ad illos pertinet ex parte matris nostrae Evae. Pater noster Deus est, mater nostra Eva. Non sic faciebat David in Psalmo: "Quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram?" etc.[1030] /p. 294b/

Caput 30: De consuetudine illarum ecclesiarum quae nolunt canonicare nisi nobiles.

Ostenso quod nobilitas carnis contemnenda sit, vel non reputanda, tangendum est aliquid de consuetudine illarum ecclesiarum quae nolunt canonicare nisi nobiles. Unde notandum est quod consuetudo illa videtur esse reprehensibilis. Et videntur posse assignari sex causae huius reprehensibilitatis. Prima causa est perversitas quae videtur esse in hac consuetudine. Quae perversitas apparebit si respiciatur causa huius consuetudinis quam ipsi assignant. Dicunt enim quod ipsi habent multa temporalia quae defensione indigent, nec habent regem nec alium principem saecularem qui eos defendat; ideo oportet nobiles canonicari qui possunt ea defendere. Quibus respondeo quod sicut ecclesiae eorum habent temporalia, ita habent et spiritualia, quae in infinitum meliora sunt. Unde si oportet aliquos nobiles canonicari ad defensionem temporalium, multo fortius oportet aliquos literatos et sanctos canonicari ad defensionem spiritualium. Si vero dicant quod ibi sint aliqui ignobiles literati ad defensionem spiritualium, sed non canonici, ex hoc apparet quod ipsi bona temporalia praeponunt spiritualibus, ex quo defensores temporalium canonicos constituunt et superiores aliis.

De quinque perversitatibus huiusmodi ecclesiarum.

Et possunt assignari quinque perversitates in huiusmodi ecclesiis. Prima est quod ibi est terra sursum et caelum deorsum. Caelestia enim contemnunt, terrena vero multum appretiant, contra illud /p. 295/ Proverbiorum 25: "Caelum sursum et terra deorsum."[1031] Alia perversitas est quod pedes sunt in loco ubi deberet esse caput, et caput in loco ubi deberent esse pedes. Velut pedes Ecclesiae sunt, qui circa terrena solliciti sunt; velut caput sunt, qui regere habent Ecclesiam, viri scilicet literati. Sed in his ecclesiis pedes sunt in capite; imo ipsi hostes in capite ponuntur; Threnorum 1: "Facti sunt hostes in capite."[1032] Tertia perversitas est quod ecclesiae huiusmodi faciem habent ad posteriora et dorsum ad anteriora; ipsi iuxta verbum Ieremiae "facti sunt in retro et non in ante."[1033] Quarta autem perversitas est quod ipsi latitudinem scuti, qui debebat esse ex parte superiori, posuerant ex parte inferiori; et ideo contingit quod fere "omne caput languidum" est, iuxta verbum Esaiae.[1034] Quinta perversitas est quod sacerdotes inferiores[1035] sunt subdiaconis et diaconis, quod ridiculum est, sicut beatus Bernardus dicit ad Eugenium Papam: "Ridiculum est," inquit, "quod ministri nostri nostris se presbyteris anteferre conantur. Non hoc ratio habet, non antiquitas habuit, non consensit auctoritas; et si de sua consuetudine columna struitur, melius profecto illa quam summus ordo contemnit."[1036] Secunda causa reprehensibilitatis est indiscretio quae videtur esse in huiusmodi consuetudine. Quae indiscretio primo consistit in hoc quod quando ipsi deberent quaerere quis sit idoneus ad hoc ut sit canonicus, id est regens se et ad regimen plebis episcopum iuvans, ipsi quaerunt quis idoneus ad militiam. Secundo in hoc quod quando quaerere deberent an persona sit idonea quae canonicanda est, ipsi quaerunt quis pater eius fuerit. Unde illis potest dici quod dicit angelus Tobiae 5: "Genus quaeris mercenarii, an mercenariam?"[1037] Indiscretio etiam eorum in hoc est quod ipsi credunt illud: "Qualis pater, talis filius."[1038] Quod verum est in personis increatis, ad personas creatas extendunt, ubi /p. 295b/ frequenter fallit; frequenter enim est pater sapiens et filius fatuus; et patet in Salomone et Roboam filio eius.[1039] Tertio videtur haec consuetudo reprehensibilis quia valde nociva est Ecclesiae Dei. Canonici enim militares non bene custodiunt Christum, sicut figuratum videtur esse in hoc quod milites male custodierunt Christum in sepulchro.[1040] Lapides sepulchri bene custodierunt milites, sed Christum perdiderunt. Unde cantat Ecclesia: "Dicant nunc Iudaei," etc.[1041] Sic militares canonici lapides castrorum bene custodiunt, sed Christum amittunt. Item ista consuetudo occasio ruinae est in ecclesiis illis quantum ad spiritualia. Unde Proverbiorum 17: "Qui altam facit domum, quaerit ruinam."[1042] Ista etiam consuetudo in ecclesiis illis in magna parte exheredat Christum. Frequenter enim, quando deberent institui ibi filii Dei, instituuntur filii diaboli. Quarto videtur reprehensibilis consuetudo ista quia Christo contraria est. Christus enim ignobiles elegit in Ecclesia sua ut essent humiles, 1 Corinthiorum 1.[1043] Isti vero nobiles canonicant quasi velint ipsos esse superbos. Christus ex pastoribus et bubulcis elegit reges, isti vero ex regibus eligunt canonicos. Christus fundamentum Ecclesiae posuit humilitatem, ipsi vero e contrario fundamentum Ecclesiae ponunt superbiam. Tale fundamentum poneret diabolus si aedificaret. Quomodo implent tales illud verbum Domini Iohannis 12, "Qui mihi ministrat, me sequatur"?[1044] Non sunt imitatores Christi sed sunt quasi antichristi. Et 1 Iohannis 1: "Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare."[1045] Bernardus: "Si omnis 'qui se dicit in Christo manere[1046] debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare,'[1047] multo magis qui pro eo ambulare se dicit, qui pro eo legatione fungitur, qui ei ministrat, si eum non sequitur, inexcusabilis est."[1048] Terrere potest tales illud Matthaei 18: "Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum."[1049] /p. 296/ Parvulus quantumcunque nobilis sit, societatem pauperum non refugit; sic quantumcunque aliquis nobilis sit in Ecclesia Dei, societatem ignobilium non debet refugere. De societate hominum diversorum generum in Ecclesia Dei videtur esse dictum illud Esaiae 11: "Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit."[1050] Quinto videtur esse reprehensibilis consuetudo quia videtur esse Deo abominabilis. Altitudo enim saecularis non videtur Deo placere. Unde Lucae 16: "Quod altum est hominibus, abominatio apud Deum."[1051] Abominationes Deo offerunt qui nobiles tantum canonicare volunt; Exodi 8: "Abominationes Aegyptiorum immolamus Deo nostro."[1052] Sexto videtur esse reprehensibilis haec consuetudo quia filios diaboli filiis Dei praeponit, et generationem immundam generationi caelesti, et nobilitatem putredinis praeponunt cuique gratiae Dei. Nullam autem sapientiam, nullam aliam gratiam nobilitati carnis adaequant. Unde consuetudo eorum non recipit dispensationem, quia secundum iudicium eorum non inveniunt recompensationem, quod non est absque magna contumelia Dei. Sic porcus praeponeret volutabrum luti auro et lapidibus pretiosis. Ad sola temporalia videntur habere oculum ecclesiae istae, non solum in canonicorum institutione, sed etiam in praelatorum praefectione, quod omnino intolerabile videtur, saltem in altero horum deberet respectus haberi ad spiritualia.

Caput 31: Quod fatuum sit superbire generaliter de qualibet re temporali, scilicet libertate corporis, etc., et bonis naturalibus animae.

Viso quod fatuum sit superbire de nobilitate carnis, consequens est /p. 296b/ videre quod fatuum sit superbire de aliis bonis quae prius nominata sunt. Notandum est ergo quod fatuum est superbire de libertate corporis, cum corpus sit servus malevolus et ideo tortura et compedibus dignus, iuxta illud Ecclesiastici 33: "Servo malevolo tortura et compedes," etc.[1053] De bonis vero naturalibus animae fatuum est superbire, quia bona illa potest homo habere ad malum suum sicut ad bonum. Unde Bernardus: "Si in professione religionis novus homo callidus est ingenio, si viget arte, si praeeminet intellectu, instrumenta sunt haec tam vitiorum quam virtutum. Non ergo refugiat doceri uti eo in bono, quo et in malo uti potest."[1054] Fatuum est etiam superbire de divitiis. Hoc enim est superbire de hoc quod habet maiorem molam ad collum quam alii. Fatuum est etiam de potestate superbire, cum scriptum sit Sapientiae 6 quod "potentes potenter tormenta patientur."[1055] Ibidem legitur quod "durissimum iudicium his qui praesunt fiet."[1056] Et Augustinus dicit quod "quanto quis in loco superiori, tanto in periculo maiori versatur."[1057] Fatuum est etiam superbire de gratia humana, cum scriptum sit Proverbiorum ultimo quod "fallax est gratia," etc.[1058] Fatuum est etiam superbire de gloria huius mundi, cum gloria talis flos sit decidens. Unde Esaiae 28: "Erit flos decidens gloria exultationis."[1059] Puerorum est flores colligere qui ex arboribus decidunt et inde laetari. Sic pueriles sunt qui de gloria huius mundi laetantur. Fatuum est etiam superbire de scientia, cum scriptum sit Ecclesiastes 1: "Qui addit scientiam, addit et laborem."[1060] De scientia superbire est de lumine excaecari. Fatuum etiam est de virtutibus superbire. Hoc enim est de medicamine vulnerari. Gregorius: "Qui de virtutibus habitis extollitur, quasi de medicamento vulneratur."[1061] /p. 297/

Caput 32: De divisione superbiae sumpta penes diversitatem personarum. Et primo de superbia ministrorum Ecclesiae in communi.

Positis autem duabus divisionibus superbiae, consequenter ponenda est tertia, quae sumpta est secundum diversitatem personarum in quibus est superbia. Notandum ergo quod superbia dividi potest in superbiam laicorum et superbiam ministrorum Ecclesiae. Superbia vero ministrorum Ecclesiae potest subdividi in superbiam praelatorum et superbiam subditorum, vel in superbiam claustralium et superbiam saecularium clericorum. Sed de superbia laicorum nihil specialiter hic dicemus. De superbia autem ministrorum Ecclesiae hoc modo tractabimus: primo dicemus aliquid de ea in communi; secundo vero aliqua dicemus specialiter de superbia praelatorum; tertio vero dicemus aliquid specialiter de superbia claustralium.

Quod superbia multum sit timenda ministris Ecclesiae.

Notandum ergo est quod superbia multum timenda est ministris Ecclesiae quinque de causis. Primo, quia multas occasiones habent superbiendi. Una occasio est quod ipsi sunt excepti a labore aliorum hominum. Unde in Psalmo: "In labore hominum non sunt,"[1062] et ideo tenuit eos superbia. Alia occasio est libertas quam habent; quae libertas aliquibus est velamen malitiae, contra illud 1 Petri 2: "Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem."[1063] Tertia occasio est reverentia quae exhibetur eis, eo quod sunt ministri summi regis et vicem eius gerunt in terris, et contemptum /p. 297b/ eorum Deus reputaret contemptum suum, iuxta illud Lucae 10: "Qui vos spernit, me spernit."[1064] Secundo timenda est superbia in ministris Ecclesiae quia multum displicet Deo in eis. Unde Proverbiorum 6: "Sex sunt quae odit Deus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes."[1065] Oculi sublimes clerici superbi sunt. Et Sophoniae 1: "Et erit in die hostiae Domini, visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen."[1066] Dies hostiae Domini erit dies iudicii, quando Dominus mactabit incrassatos, impinguatos, dilatatos. Tunc Dominus visitabit super clericos superbos. Nec mirum si Dominus odiat superbiam ministris suis cum proprium signum sit superbia ministrorum diaboli, iuxta illud Gregorii: "Evidentissimum signum reproborum est superbia; humilitas, electorum."[1067] Non parum doleret princeps aliquis si in castro suo vexillum inimici sui videret. Tertio valde timenda est eis superbia quia valde contraria est officio eorum. Ipsi enim sunt quasi custodes scientiae et vasa gratiarum. Unde Malachiae 2: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est."[1068] Propter hoc quod custodes sunt scientiae, necessaria est eis magna humilitas. Aqua enim sapientiae ad vallem humilitatis confluit; Proverbiorum 11: "Ubi humilitas, ibi sapientia."[1069] Propter hoc etiam quia vasa gratiarum sunt, necessaria est eis magna humilitas. Sicut enim vas non est idoneum aliquid recipere absque concavitate, sic aliquis non est susceptibilis gratiae absque humilitate; 1 Petri ultimo: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam."[1070] Propterea oportet ministros Ecclesiae esse familiares Deo; ad quod etiam multum valet humilitas. Unde Glossa super illud Psalmi "Iuxta est Dominus his qui tribulati sunt corde":[1071] "Altus quidem est Dominus, sed vicinatur humili et non se erigentis."[1072] Necessaria etiam est eis humilitas propter servitium quod debent hominibus exhibere. Eorum enim est abluere sordes spirituales hominum; quod figuratum est Iohannis 13 in /p. 298/ ablutione pedum.[1073] Ideo summus inter ministros Ecclesiae "servum servorum" se vocat humiliter.[1074] Ergo oportet quod se habeant ut a pauperibus et humilibus non timeantur, sed audeant ad eos accedere confidenter, et ut solatium pauperes habeant in humilitate eorum, quia secundum verbum Augustini "magnum solatium est membris ex capite."[1075] Magnum solatium est subditis qui in humilitate sunt, si videant praelatos suos in simili vel maiori humilitate. Quarto timenda est eis superbia quia multi ex eis non habent unde pascant superbiam nisi hoc faciant de spoliis pauperum. Bona enim Ecclesiae bona pauperum sunt. Praeterea valde indecens est superbia in eis, cum ipsi eleemosynis vivant et eleemosynas pauperum et miserabilium personarum quotidie edant. Quinto timenda est eis superbia quia peccatum superbiae in eis scandalizat populum cum sit manifestum. Incontinentiam et alia peccata possunt ipsi abscondere, sed superbiam exteriorem in vestibus et similibus consistentem non possunt ipsi abscondere.

Persuasiones contra superbiam ministrorum Ecclesiae.

Sed contra has et similes persuasiones quae fiunt ministris Ecclesiae ut caveant superbiam exteriorem dari solet quadruplex responsio. Prima est quod Dominus intuetur cor, et humilitatem cordis requirit, et humilitatis interioris magistrum se profitetur, Matthaei 11 dicens: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde."[1076] Et ideo videtur minime quibusdam necessaria humilitas exterior. Secunda responsio solet esse quod licet homini pulchritudines istas exteriores habere secundum modum personae suae et mores eorum inter quos vivitur, quod videtur sumptum esse ex Glossa super illud Ad Timotheum 2: "Non in tortis /p. 298b/ crinibus,"[1077] quae dicit sic: "ut in his omnibus ultra modulum personae suae et mores Ecclesiae monendae ne concupiscentiae studeant."[1078] Tertia responsio solet esse quod in huiusmodi honor Ecclesiae quaeritur. Quarta est quod ipsi non faciant hoc amore vanae gloriae sed utantur talibus tanquam non utentes.

A corde humilis personae de facili non procedit superbia exterior.

Sed contra primam responsionem primo videtur esse hoc quod non potest esse de facili quod a corde perfecte humili exterior superbia procedat. "Sicut enim arbor bona non potest malos fructus facere," ut legitur Matthaei 7,[1079] sic nec cor humile superbiam a se producit. "Ex fructu siquidem arbor cognoscitur," ut legitur Matthaei 22.[1080] "Nunquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?"[1081] Sic nec ex humilitate cordis procedit superbia operis, quia sicut vulgariter dicitur: "Non potest exire de sacco quod ibi non continetur."[1082] Quis credit mulieri si asserat se castam mente, ex quo homo videt eam fornicari corpore? Sic, quomodo potest credi alicui de humilitate cordis, ex quo tanta superbia apparet exterius?

Quod clericis non sola sufficit interior humilitas.

Praeterea non videtur clericis sufficere interior humilitas multiplici ratione. Primo, quia oportet eos vitare scandala infirmorum. Et sicut tangit Apostolus de illo qui coram infirmo comedebat idolis immolatum, quod peccaret scandalizando infirmum qui credebat hoc fieri cum veneratione idoli, licet ille qui sciens erat idolum non veneraretur sed contemneret, sic ille qui vestes superbas coram illo defert qui credit quod ipse faciat propter vanam gloriam, licet ipse non faciat tali causa, tamen ipse /p. 299/ peccat, ut videtur, ipsum scandalizando. 1 Corinthiorum 8: "Si quis viderit eum qui habet scientiam in idolo recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad comedendum idolothyta[1083]? Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christum mortuus est? Sic enim peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum."[1084] Sic minister Ecclesiae debet dicere: "Si vestis pretiosa scandalizat fratrem meum, non deferam eam in aeternum." Secundo non sufficit humilitas interior clericis, quia ipsi debent Christum imitari qui non solum habuit interiorem humilitatem, sed etiam exteriorem. Ipse enim ad literam pedes ivit, regnum fugit, ut legitur Iohannis 6;[1085] pedes discipulorum lavit, Iohannis 13;[1086] societatem pauperum elegit, ubi caput reclinaret non habuit, Matthaei 8.[1087] Ad imitandum Christum monentur ministri Christi, Iohannis 12: "Si quis mihi ministrat, me sequatur."[1088] Et 1 Iohannis 2: "Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare."[1089] Tertio non sufficit clericis humilitas interior, quia oportet eos exemplum humilitatis dare aliis. Unde Iohannis 21 ter dictum est Petro, "Pasce oves meas":[1090] pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio. Exemplo autem humilitatis quomodo pascet qui humilitatem exteriorem non habet? Ad humilitatem exteriorem monemur 1 Petri 5: "Omnes invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam."[1091] Et ibidem paulo ante: "Neque dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo."[1092] Exemplum superbiae ostendere hominibus, hoc est pascere daemones et non oves. Bernardus ad Eugenium papam: "Tu pastor procedis deauratus, tam multa /p. 299b/ circumdatus varietate; oves quid capiunt? Si auderem dicere, daemonum magis quam ovium pascua haec."[1093] Nescitur Petrus processisse gemmis ornatus vel sericis, et non tectus auro nec vectus equo albo, nec stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris, neque hic tamen credidit se posse impleri salutare mandatum "Pasce oves meas." Quarto non sufficit interior humilitas clericis, quia non solum a malo sed ab omni specie mali eos abstinere oportet, iuxta monitionem Pauli 1 Ad Thessalonicenses ultimo: "Ab omni," inquit, "specie mala abstinete vos."[1094] Ad hoc autem quod Dominus dicit, "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde," etc.,[1095] dicendum est quod hoc dicitur ad ostendendum quod humilitas cordis necessaria sit et non ideo quod sufficiet sola sed dicitur hoc contra hypocritas, qui solam iustitiam exteriorem habere solebant. Matthaei 24: "Vae vobis Pharisaei et hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et catini, intus autem pleni estis rapina et immunditia."[1096] Et Ecclesiastici 19: "Est qui nequiter se humiliat, interiora autem eius plena sunt dolo."[1097] Contra hoc vero quod dicitur "licet alicui habere has pulchritudines exteriores secundum modum suae personae," videtur esse illud Ecclesiastici 3: "Quanto maior es, humilia te in omnibus";[1098] qui dicit "in omnibus," nihil excepit. Et Lucae 14: "Cum invitatus fueris," etc., "recumbe in novissimo loco";[1099] non dixit "in medio loco" sed "in novissimo." Praeterea, qui praeeminet in dignitate, debet praeeminere et virtutibus. Unde debet esse excellentioris humilitatis; virtutes enim sunt aequales. Contra hoc vero quod dicitur quod homo debet se conformare moribus hominum inter quos vivit est illud: "Nolite conformari huic saeculo."[1100] Praeterea, quando aliquis est in aliqua religione dissoluta, non debet respicere ad ea quae ibi /p. 300/ servantur, sed ea quae instituerunt antiqui patres ut ibi servarentur. Ordinaverunt enim Petrus et Paulus etiam de mulieribus quod caverent a pretioso ornatu: 1 Ad Timotheum 2: "Non in tortis crinibus aut auro vel margaritis vel veste pretiosa";[1101] et illud eiusdem 6: "Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus"[1102]--non dicit "quibus ornemur," sed "quibus tegamur; 2 Petri 3: "Quarum non sit exterior capillatura aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus."[1103] Ad ea ergo quae secundum ordinationem eorum debent fieri respiciendum est, non ad ea quae fiunt. Praeterea, si quis episcopus vel presbyter in tali habitu in principio Ecclesiae fuisset, multum reprehenderetur et haberetur pro magno peccato et magna superbia. Quomodo ergo desiit esse peccatum quod superbia erat? Nunquid consuetudo peccandi aufert vel minuit peccatum? Imo potius hominem magis peccatorem constituit. Nunquid quod tunc fuit superfluitas et vanitas modo factum est necessitas? Praeterea, si vivendum est alicui secundum mores eorum inter quos vivit, secundum hoc si omnes superbi efficiuntur, omnes desinent esse superbi; iam enim conformavit se moribus eorum inter quos vivit. Et si omnes fetidi fiunt, iam nullus fetet; quod constat esse falsum. Sed hoc bene verum est: ubi omnes fetidi sunt, minus fetor sentitur, secundum verbum Bernardi.[1103a] Praeterea, si liceret etiam talibus uti, cavendum esset ei qui utitur ne licentia sua aliis offendiculum fieret. Unde 1 Ad Corinthios 8 dicit Apostolus illis qui immolata idolis comedebant sine veneratione idolorum: "Videte," inquit, "ne licentia vestra offendiculum fiat infirmis."[1104] Et 1 Ad Corinthios 6: "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt."[1105] Bernardus: "Sapiens opus suum trina consideratione praevenit: primo considerat an liceat; secundo, an debeat; tertio, an expediat."[1106] Sed de hoc dictum est in tractatu /p. 300b/ de Avaritia, in capite de pluralitate beneficiorum.[1107] Et in veritate non decent personas authenticas, quae quasi quoddam speculum debent esse minoribus, vestes pretiosae. Augustinus: "Fateor, de pretiosa veste erubesco; non enim decet hanc professionem, non decet haec membra, non decet hos canos."[1108] Contra responsionem eorum qui dicunt se talibus uti propter honorem Ecclesiae, primo esse videtur quod dicit Gregorius: "Nemo pretiosa vestimenta nisi ad inanem gloriam quaerit."[1109] Praeterea non cedit ad honorem Ecclesiae quod minister ipsius speciem superbiae exterius ostendat hominibus, sed potius humilitatem Christi; cum scriptum sit Ecclesiastici 23: "Magna gloria est sequi Dominum."[1110] Neque sponsus Ecclesiae decorem exteriorem in Ecclesia requirit, sed potius interiorem. Unde postquam David dixit regem concupiscere decorem Ecclesiae, ipse volens innuere de quo decore intelligitur, subdit: "Omnis gloria eius, scilicet filiae regis, est ab intus."[1111] Ecclesia etiam dicit de se Canticorum 1: "Nigra sum sed formosa."[1112] Nigra est Ecclesia exterius, formosa vero interius; quod etiam habitus ministrorum Ecclesiae manifeste exprimit. Habent enim cappas nigras exterius, superpellicium candidum deferentes sub cappis; in quo ostendunt se contemnere gloriam et pulchritudinem exteriorem et amare pulchritudinem et gloriam interiorem. Sed multi si veritatem in habitu suo ostendere vellent, potius cappam nigram sub candido superpellicio deferrent quam e contrario. Praeterea, qui dignitatem ecclesiasticam terreno honore volunt ornare, similes sunt illis qui aurem luto volunt ornare. Honor enim terrenus in comparatione ad dignitatem ecclesiasticam se habet ut lutum ad aurum. Contumeliam etiam videtur facere naturae humanae et Deo, ad cuius similitudinem homo creatus est, qui talibus hominem ornare vult vel honorare. Seneca: "Scitote /p. 301/ tam bene homines culmo quam auro tegi. Contemnite omnia quae supervacuus labor velut ornamentum aut decus poterit cogitare. Nihil praeter animum est mirabile."[1113] Item cum aliquis non debeat sibi terrenam gloriam amare, videtur quod similiter non debeat eam amare proximo, cum debeat proximum diligere sicut seipsum. Igitur nec debet eam amare Ecclesiae, cum Ecclesia nihil aliud sit quam collectio fidelium. Praeterea, quid quaerunt ministri Ecclesiae in huiusmodi pulchritudinibus exterioribus? Quaeruntne ibi beneplacitum Dei vel utilitatem propriam vel proximi? Si quaerunt beneplacitum Dei, fatue agunt; Deus enim spiritus est, et decor spiritualis placet ei. Hieronymus: "Non tenera vestis sed munditia mentis ornatum facit clericum."[1114] Multa etiam sunt quae constat magis placere Deo, ut sunt opera pietatis, in quibus possent expendi quae in exteriori pulchritudine expenduntur. De huiusmodi expensis quae pulchritudine exteriori fiunt, incertum est an Deo placeant. "Tene certum," secundum verbum Augustini, "et dimitte incertum."[1115] Item constat sanctitatem Deo placere. Illam enim expresse requirit Dominus; Levitici 19: "Sancti," inquit, "estote, quia ego sanctus sum."[1116] Et Apostolus 1 Ad Thessalonicenses 4: "Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra."[1117] Si ergo quaerunt Deo placere, sanctitatem honori, non honorem sanctitati debent praeferre. Cuius contrarium in multis ministris Ecclesiae aperte quotidie videmus. Unde Bernardus: "Videmus omnem ecclesiasticum zelum fervere pro sola dignitate tuenda."[1118] Honori totum datur, sanctitati nihil; imo, quod plus est, de placitis Dei non curant nec de propria salute, et plus gravarentur expendere denarium unum pro amore Dei et propria salute quam decem libras pro amore huius mundi. Bernardus: "De placito Dei ultima mentio est, pro iactura salutis nulla cogitatio, nisi quod sublime est, hoc salutare dicamus, et quod /p. 301b/ gloriam redolet, hoc iustum."[1119] Constat etiam quod non utilitatem proximi in hoc quaerunt cum videant quod in hoc potius proximum scandalizent quam aedificent. Utilitas etiam propria non apparet ibi. Bene apparet quod multum constant talia, sed fructum quem consequentur ex huiusmodi expensis non videmus. Et hoc solum deberet sufficere ministris Ecclesiae ad contemptum talium. Seneca: "Omnibus consiliis et rebus faciamus quod solemus facere, quoties ad institorem alicuius mercis accesserimus, videamus hoc quod concupiscimus quanti deferatur."[1120] Praeterea distinguamus diversas intentiones quae in talibus pulchritudinibus possunt incidere, ut appareat utrum aliquo modo talia ministris Ecclesiae licita sint. Et constat quod, si fiant propter luxuriam vel vanam gloriam, illicita sunt. Item si ex superbia fiant, scilicet intentione et desiderio excellendi alios, constat similiter quod sint illicita. Si vero fiant ut erubescentia vitetur, quia erubesceret aliquis quod non esset honorabiliter indutus sicut alii, neque in hoc casu absque culpa esse videtur. Non enim debent Christiani humilitatem Christi erubescere; unde Bernardus: "Grata ignominia crucis, sed ei qui Crucifixo ingratus non est."[1121] Et Dominus Lucae 9: "Qui autem erubuerit me et meos sermones, hunc Filius Hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum."[1122] Si vero talia fiant ut ministri Ecclesiae ab hominibus honorentur, videtur quod hoc sit ponere laqueum simplicibus. Videntur enim simplices peccare quando ministros Ecclesiae propter pulchritudinem vestium honorant. Ad quod videtur pertinere illud Oseae 5, dictum ad sacerdotes: "Laquei facti estis speculationi."[1123] Qui homines propter vestes honorant, vel propter divitias, videntur contemnere humanam naturam, cui vestes et divitias praeponunt. Videntur etiam Deum contemnere, ad cuius similitudinem homo /p. 302/ factus est. Unde Iacobi 2: "Si introierit in conspectu vestro vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste pretiosa et dixeritis, 'Tu sta illi,' aut 'Sede sub scabello pedum meorum,' nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices iniquarum cogitationum?"[1124] Si vero ista faciant ministri Ecclesiae ne dissimilitudine fugent homines a se, licet haec intentio recta videatur, tamen neque sic omnino laudabiliter facere videntur. Sicut enim humilis habitus aliquos divites forsitan fugaret, sic pretiosus habitus pauperes ab eis fugat, ut non audeant ad eos accedere. Si vero ista faciant ministri Ecclesiae ne ab hominibus contemnantur, neque in hoc laudabiles videntur, cum ad perfectionem pertineat spernere seipsum: Spernere mundum, spernere nullum, spernere sese, Spernere se sperni, quatuor haec bona sunt. Seneca: "Aequo animo audienda sunt imperitorum convitia et ad honesta eunti contemnendus est ipse contemptus."[1125] Bernardus: "Verus humilis non vult humilis praedicari sed civilis reputari."[1126] Si vero talia faciant ne vilescat dignitas ecclesiastica, respondeo quod magis vilescit cum conspicitur in hominibus qui superbi apparent. Homines etiam illiterati non possunt credere quod dignitas vel potestas ecclesiastica in hominibus sit quos credunt esse malae vitae; unde dicunt haeretici quod sacerdotes pravi non dant vera sacramenta. Praeterea, si dignitas ecclesiastica sic servanda fuit ne vilesceret, nunquid haec ignoravit Christus? Quare ergo non instituit quod apostoli et discipuli sui equitarent et purpura et bysso induerentur? "Nonne quod stultum est Dei, sapientius est hominibus?" ut legitur 1 Ad Corinthios 1. [1127] Item, quis nesciat quod displicet sponso, si videat sponsam suam facere multas expensas ad ornandum se, ut placeat adultero suo et inimico sponsi /p. 302b/ sui, praecipue si filii sponsi indigeant illis quae sic expenduntur, scilicet pauperes Christi qui esuriunt? Sponsus Ecclesiae Christus est, adulter vero mundus iste, qui inimicus Dei est adeo ut, qui amicus vult esse mundi, inimicus Dei constituatur. Iacobi 4: "Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Deo?"[1128] Qui ergo voluerit amicus esse huius mundi, inimicus constituitur Dei. Unde verisimile est quod multum displiceat Deo quando ministri Ecclesiae tot et tanta expendunt ut placeant mundo, cum videant tot filios Dei esurire et sitire et nudos esse. Mirum etiam cum qua conscientia multi magni praelati dicant versum illum in horis suis: "Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam,"[1129] cum coram Deo aperte mentiri videantur, ex quo permittunt ministros suos floribus coronatos et alio superbo modo ornatos sibi ministrare. Praeterea quaeritur quare Dominus sacco vili carnis hominem induit, si saccum illum purpura superindui voluit. Quis illum mercatorem non reputaret fatuum qui bagam suam de scarleto burello cooperiret, si voluntas sua esset quod iterum super burellum scarleta poneretur? Contra quartam vero responsionem, qua dicunt ministri Ecclesiae quod ipsi non amant vanam gloriam nec ad vanam gloriam talibus pulchritudinibus utantur, sed habent eas tanquam non habentes, primo videtur esse verbum Gregorii prius positum. Nemo enim pretiosas vestes nisi ad inanem gloriam quaerit, ut videlicet ceteris honorabilior videatur. Nemo vult ibi pretiosis vestibus indui ubi a nemine possit videri. Secundo videtur esse contra illam responsionem hoc quod mirum est quod vanam gloriam tam care emunt, si eam non amant. Videmus quod multi non libenter expenderent pro aeterna gloria decem solidos, pro vana gloria centum solidos expendunt. Item si non amant vanam gloriam, quare ostendunt hominibus in habitu suo quod ament, cum in hoc ipso scandalizant eos? Quid prodest sermone monere ad /p. 303/ humilitatem et opere ad superbiam, cum secundum Bernardum efficacior sit vox operis quam vox sermonis?[1130] Praeterea, nonne ministri Ecclesiae exemplum debent dare hominibus contemnendi gloriam mundi, sicut et Christus fecit? Augustinus: "Omnia terrena contempsit homo Christus Deus, ut ab hominibus contemnenda monstraret; et omnia adversa sustinuit, ut sustinenda doceret."[1131] Quaere etiam quaedam alia pertinentia ad hanc materiam in tractatu de avaritia, in capitulo de prodigalitate clericorum.[1132] Illa etiam quae dicta sunt prius contra superbum ornatum et contra alias species superbiae exterioris possunt similiter valere contra superbiam clericorum.

Caput 33: De superbia praelatorum, et quid multum conandum sit contra eorum superbiam.

Et notandum est quod multum conandum est praelatis contra superbiam et ad humilitatem. Primo, quia multum monet eos sancta scriptura ad hoc. Unde Deuteronomii 17 praecipitur de rege constituto super Israel ut "non elevetur cor eius in superbia super fratres suos."[1133] Et Ecclesiastici 3: "Quando magnus es, humilia te in omnibus."[1134] Et 32 eiusdem: "Rectorem posuerunt te, noli extolli, sed esto in eis quasi unus ex illis."[1135] Et Matthaei 18 dicit Dominus ad apostolos, quorum locum tenent praelati: "Amen dico vobis, nisi conversi fueritis"--"a vestra elatione," dicit interlinearis--"et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum."[1136] Secundo monet eos ad hoc ipsa natura; aurum enim quod pretiosissimum est inter metalla contendit habere infimum locum; ponderosissimum est enim. Sic quando aliquis superior sit, tanto ad humilitatem conari debet. Tertio vero, quia ipse auctor naturae monet eos ad hoc qui, cum esset summus, novissimus virorum fieri voluit, iuxta illud Esaiae 53: "Desideravimus eum virum despectum et novissimum virorum."[1137] Bernardus: "Quid magis admirandum, /p. 303b/ quid amplius detestandum, quid gravius puniendum, quam quod videns Dei Filium summum in regno caelorum novissimum factum in regno hominum, ut quid apponat magnificare se homo super terram?"[1138] Quarto vero, quod valde pretiosa est et magnae virtutis in talibus personis humilitas. Bernardus: "Cum omni indifferenter personae humilitas sit quaedam 'turris fortitudinis a facie inimici,'[1139] nescio quo pacto vis eius maior in maioribus et clarior in clarioribus comprobatur."[1140] Idem: "Non magnum est esse humilem in abiectione, magna prorsus et rara virtus humilitas honorata."[1141] Quinto vero, quia ex hac parte praelati sunt debiliores. Ex illa parte praecipue muniendum est castrum, ex qua parte debilius est; ex illa parte praecipue resistendum est hostibus, ex qua parte praecipue impugnant. Sic quando aliquis videt se pronum ad aliquod vitium vel natura vel alia occasione, ipse debet se multum flectere ad oppositum; sic enim faciunt, secundum verbum Sapientis, qui tortuosa lignorum dirigunt. Superbia enim multum infestat praelatos. "Perflant" enim "altissima venti."[1142] Superbia in alto loco nata, scilicet in caelo, alta petit, unde pauci sunt qui in dignitate veram humilitatem servent. Quod patet in libro Regum, ubi de tot regibus legitur quod excelsa non abstulerunt.[1143] Sexto, quia praelati maiori scientia et gratia indigent quam alii, et ideo maius vas humilitatis eis est necessarium. Praeterea praelati custodes sunt sponsae, et ideo necesse est ut nec in habitu nec in alio appareant in eis aliqua signa vel lasciviae vel luxuriae, quod tamen valde male hodie servatur. Bernardus: "Intuere quomodo incedunt nitidi et ornati, circumamicti varietatibus tanquam sponsa procedens de thalamo suo."[1144] Nempe si quempiam alium repente eminus procedentem aspexeris, sponsam potius putabis quam sponsae custodem. Et notandum quod ad haec duo praelati multum deberent niti: ut praeessent utiliter et humiliter, et infra haec duo limitata deberent esse ea quae /p. 304/ ipsi iniungunt subditis. Sed sicut Bernardus dicit: "Pauci profecto sunt qui utiliter, pauciores qui humiliter praesint."[1145]

Caput 34: De quadruplici superbia claustralium.

Quadruplex superbia in claustralibus solet inveniri. Prima species superbiae est eorum qui sapientes se credunt et ideo sensu suo se regere volunt et multum sunt suae voluntatis. De hac superbia dicit Bernardus: "Superbia quantum vis prudens videatur esse, dimittenda est et abigenda. Si enim admittatur superbia, prima die qua incipit habitare, incipit leges dare."[1146] Proverbiorum 26: "Vidisti hominem sibi sapientem videri? Magis spem illo habebit insipiens."[1147] Tales nolunt facere quod eis dicitur, etiam si prius habebant voluntatem quam eis diceretur. Gregorius: "Superba mens ad ea quae non appetit nullis adhortationibus flectitur; ad ea vero quae appetit sponte etiam cogi quaerit; et haec species superbiae praecipue periculosa est in novitiis."[1148] Unde Bernardus: "Novitium prudentem, insipientem, sapientem in cella diu posse consistere impossibile est. Stultus ergo fiat ut sit sapiens. Et haec omnis eius sit discretio, ut in hac nulla ei sit discretio; haec omnis eius sapientia sit, ut in hac parte ei nulla sit."[1149] Secunda species superbiae est eorum claustralium qui despiciunt saeculares et peccatores, credentes se inquinari ex consortio eorum, similes Iudaeis de quibus dicitur Iohannis 18: "Qui non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha."[1150] Timebant enim se inquinari cohabitatione infidelium, et non timebant se inquinari sanguine innocenti, scilicet Christi. "Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes," ut dicitur Matthaei 23.[1151] De talibus legitur Esaiae 65: "Qui dicunt: 'Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es,' isti fumus erunt in furore meo, /p. 304b/ ignis ardens tota die."[1152] Deuteronomii 23: "Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius."[1153] Isti non attendunt quod in saeculo aliquis potest ducere vitam religiosam, et aliquis in claustro vitam saecularem; quod figuratum videtur esse Iosue 4, ubi praecepit Dominus quod duodecim lapides sumerentur de medio Iordanis et ponerentur in loco castrorum. Alios etiam duodecim lapides de sicco posuit Iosue in medio Iordanis.[1154] Aliqui enim saeculares quoad meritum sunt claustri, et e contrario. Per lapides qui in fluvio erant, intellige eos qui sunt in fluxu huius mundi; per illos qui in arido, intellige illos qui sunt in claustro. Gregorius: "In examine recti iudicis mutat merita ordinum qualitas actionum."[1155] Et quidam in meliori ordine deteriores sunt, quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt et illi superioris loci meritum non exequendo dimittunt vel diminuunt. Sancto Paphnutio oranti, cui sanctorum esset similis, responsum est primo quod cuidam Symphoniaco, qui quaerebat victum arte cantandi. Et cum Paphnutius eum invenisset, quaesivit eum si alicuius meriti esset apud Deum. Qui respondit se nihil meminisse fecisse nisi quod cum ipse latro esset et quaedam mulier esset capta quam socii volebant violare, restitit eis et eripuit eam.[1156] Et alio tempore cum quaedam mulier lamentaretur per eremum, eo quod filii sui tenerentur in captivitate, ipse errantem reduxit ad refectionem et dedit ei trecentos solidos, quibus redemit maritum et filios. Postea ille Symphoniacus dimittens artem cantandi intravit eremum, hortatu Paphnutii factus vir sanctus. Et cum mortuus fuisset vir Symphoniacus, iterum oravit Paphnutius, cui sanctorum similis haberetur. Et responsum est ei: "Similis est[1157] primario vici huius qui est in proximo." Cumque venisset ad eum et inquisivisset de vita eius, dixit se esse coniugatum et libenter sedantem lites, /p. 305/ hospitalem, qui non cognosceret uxorem nisi causa prolis, non raptorem, non laedentem uxorem, famulos, vel greges vel fruges aliorum. Et idem hortatu Paphnutii venit ad eremum. Et cum mortuus fuisset, iterum dictum est ei quod similis esset cuidam negotiatori venienti ad se. Cui cum occurrisset Paphnutius, hortatus est eum ad eremum; qui acquievit ei et omnia distribuit pauperibus. Et non post multum tempus mortuus est. Et postea per vocem eius Paphnutio revelatum est quod esset cito moriturus et assumendus in caelum, et hoc non esset ideo ei prius revelatum ne forte elatus aliquod damnum sui laboris inde incurreret. Et mortuus est, aliis videntibus, anima eius ab angelis psallentibus delata est in caelum.[1158] Tertia species superbiae est eorum qui volunt habere in claustro quae non habebant in saeculo, ut delicias, vel magnum nomen, contra hoc quod dicit Augustinus: "Qui autem non habent, non ea quaerant in monasterio quae nec foris habere potuerunt."[1159] Et iterum: "Non erigant cervicem, quia eis associantur ad quos foris recedere non audebant; sed sursum cor habeant et terrena vana non quaerant, ne incipiant monasteria esse utilia divitibus, non pauperibus, dum divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur."[1160] Quidam etiam qui ante claustri ingressum vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, post circumeuntes provincias et curias frequentantes regum notitias et principum {Ed. principium} familiaritates assequuntur. Quarta species superbiae est superbia eorum qui in claustro gloriantur vel superbiunt, vel de divitiis quas habuerunt in saeculo vel de hoc quod contulerunt eas in claustro, vel de aliquibus quae strenue egerunt in saeculo. Unde Augustinus: "Nec extollantur si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerunt, nec de suis divitiis magis superbiant si eas monasterio partiantur quam si eis in saeculo /p. 305b/ fruerentur."[1161] Et iterum: "Quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo quam fuerat possidendo?"[1162] Bernardus: "Nonnunquam audivimus aliquos de his qui religiose vestiti et religionem professi sunt reminisci et iactitare mala sua praeterita, quae V. G. aliquando vel fortiter gladiatorio vel argute in literatorio gessere conflictu sive aliud quidem secundum mundi facultatem favorabile, secundum salutem vero animae nocivum, perniciosum, et damnosum saecularis adhuc animi indicium est. Hoc et humilis habitus qui gestatur a talibus non sanctae novitatis est meritum sed priscae vetustatis operculum."[1163]

Caput 35: De duodecim gradibus superbiae secundum Bernardum.

Praeter tres divisiones superbiae prius positas sunt aliae duae divisiones quae videntur quodammodo pertinere ad peccatum superbiae. Prima est graduum superbiae, secunda vero est quorumdam vitiorum quae ex superbia procedunt. De utrisque ergo tractabimus. Sed primo de gradibus superbiae. Notandum est ergo quod duodecim sunt gradus superbiae quos beatus Bernardus distinguit.[1164] Primus gradus est curiositas, quae secundum Bernardum his indiciis deprehenditur: "Si videris monachum de quo prius bene confidebas, ubi stat, ambulat, sedet, oculis insipienter vagari, caput erectum, aures portare suspensas, e motibus exterioris hominis interiorem immutatum hominem agnoscas." Oritur autem secundum Bernardum ista curiositas in alios ex incuria sui. Unde ipse ait: "Dum anima a sui circumspectione torpescit, incuria sui in alios curiosam eam facit." Idem: "Quo a te, curiose, recedis? Cui te interim committis? Nunquid audes /p. 306/ oculos levare in caelum, qui peccasti in caelum? Terram intue, ut cognoscas teipsum; ipsa te tibi repraesentabit, quia terra es et in terram ibis." Secundus gradus est levitas, quae secundum Bernardum sic oritur ex gradu praecedenti: "Monachus qui sui negligens est alios curiose circumspicit, dum quosdam suspicit superiores, quosdam despicit inferiores. In aliis quidem videt quod invidet, quod in aliis irridet; inde animus nulla cura sui gravatus per superbiam ad alta se erigens, modo per invidiam tabescit, nunc per excellentiam pueriliter hilarescit; et quod superari se dolet, et quod superare se gaudet, amor propriae excellentiae facit." Quibus vero indiciis iste gradus perpendatur, Bernardus ostendit dicens: "Has animi vicissitudines nunc pauca et mordacia, nunc multa et inania, nunc risu, nunc luctu plena, semper vero irrationabilia indicant verba." Tertius gradus est inanis laetitia, quae secundum Bernardum sic oritur ex praecedenti: "Monachus qui duos gradus superbiae ascendit, cum gaudium videt interpolari, tristitia quam de bonis alterius contrahit impatiens suae humiliationis fugit ad consilium falsae consolationis. Ex illa parte qua sub sibi vilitas et aliena excellentia monstratur, restringit curiositatem, ut in quo ipse videtur excellere curiosius notet, in quo alter praecellit semper dissimulat, ut dum devitat quod triste putatur, laetitia continuetur." Deprehenditur etiam iste gradus his indiciis secundum Bernardum: "Rari vel nulli gemitus sunt, vel lacrimae purae, si attendas aut sui oblitum aut ablutum a culpis; si in signis scurrilitas, in fronte hilaritas, vanitas apparet in incessu. Pronus ad iocum, facilis et promptus ad risum. Similis est vesicae turgidae vento, puncto perforatae exiguo, quae si stringitur, crepitat et crebros sonitus reddit, vento non passim sed strictim egrediente. Si {sic MS.} ventus vanitatis a monacho non valet libere egredi propter /p. 306b/ disciplinam silentii, inter angustias faucium per cachinnos emittitur; et cum os obstruxerit, per nares sternutare auditur." Quartus gradus est iactantia in multiloquio, quae secundum Bernardum ex praecedenti gradu sic oritur: "Postquam vanitas crescere et vesica grossescere ceperit, necesse est ut ampliori foramine laxato sinu ventositas eructetur, alioquin rumpetur." Deprehenditur autem gradus iste his indiciis: "Qui in isto gradu est, esurit et sitit auditores quibus omne quod sentit effundat. Praevenit interrogantem, non quaerenti respondet. Ipse quaerit, ipse solvit, et verba collocutoris imperfecta praescindit. Pulsato signo breve conqueritur intervallum. Si de religione agatur, statim visiones et somnia proferuntur; laudat ieiunia, commendat vigilias, super omnia orationes exaltat. Si ad lubrica {Ed has lubricra} sermo convertitur, in his quanto assuetior, tanto loquacior invenitur; ut dicas, si audias, fluvium esse scurrilitatis os eius, ita ut severos et graves animos in levitatem concitet et risum." Quintus gradus est singularitas, quae a praecedenti gradu sic oritur secundum Bernardum: "Turpe est ei qui se supra ceteros iactitat, si non plus ceteris agat aliquid, ut ultra ceteros appareat." Perpenditur autem gradus iste his indiciis: Qui in hoc gradu est, "plus sibi blanditur de uno ieiunio quod ceteris prandentibus facit quam si cum ceteris septem diebus ieiunaverit. Commodior videtur sibi una oratiuncula peculiaris quam tota psalmodia unius noctis. Dolet aliquem se pallidiorem et minus comedentem, pallorem suum et maciem in manibus et cetera quae potest videre speculatur. Ad omnia sua strenuus, ad omnia communia piger. Vigilat in lecto, dormit in choro." Sextus gradus est arrogantia, quae secundum Bernardum sic oritur ex praecedenti: "Cum ex his talis quae singulariter agit apud simpliciores, eius opinio /p. 307/ excreverit, qui opera probant quae cernunt, sed unde prodeant non discernunt; dum miserum beatificant, in errorem inducunt. Credit quod audit; quid intendat non attendit. Obliviscitur intentionem dum amplectitur opinionem, ubique de omni alia re plus sibi quam aliis credit, de se solo plus aliis quam sibi credit, ut non solum verbo aut operum ostentatione suam praeferat religionem, sed intimo cordis affectu credat se omnibus sanctiorem. Et quicquid laudatum de se agnoverit, non ignorantiae aut benevolentiae laudatoris sed suis meritis adscribit." Septimus gradus est praesumptio, quae sic ex praecedenti oritur secundum Bernardum: "Qui alios se praecellere putat, quomodo plus de se quam de aliis non praesumat? Primus in conventibus residet, in consiliis primus respondet, non vocatus accedit, non iussus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta. Quicquid ipse non fecerit aut ordinaverit, nec refectum nec pulchre ordinatum aestimat. Iudicat iudicantes, praeiudicat iudicaturis. Si cum tempus advenerit non promoveatur ad prioratum, suum abbatem aut invidum iudicat aut deceptum. Quod si mediocris aliqua obedientia ei iniuncta fuerit, indignatur, arbitrans non minoribus se esse occupandum qui ad maiora se sentit idoneum." Octavus gradus est defensio peccati, quae secundum Bernardum sic oritur ex praecedenti: "Qui promptus ad omnia se consuevit ingerere, impossibile est aliquando non errare. Ad praelatum autem pertinet errantem arguere. Sed quomodo culpam suam confitebitur qui nec esse putat nec esse culpabilis putatur? Praeterea, cum culpa imputatur, crescit, non amputatur. Multis vero modis fiunt excusationes in peccatis. Aut enim dicit qui se excusat 'non feci'; aut 'feci quidem, sed bene feci, aut si male, non multum male; aut si multum male, non mala intentione.' Si autem de illa convincatur, aliena se nititur excusare /p. 307b/ suasione. Sed qui aperta defendit, quando occultas et malas cogitationes cordi suo advenientes humiliter revelaret abbati?" Nonus gradus est simulata confessio, qui gradus quomodo ex praecedenti oritur Bernardus ostendit dicens: "Nonnulli cum de apertioribus arguuntur scientes quod si se defenderent, non credentur, subtilius inveniunt argumentum defensionis, verba respondentes dolosae confessionis. Vultus demittitur, prosternitur corpus, aliquas lacrimas si possunt sibi extorquent, vocem suspiriis, verba gemitibus interrumpunt. Nec solum talis obiecta non excusat, sed ipse quoque culpam exaggerat, ut dum impossibile aliquid aut incredibile culpae suae ore suo additum audis, etiam illud quod ratum putabas vix credere possis." Quomodo autem haec simulatio perpendatur, Bernardus ostendit dicens: "Vasa figuli probat fornax, et tribulatio vere poenitentes discernit. Qui veraciter poenitet, laborem poenitentiae non abhorret. Cuius simulata confessio est una vel levi contumelia aut exigua poena interrogatus iam humilitatem simulare, iam simulationem dissimulare non potest. Murmurat, frendet, irascitur. Quanta putas tunc sit confusio in corde superbi cum fraus decipitur, pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur? Tandem notatur ab omnibus, iudicatur ab omnibus, eoque vehementius omnes indignantur, quo falsum conspiciunt quicquid de eo prius opinabantur. Tunc opus est praelato ut eo minus parcendum illi putet quo magis omnes offendit si illi parcit." Decimus gradus est rebellio, quae quomodo oriatur ex praecedenti Bernardus ostendit dicens de illo qui est in nono gradu: "Nisi miseratio divina eum respiciat ut (quod valde difficile est talibus) universorum iudiciis tacitus acquiescat, frontosus mox et impudens factus tanto deterius quanto desperatius in decimum gradum per rebellionem corruit, quem prius latenter arrogans /p. 308/ fratres contempserat, iam patenter inobediens etiam magistrum contemnit. Sciendum namque quod gradus duodecim in tres tantum colligi possunt, ut in sex superioribus sit contemptus fratrum, in quatuor sequentibus contemptus magistri, et in duobus qui restant sit contemptus Dei. Item notandum est quod duo ultimi gradus in congregatione defendi non possunt. Denique, ubi fratrum concordiam aut magistri sententiam monachus spernit, quid ultra in monasterio nisi scandalum facit?" Undecimus gradus est "libertas peccandi, per quam monachus, cum iam nec magistrum videt quem timeat, nec fratres quos revereatur, tanto securius quanto liberius sua desideria implere delectatur, a quibus in monasterio tam pudore quam timore prohibeatur. Sed etsi iam fratres et abbatem non timet, nondum tamen penitus Dei formidine caret. Hanc ratio tenuiter submurmurans adhuc voluntati proponit, nec sine aliqua dubitatione quaecunque primum illicita perficit, sed sicut is qui vadum tentat, pedetentim, non cursim vitiorum gurgitem intrat." Duodecimus gradus est consuetudo peccati, qui sic oritur ex praecedenti secundum Bernardum: "Postquam terribili Dei iudicio prima flagitia impudens sequitur experta voluptas, libenter repetitur, repetita blanditur. Concupiscentia reviviscente sopitur ratio, ligat consuetudo; trahitur miser in profundum malorum, trahitur captivus tyrannidi vitiorum, ita ut carnalium voragine desideriorum absorptus suae rationis divinique timoris oblitus dicat insipiens in corde suo, 'Non est Deus.'[1165] Iam indifferenter libitis pro licitis utitur, iam ab illicitis cogitandis, patrandis, investigandis animus, manus, vel pedes non prohibentur; sed quicquid in cor, in buccam, ad manum venerit, machinatur, garrit, et operatur malevolus, magniloquus, facinorosus." /p. 308b/

Caput 36: De quibusdam vitiis quae procedunt ex superbia et adversantur sanae fidei.

Dicto de duodecim gradibus superbiae, consequenter dicendum est de quibusdam vitiis quae procedunt ex superbia. Dicemus autem tantummodo de quinque illorum, licet sint multo plura. Primo dicemus de quibusdam erroribus qui sanae fidei adversantur. Errores enim ex superbia procedere solent, quia sicut dicit Augustinus superbia meretur illud. Et super illud Ieremiae 49: "Arrogantia tua et superbia cordis tui decepit te,"[1166] dicit Glossa: "Omnis haereticus arrogans. Superbia facit haereticum, non ignorantia."[1167] Secundo dicemus de peccato irreverentiae; tertio, de peccato inobedientiae; quarto, de peccato vanae gloriae; quinto, de peccato hypocrisis. In primo vero capitulo non proponimus dicere de omnibus erroribus qui contrarii sunt sanae fidei, quia hoc nimis longum esset, sed solum de quibusdam qui inveniuntur etiam in eis qui fideles videntur.

Quod diabolus multum conatur seminare errores in Ecclesia Dei. In primis vero notandum quod diabolus multum conatur seminare errores in Ecclesia Dei.

Ipse enim quasi corvus, qui primo currit ad oculum cadaveris, lumen fidei multum conatur extinguere in homine. Cuius multae causae assignari possunt. Prima causa est quia ipse scit postquam oculum fidei excaecaverit in homine, ipse potest hominem inducere in omne peccatum. Unde quidam senex in Vitis Patrum dixit quod quando operiuntur oculi animalis, tunc circuit ad molendinum, alioquin non /p. 309/ ambulat in circuitu molae. Sic diabolus, si operuit oculos mentis, in omne peccatum inclinat hominem; quod figuratum est Iudicum 16 in Samsone, cui postquam Philistaei eruerunt oculos, ipsi etiam clausum in carcere molere fecerunt.[1168] Secunda causa est quod diabolus odit lucem fidei. Unde de ipso specialiter dicitur illud Iohannis 3: "Qui male agit, odit lucem."[1169] Ipse est falsus mercator volens homines decipere; ideo tenebras procurat. Ipse etiam est deformis adulter; unde ne deformitas eius videatur, procurat tenebras, iuxta illud Iob 24: "Oculus adulteri observat caliginem."[1170] Tertia causa est quod diabolus eos qui sibi serviunt ducit ad patibulum infernale. Ipse enim sic remunerat servientes suos et ideo velat eis oculos, ne videant quo ducantur. Quarta causa est haec quia ipse scit quod, si potest aliquem ponere extra viam fidei, quicquid postea ille faciet, inutile erit sibi quantum ad meritum vitae aeternae. De via potest intelligi illud Psalmi "Erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt."[1171] Augustinus: "Bona opera praeter fidem videntur mihi esse velocissimi cursus extra viam."[1172] Quinta causa est haec quod fides dexter oculus est animae, quem si diabolus homini eruerit, ipsum inutilem ad pugnam reddit. Quod figuratum est 1 Regum 11 in hoc quod dixit Naas Ammonites ad illos de Iabes Galaad: "In hoc vobiscum foedus feriam, ut eruam omnium vestrum oculos dextros."[1173] Cuius intentio erat quod dextris oculis erutis cum operirentur sinistri scutis, ipsi inutiles fierent ad pugnandum. Item fides est fundamentum totius aedificii spiritualis, quo destructo scit diabolus quod aedificium spirituale spiritualiter destructum est. Item scit diabolus quod extra fidem non sit locus propitiationis. Unde cum ipse propitiationem homini invideat (nollet enim quod eam haberet cum ipse non sit habiturus eam), ipse multum laborat ad hoc quod extra fidem hominem ponat. Quisquis /p. 309b/ extra fidem est, gladium irae Dei habet evaginatum super se; Iohannis 3: "Qui incredulus est Filio Dei, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum."[1174] Item quicquid extra fidem est, in mundo isto quasi in diluvio perit. Quicquid est in hoc mundo extra fidem est velut mare mortuum, in quo nihil vivit. Unde bona haereticorum sunt velut poma quae crescunt in arboribus circa mare mortuum, quae ante maturitatem sunt viridia, matura vero incisa favillam habent intus. Sic bona haereticorum vera bona videntur, sed ad ultimum ignis infernalis in eis invenietur. Extra fidem nihil est quod placeat Deo in mundo; nam secundum Apostolum Ad Hebraeos 11: "Impossibile est sine fide placere Deo."[1175] Et Ieremiae 5: "Domine, oculi tui respiciunt fidem."[1176] Nihil etiam est bonum homini in mundo isto absque fide. Propter has causas diabolus multum conatur errores fidei contrarios seminare in Ecclesia Dei. Et propter easdem causas multum deberemus conari contra errores; et praecipue praelati, quorum negligentia errores ut frequentius subintrant, sicut Dominus ostendit Matthaei 13 dicens: "Simile est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici."[1177] In dormitione hominum negligentia praelatorum intelligitur.

De quatuor erroribus in quibus etiam fideles videntur esse.

Quatuor vero errores inveniuntur etiam in his qui fideles esse videntur, per quos errores diabolus innumeras animas ad inferos trahit. De quibus erroribus aliquid tangemus. Primus est error divinationis; secundus est error maleficorum; tertius est error superstitiosorum remediorum; quartus est error illarum personarum quae credunt ea quae fiunt in somno tantum et in spiritu fieri in veritate et corporaliter, /p. 310/ sicut est error illarum mulierum quae dicunt se ambulare de nocte cum Herodiade.

De errore divinationis, et quatuordecim speciebus eiusdem.

Circa primum vero notandum quod divini dicuntur quasi Deo pleni; isti sibi attribuunt quod Dei est. Praesumunt enim praedicere futura et revelare occulta, quae duo ad Deum specialiter pertinent. Sunt autem multae species divinationis, ex quibus quatuordecim numerare sufficiat, licet sint multo plures. Prima fit in igne et vocatur pyromantia, a pyr, quod est ignis, et mantia, quod est divinatio. Alia fit in aere, quae vocatur aerymantia. Tertia fit in aqua, quae vocatur hydromantia, ab hydor, quod est aqua. Quarta fit in terra, quae vocatur geomantia, a geos, quod est terra. Quinta fit per pythones, in quibus spiritus malignus loquitur. Dicuntur autem pythones ventiloqui, a Pythio Apolline sic dicti. Sexta fit per mortuos suscitatos, quae necromantia dicitur, a necros Graece, quod mortuus dicitur Latine; mantia idem est quod divinatio. Septima est augurium, quae attenditur in gestu et cantu et volatu avium. Octava attenditur circa sternutationes. Nona circa somnia. Decima circa sortes, quas falso dicunt apostolorum. Undecima circa variam inspectionem psalterii, evangeliorum, et aliarum scripturarum. Duodecima est mathematicorum, qui constellationes considerant, qui etiam dicuntur magi. Tertiadecima est eorum qui arioli dicuntur, qui in aris idolorum daemonum responsa respiciunt. Quartadecima est eorum qui vocantur aruspices, quasi horarum vel aurae spectatores, qui dies et horas in operibus agendis custodiunt. Regulariter autem tenendum est quod omnis divinatio quocunque modorum praedictorum fiat vel alio simili prohibita est, maledicta a Deo et sancta Ecclesia. /p. 310b/

De his quae faciunt ad detestationem huius peccati.

Et sunt multa quae deberent homines cohibere ab hoc peccato. Primum est quod hoc peccatum diabolicum est. Divini enim ad modum Luciferi similes volunt esse Altissimo, dum praedicere volunt futura, quod ad Deum specialiter pertinet. Unde Esaiae 41: "Priora et novissima renuntiate mihi, et dicam quod dii estis."[1178] Et est inventum peccatum istud in mundo isto a daemonibus. Unde Augustinus: "Haec vanitas magicarum artium ex traditione malorum angelorum in toto orbe terrarum plurimis saeculis invaluit, et per inventiones eorum inventa sunt aruspicia, et augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula."[1179] Qui autem divinis fidem adhibent similes sunt illis angelis qui Lucifero superbienti conserunt. Et sicut Lucifer, eo quod voluit esse deus et Satanas factus est et Dei adversarius, similiter et angeli qui ei consenserunt Dei adversarii facti sunt. Sic et divini qui volunt esse ut Deus et qui eis fidem adhibent, Dei adversarii et satanae efficiuntur. Non parum offenderetur rex Franciae erga eum qui regem se vellet facere in regno eius et erga omnes qui consentirent. Oportet quod ille qui se regem faceret, cum rege pugnaret, ut viderent quis potentior esset; ita necesse erit quod Deus pugnet cum divinis et cum aliis qui consentiunt illis. Et sicut legitur Sapientiae 5: "Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos."[1180] Ibidem legitur: "Accipiet armaturum zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum; et acuet iram diram in lanceam."[1181] Et tunc apparebit quis potentior erit, an ipse, an divini. Secundo deberet cohibere homines a peccato isto hoc quod sacra scriptura ita dissuadet illud. Unde Levitici 19: "Ne declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini."[1182] Et idem: "Non augurabimini, /p. 311/ nec observabitis somnia."[1183] Et Deuteronomii 18: "Non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria, ne sis maleficus, nec incantator, nec pythones consulas, nec divinos, nec quaeras a mortuis veritatem."[1184] Et Ad Galatas 4: "Dies observatis et menses et tempora et annos; timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis."[1185] Tertio deberet cohibere homines a peccato isto multiplex poena qua legitur Dominus punivisse hoc peccatum, et poenae quae in lege divina et iure positivo huic peccato taxantur. Notandum ergo quod peccatum divinorum simile est peccato Evae matris nostrae, quae divinam scientiam appetiit, dicente sibi diabolo Genesis 1: "Quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum."[1186] Unde mulieres quae divinae sunt vel divinis fidem adhibentes quemadmodum mater earum Eva divinam scientiam affectant, attendere debent multiplicem poenam qua totus mundus pro peccato illo punitus est. De poena etiam huius peccati legitur 4 Regum 1 quod mandavit Elias Ochosiae: "Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?"[1187] Quamobrem haec dicit Dominus: "De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris."[1188] Et 1 Paralipomenon 10 sic legitur: "Mortuus est Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit praeceptum Domini quod praeceperat et non custodivit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluit, nec speravit in Domino; propter quod interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai."[1189] De poena vero taxata huic peccato legitur Levitici 15: "Anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit in eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam eam de medio[1190] populo sui."[1191] Item Levitici 29: "Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur, lapidibus abruant eos; sanguis eorum sit super eos."[1192] Poena talium secundum canones multiplex est. Sunt enim /p. 311b/ infames, nec debent recipi ad Eucharistiam si notorium est peccatum, sicut nec histriones. Item non debent admitti ad accusationem. Item ad hoc debent excommunicari. Item si post admonitionem vel excommunicationem nolunt se corrigere, si servi sunt, debent verberibus castigari; si liberi, includi in carcere; vel utrique sunt de parochia turpiter deshonestandi, idest tonsurari vel decalvati eiiciendi. Et hoc potest ipse sacerdos parochialis sua auctoritate facere, dum tamen caveat a membrorum destructione, morte, et sanguinis effusione; vel si necesse fuerit, invocet brachium saeculare; secundum vero leges tales capite puniuntur. Quarto deberet cohibere a peccato isto hoc quod legitur Deuteronomii 18, ubi haec peccata prohibentur quia "omnia haec abominatur Dominus."[1193] Quinto vero hoc quod hoc peccatum a beato Augustino reputatur apostasia, unde ipse ait: "Non observabis dies qui dicuntur Aegyptiaci, aut calendas Ianuarii, in quibus quaedam cantilenae et comessationes et adinvicem dona donantur, quasi in principio anni boni faciunt augurio aut aliquos menses aut tempora diesve et annos, aut lunae solisve cursum; quia qui has aut quascunque divinationes aut fata aut auguria observat aut attendit aut consentit observantibus aut talibus credit aut ad domum eorum vadit aut in domo sua introducit aut interrogat, sciat se fidem Christianam et baptisum praevaricasse et paganum et apostatam et Dei inimicum iram Dei graviter in aeternum incurrere, nisi Ecclesiastica poenitentia emendatus Deo reconsilietur."[1194]

An liceat sortibus uti.[1195]

Videtur tamen quod sortibus liceat uti, quia sorte Iosue exquisivit peccatum Achor, Iosue 7.[1196] Sorte etiam deprehensus est Ionathas a Saul comedisse favum mellis, 1 Regum 12.[1197] Ionas /p. 312/ etiam sorte a nautis deprehensus est, Ionae 1.[1198] Dicit etiam Augustinus quod sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate divinam indicans voluntatem.[1199] Ad exempla vero obiecta dici potest quod haec et multa alia permittebantur ante evangelium, quae tempore perfectioris disciplinae sunt eliminata.[1200] Item, sicut ait Hieronymus, privilegia singularia legem communem facere non possunt.[1201] Ad illud vero quod dicit Augustinus quod sors non est aliquid mali, dici potest quod verum est in sui natura; tamen prohibetur, quia propter assiduitatem labi posset quis in idololatriam; unde, si esset causa honesta et subesset necessitas--ut si esset contentio de electione aliquorum et esset paritas utrobique in omnibus--verisimile est quod exemplo Matthiae possent sortes fieri. Et hoc ait Beda dicens: "Si qui necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus apostolorum esse consulendum, videant ipsos apostolos non nisi collecto coetu fratrum et precibus apud Deum fusis hoc egisse."[1202] Item cum quaedam civitas esset obsessa et dubitaret clerus qui deberent fugere et qui manere, consultus Augustinus respondit illud sorte esse dirimendum.

De somniis et utrum sint observanda.

Item obiicitur de somniis, quae videntur esse observanda, cum quandoque per somnia ostendat Dominus hominibus quid futurum sit, ut apparet per somnium Pharaonis, ut habetur Genesis 41, quod Ioseph exposuit.[1203] Item apparet per somnium Nabuchodonosor, quod exposuit Daniel, de quo habetur Danielis 4.[1204] Et Matthaei 2 "apparuit angelus Domini Ioseph in somnis dicens, 'Ioseph, fili David,'" etc.[1205] Ad quod dicendum est quod in veritate somnia observanda non sunt. Sapiens: "Somnia ne cures."[1206] Ecclesiastici 34: "Somnia extollunt impudentem."[1207] Et ibidem: "Multos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis."[1208] Unde quidam, dum multum attenderet somniis, /p. 312b/ somniavit se diu victurum. Cumque multas bona congregasset, repente defunctus est.

Sex modis fiunt imaginationes somniorum.

Ad solutionem vero obiectorum notandum est quod sex modis fiunt imaginationes somniorum, sicut dicit Gregorius in Dialogo: "Aliquando ventris plenitudine, aliquando ventris et capitis exinanitione, aliquando daemonis illusione, aliquando Dei revelatione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando cogitatione et revelatione simul."[1209] Duo prima genera somniorum experimento cognovimus, cetera in scripturis invenimus. De tertia Ecclesiastici 34: "Multos errare fecerunt somnia."[1210] De quarto somnio legitur Genesis 37: "Audite somnium quod vidi," dixit Ioseph fratribus suis.[1211] De quinto somnio legitur Ecclesiastes 5: "Ubi multa sunt somnia, multa sunt vanitates."[1212] Et parum supra: "Multas curas sequuntur somnia."[1213] De sexto vero somnio legitur Danielis 2: "Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiusmodi sunt."[1214] Quod postea differens de radice cogitationis inchoavit dicens: "Tu rex in strato tuo cepisti cogitare," etc.[1215] Non est ergo credendum somniis, quia quo impulsu fiant, facile non elucet; tamen sancti illusiones et revelationes quodam intimo sapore discernunt, ut sciant quid a bono spiritu percipiant vel quid ab illusione patiantur, ut dicit Gregorius.[1216] De somnio et illusione daemonis facto dicit Gregorius super illud Iob 7: "Terrebis me per somnia," etc.[1217]: "Diabolus cupidis prospera, timidis adversa per somnia ingerit, ut magis eos illiciat, sed et sanctos, quos minus valet vigilantes, gravius tentat dormientes; quod Deus benigne permittit, ne saltem in somnis a passionis praemio vacent."[1218] /p. 313/

Quare tam frequenter eveniant quae dicunt divini.

Sed adhuc quaeritur quomodo eveniant frequenter quae praedicunt divini, ex quo fides eis adhibenda non est. Ad quod respondet Augustinus quod hoc fit Dei permissione, ut probetur qualem fidem homines ad Deum habeant.[1219] Quod probat Augustinus illo verbo Deuteronomii 13: "Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium se vidisse se dicat, et praedixerit signum aut portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, 'Eamus et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis,' non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat an diligatis eum an non."[1220] Praeterea divini quibusdam signis solent futura cognoscere; unde quando inquiruntur de aliqua muliere utrum gravida sit, solent zonam ipsius inspicere, in qua aliqua signa graviditatis possint percipere. Unde quaedam decepta fuit a quodam sacerdote qui non poterat corrigere parochianos suos quin fidem adhiberent cuidam divinae, sed tandem misit zonam suam ad eam. Quae zona inspecta, cum sacerdos esset impinguatus, incrassatus, dilatatus, ipsa iudicavit sacerdotem praegnantem esse. Praeterea a casu quandoque dicunt ea quae futura sunt.

De vaticiniis diaboli.

Diabolus etiam, sicut dicit Rabanus, "nonnunquam solet vera multa praedicere, ut ad extremum valeat animam aliqua falsitate laqueare."[1221] Quomodo autem diabolus futura praedicat, satis Augustinus ostendit his verbis:[1222] "Daemones praediti acumine sensus et celeritate motus nuntiant {nuntiat Ed.} quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus longe maior rerum experientia quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire. Per has efficacias non solum multa futura /p. 313b/ praedicunt daemones, verum etiam multa faciunt quae quandoque homines dicere aut facere non possunt; unde eos dignos quibus serviant et quibus honores divinos proferant arbitrantur." Praenuntiant etiam quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere et ipsum aerem vitiando morbidum reddere et perversis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt quod sint eis talia suadentibus consensuri. "Aliquando praedicunt non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus venire non possunt. Non tamen propter hoc dicendi sunt daemones divini, licet praevideant aliqua quae homines non praevident; sicut nec medicus divinus dicendus est." Unde Augustinus: "Non quia praevidet medicus quae praevidere nescit homo artis ignarus; non tamen ideo habendus est divinus." "Fallunt etiam daemones," sicut dicit Augustinus, "studio fallendi et invida voluntate, quo hominum errore laetantur, sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus ibi culpa tribuatur quando ipsi decepti fuerint mentiti."

De Pythonissa quae Samuelem suscitavit.

Item quaeritur quomodo potuit esse quod Pythonissa Samuelem suscitavit, ut videtur 1 Regum 28.[1223] De quo sentio, sicut Augustinus sentire videtur,[1224] quod diabolus apparuit in specie Samuelis, licet multae sint opiniones super hoc. Augustinus loquens de suscitatione illa ait: "Diabolus ut errorem faceret in quo glorificaretur, habitu viri iusti et nomine se subornavit." Idem: "Quomodo poterat esse ut arte magica traheretur vir a nativitate sanctus, vitae operibus iustus?" Item Augustinus: "Si Samuel vere apparuisset, non utique vir iustus permisisset se adorari, qui praediaverat solum Deum adorandum. /p. 314/ Idem: "Quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, diceret ad virum pestilentiae et dignum ardore gehennae: 'Cras mecum eris'?" Et subdit Augustinus: "His duobus titulis subtilitates fallaciae suae prodidit improvidus Satanas."

Quod tempora non sint observanda.

Item quaeritur de hoc quod dictum est quod tempora observanda non sunt, cum medici tempora observent in medicinis dandis et minutionibus faciendis. Ad quod dicendum quod talis observatio temporum reprehensibilis non est, cum naturalis ratio de hoc possit reddi. Non sunt etiam reprehensibiles agricolae qui observant tempora ad seminandum et ad arbores incidendas et similia, cum haec habeant certam rationem.

De errore maleficiorum.

Sequitur de aliis tribus erroribus, Inter quos primum dicendum est de errore maleficiorum. Notandum ergo quod malefici sunt qui permissu Dei elementa concutiunt, hominum mentes turbant minus confidentium in Deo, ac sine ullo veneni haustu violentia carminis interimunt. Vocantur autem tales malefici ob facinorum magnitudinem, unde cum facere malum ad omnes peccantes pertineat, maleficis tamen appropriatur eo quod multum sint mali.

De errore superstitionis.

Sequitur de errore superstitiosorum remediorum. De quo errore dicit Augustinus in libro De doctrina Christiana: "Ad superstitionem pertinent omnes ligaturae atque omnia remedia, quae medicorum disciplina condemnat."[1225] Inter remedia vero talia quaedam sunt nugatoria, quaedam vero sunt noxia. Item quaedam contumeliosa /p. 314b/ sunt homini, quaedam contumeliosa sunt Deo. Nugatoria sunt ut cum sella evertitur ut tempestas avertatur. Item cum mulier quae in partu laborat novem utensilibus tangitur ut facilius pariat. Et multa alia his similia, quae mulieres indiscretae consueverunt facere. Noxia vero sunt, ut cum aliqua mulier talia facit ut conceptus eius impediatur, sicut cum aliqua asseres tangit stubae in qua balneat se in diebus purificationis suae, tali intentione ut quos asseres tetigerit, tot annis non concipiat. Quae apud Deum tot homicidiorum rea videtur esse quot conceptus facto illo voluit impedire; nec quorumcunque homicidiorum rea videtur, sed videtur esse interfectrix propriorum infantium. Contumeliosa vero homini sunt, sicut illa quae aliquae mulieres solent dare hominibus ad accendendum eos ad amorem earum. Contumeliosa vero sunt Deo, sicut illa quae fiunt de chrismate, vel de Corpore Christi, vel aliis sacramentis Ecclesiae. Item possunt dividi remedia ista secundum diversitatem eorum contra quae fiunt. Alia enim fiunt contra infirmitates vel hominum vel pecorum, alia contra sterilitatem, alia contra pariendi difficultatem, alia contra nimis frequentes partus, alia contra luporum crudelitatem, ut cum bestiae amissae includuntur ne a lupis devorentur. Caveat tamen praedicator, ne dum species talium remediorum in praedicatione tangit, erubescibilia mulierum hominibus aperiat in scandalum earum. Item, ne mulieres doceat remedia quae ipsae nesciunt, si credit quod ea facturae sint. Item notandum est quod peccatum istud multum habet fatuitatis. Cuilibet enim sanum caput habenti naturalis ratio dictare deberet quod remedia talia illam efficaciam non habent quam credunt ea habere. Item infidelitas sive idololatria quae est in peccato isto deterior videtur idololatria paganorum. Illa enim a quibus Deo relicto /p. 315/ fatuae mulieres sperant sanitatem, vel prolem, vel similia, minus videretur Deus esse quam idola paganorum. Illa enim ad minus habent formam humanam, ista vero non. Praeterea istud peccatum nec Deum nec homines revereri videtur, quantum ad hoc quod homini multa vilia et abominabilia dant ad comedendum, quae hoc vitio laborant. Ipsa etiam sacramenta Ecclesiae contemnit peccatum istud, cum de ipsis sacramentis Ecclesiae frequenter fiat, etiam de Corpore Christi (quod est horrendum dictu) fit saepe. In hoc videntur mulieres quae talia remedia agunt deteriores esse ipsis daemonibus. Daemones enim illum credunt vel contremiscunt, ad quem ipsae absque timore accedunt et de corpore eius peccatum suum faciunt.

Unde maleficia et talia remedia habeant efficaciam.

Sed quaeri posset unde maleficia et talia remedia efficaciam habeant frequenter, sicut videtur. Ad hoc potest dici quod multa sunt quae faciunt ad hoc quod maleficium efficaciam habeat. Primum est hoc quod homines parvam fidem in Deo habent, et ideo Dominus permittit eos a daemonibus impediri. Secundum est error qui in hominibus est, cuius poena frequenter est haec quod creditur esse effectus maleficii. Tertium est probatio fidei in bonis, sicut ostensum est prius auctoritate Deuteronomii.[1226] Quartum est pactum vel societas mala daemonum et hominum. Unde Augustinus: "Omnes artes huiusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis ex quadam pestifera societate daemonum et hominum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta penitus sunt repudiandae et fugiendae Christiano."[1227] Quintum est desiderium lucrandi animas quod diabolus habet. Ideo enim diabolus talia efficit quia tot animas occasione ista lucrari se videt; qui enim talia facit, et qui talibus fidem adhibet, ipso facto diabolo seipsum dat. /p. 315b/ Hoc tamen notandum est quod si aliquis colligat herbam medicinalem cum symbolo divino vel oratione dominica, ut scribat in charta symbolum vel dominicam orationem, ut ponat super aliquem infirmum, ut sic in istis tantum Deus creator omnium honoretur, non reprobatur dum nulla alia superstitio admisceatur. Tria sunt quibus homines non prohibentur uti ad remedium, scilicet herbis et similibus, quae naturalem habent virtutem, de qua ratio secundum medicinam reddi potest. Item ieiuniis, operationibus, et eleemosynis, et aliis operibus quae sunt de genere bonorum, quae certum est placere Deo, possunt homines uti ad obtinendum a Deo sanitatem et alia quibus indigent. Item possunt uti verbis sacris quae alicuius auctoritatis sunt, et aliis sacris rebus.

De errore illorum qui credunt fieri vere quae tantum in somnis fiunt.

Sequitur de errore illarum personarum quae credunt corporaliter et in veritate fieri quae tantum in somno fiunt.[1228] Sicut credunt quaedam mulieres quae profitentur se cum Diana dea paganorum, vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum super quasdam bestias nocturnis horis multa terrarum spatia pertransire, eius iussionibus velut dominae obedire, certis noctibus ad eius servitium evocari. Asserunt etiam ab illis creaturas posse in melius vel in deterius commutari, aut in aliam speciem vel similitudinem transformari. De his dicit Decretum quod non a divino spiritu sed maligno mentibus fidelium talia fantasmenta irrogantur. Diabolus enim cum animam alicuius per talem credulitatem sibi subiugaverit, menti quam captivam tenet multipliciter illudit. Nec debet aliquis in tantam venire stultitiam ut credat haec omnia quae in somniis et spiritu tantum fiunt etiam in corpore /p. 316/ accidere, cum et Paulus non audeat asserere quod fuerit raptus in corpore.[1229] De his etiam sic dicit Decretum: "Quisquis credit fieri aliquam ceraturam aut in deterius aut in melius commutari, aut transformari in aliam speciem vel aliam similitudinem, nisi a creatore per quem facta sunt omnia, procul dubio infidelis est et infidelis deterior." Valde stultae sunt mulieres huiusmodi quibus persuaderi non potest quin in veritate fiat quod videtur eis fieri dum dormiunt, cum constet multa videri hominibus dormiendo quae postea sciunt verissime falsissima fuisse. Quandoque videtur alicui dum dormit quod ipse multum comedat; cum autem expergefactus fuerit, famelicum se invenit. Unde Esaiae 20: "Sicut somniat esuriens et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens et bibit, cum tamen expergefactus fuerit, lassus adhuc sitit et anima eius vacua est; sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion."[1230] Item videtur alicui {Ed. aliqui.} cum ipse dormit quod sit cum muliere; cum autem excitatus est a somno, scit nullam mulierem affuisse. Item videtur alicui laico cum dormit quod ipse sit sacerdos; nunquid propter hoc, cum excitatus est a somno, sacerdos est ut possit missam celebrare? Praeterea si verum esset quod ipsi dicunt, quomodo auderent Herodiadem sequi, quae fuit adultera illa quam abstulit Herodes fratri suo Philippo, quae etiam amputari fecit caput Iohannis Baptistae?[1231] Quomodo audent asserere bonam rem quae caput illius qui in utero sanctificatus est et quo maior inter natos mulierum non surrexit,[1232] fecit amputari, cum in sacra scriptura nihil omnino legatur de eius conversione? Super omnia vero videtur contra hunc errorem quod in vita beati Germani Altissiodorensis legitur. Qui cum declinasset ad quoddam hospitium, videt cum omnes de domo cenassent mensam iterum praeparari. Qui cum admiratus inquisisset quibus talia praepararentur, indictum /p. 316b/ est ei quod bonis rebus quae de nocte incedebant. Unde vir sanctus vigilans, cum daemones in forma humana advenissent et ad mensam illam sedissent, illis qui de domo erant in lectis suis quiescentibus, vir sanctus surrexit et, daemones abire non permittens, excitavit eos qui de domo erant, inquirens ab eis si personas illas cognoscerent {Ed. cognosceret.}; qui responderunt quod sic, addentes quod vicini eorum essent; unde vir sanctus misit eos ad domos vicinorum, ut viderent an essent ibi, et invenerunt eos ibi. Quod cum retulissent viro sancto, vir sanctus coegit daemones iudicare seipsos et confessi sunt se esse daemones et sic hominibus illudere.[1233]

Caput 37: De peccato irreverentiae.

De peccato irreverentiae hoc modo agemus, quia irreverentia est quando aliquis negat honorem illi cui debet eum exhibere. Primo ostendemus quibus exhibere reverentiam debeamus; secundo qualiter parentes tam carnales quam spirituales sint honorandi, et quare.

Quibus reverentia sit exhibenda.

Notandum ergo quod quatuor sunt quibus debemus reverentiam exhibere, scilicet Deo, angelis, rei Deo consecratae ut Ecclesiae, et hominibus. Deo reverentiam debemus exhibere, ut coram eo erubescamus peccare, et coram eo strenue bona agamus. Ut quidam:

Cum quid turpe facis quod me spectante ruberes,
     Cur spectante Deo non magis ipse rubes?[1233a]

Boethius: "Magna nobis, si dissimulare non volumus, indicta est necessitas probitatis, cum omnia ante oculos iudicis agamus cuncta cernentis."[1234] De reverentia vero exhibenda /p. 317/ angelo dicit Bernardus: "In quovis diversorio, in quovis angulo reverentiam habe angelo tuo. Nec audeas eo praesente quod me praesente non auderes."[1235] De reverentia vero sacris locis exhibenda intelligi potest illud Genesis 28: "Quam terribilis est locus iste; non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli."[1236] Praecipue reverenda est ecclesia propter praesentiam dominici corporis. Sed valde mirandum est quod sunt quidam homines que nec propter praesentiam dominici corporis ecclesias reverentur, cum hac de causa ecclesiae daemonibus terribiles sint. Videntur tales homines in hoc daemonibus esse deteriores, cum Domini sit terra et plenitudo eius. Bene deberet saltem loca sibi consecrata pacifice possidere. Bene deberent homines cessare a contumelia Dei in locis huiusmodi quae facta sunt ad servitium Dei. Bene deberet sufficere eis quod aliis locis servitium diaboli facerent et in his soli Deo servirent. Quomodo oratio eius in ecclesia exaudietur qui in ea non timet Deum offendere? Deberent etiam ecclesiae terribiles esse hominibus propter sanctos illos in quorum honore dedicatae sunt. Qui offenduntur, cum ecclesiae eorum franguntur. Praecipue vero contra fractionem ecclesiarum valere potest illud exemplum quod legitur 2 Macchabaeorum 3 de Heliodoro, qui locum sacrum volebat spoliare pecuniis ibi commendatis. Sic enim ibi legitur: "Apparuit quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus; isque cum impetu in Heliodorum priores calces elisit. Qui autem ei insidebat videbatur habere aurea arma. Alii etiam apparuerunt duo iuvenes qui circumsteterunt eum," et ex utraque parte flagellabant sine intermissione. Subito autem Heliodorus concidit in terram et in sella gestatoria deportatus est ex aerario, et iacebat mutus atque omni spe et salute privatus.[1237] Sed post precibus Oniae sacerdotis vita ei donatus est. Hominibus reverentia exhibenda est, unde 1 Petri 2: "Omnes honorate";[1238] /p. 317b/ et ibidem: "Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum."[1239] Apostolus Ad Romanos 12: "Honore invicem praevenientes."[1240] Specialiter autem in hominibus debemus Dei imaginem honorare, non vestes, non divitias vel aliquid simile. Si imagini Beatae Virginis honor exhibendus est, quomodo imagini beatae Trinitatis quae in homine est honor exhibendus non erit? Bernardus: "Conscientiae tuae debes honorem, coram qua peccare erubescas."[1241] Et Ecclesiastici 10: "Da animae tuae honorem secundum meritum suum."[1242] Honorandi etiam sunt homines propter angelos eis ad custodiam deputatos. Unde Matthaei 18: "Videte ne contemnatis unum ex his pusillis; angeli enim eorum semper vident faciem Patris mei qui in caelis est."[1243] Fatuum est hominem inhonorare eos qui ita ab angelis honorantur. Lucae 16: "Factum est ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae."[1244] Honorandi sunt etiam homines propter naturam humanam unitam divinae; fatuum enim est illud inhonorare quod Deus sic honoravit. Etiam servi contemnendi non sunt. Cyprianus: "Qualem cupis esse erga te Deum, talis esto ipse erga servum tuum."[1245] Seneca: "Cum inferiore sic vivas, quemadmodum velis superiorem tecum vivere."[1246] Idem: "Quemadmodum stultus est qui equum empturus non ipsum aspicit sed stratum et frenum, sic stultissimus est qui hominem ex veste aut ex conditione qua circumdatus est existimat honorandum."[1247] Item Seneca: "Servi sunt? imo contubernales. Servi sunt? imo conservi. Servi sunt? imo humiles amici."[1248] Et ideo istos rideo qui turpe existimant cum servo suo cenare. Virga murmur omne compescitur; tota nocte ieiuni perstant. Sic fit ut illi de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis sermo erat, quorum os non consuebatur, parati erant coram domino porrigere cervicem. In conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Ad Colossenses 4: "Domini, quod iustum est servis praestate, scientes /p. 318/ quoniam et vos dominum habetis in caelo."[1249] Praecipue autem honorandi sunt servi si sunt boni et fideles. Unde Ecclesiastici 7: "Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua."[1250] Et 33 eiusdem: "Si est tibi servus fidelis, sit tibi sicut anima tua; quasi fratrem sic eum tracta."[1251] Non sunt etiam contemnendi peccatores, quia ille qui valde malus modo est, forsitan in Dei providentia bonus homo est; Deuteronomii 23: "Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est."[1252] Praecipue tamen illi honorandi sunt qui creduntur esse bonae vitae, cum (ut videtur) attineant Deo omni genere parentelae. Unde Dominus Matthaei: "Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est."[1253] Praeterea, in viris iustis honoratur ipse Deus qui in eis habitat; unde quidam religiosus dicebat adorari debere fratres advenientes, cum certum sit in adventu eorum adventum Domini nostri Iesu Christi haberi. Quod videtur intellexisse Abraham, qui tres viros sibi apparentes in hospitio suo adoratione praemissa suscepit. Unde Genesis 18: "Quos cum vidisset Abraham, occurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui et adoravit."[1254] In Vitis Patrum etiam legitur quod diabolus pertimescat recte viventes. Dominus etiam contemptum talium contemptum suum reputat, Lucae 10: "Qui vos spernit, me spernit."[1255] Pauperes enim despiciendi non sunt. Gregorius: "Pauperes despiciendi non sunt ut egeni, sed exorandi ut patroni; honor qui pauperibus exhibetur, Deo specialiter exhibetur."[1256]

Quae personae sint specialiter honorandae.

Licet omnes homines honorandi sint, quaedam tamen personae magis sunt honorandae quam aliae, ut viduae; unde 1 Ad Timotheum 5: "Viduas honorate," etc.[1257] Domini etiam sunt multum honorandi a servis. Ad Romanos 13: "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit."[1258] Et Ad Colossenses 3: "Servi, obedite per omnia dominis vestris carnalibus."[1259] Et 1 Petri 2: "Servi, subditi estote in omni timore dominis," /p. 318b/ etc.[1260] Et Genesis 16 dictum est Agar ancillae: "Revertere ad dominam tuam et humilia te sub manibus eius."[1261] Et Ezechiel 17 multa mala praedixit regi Iuda, quia tributum quod promiserat regi Babylonis solvere noluit.[1262] Et Matthaei 17 solvit Dominus tributum, licet illud non deberet, eo quod filius regis esset.[1263] Item adolescentes debent honorare senes. 1 Petri ultimo: "Adolescentes, subditi estote senioribus."[1264] Threnorum 4: "Facies Domini dimisit {Sic. Vulgate has divisit.}eos; non addet ut respiciat eos. Facies enim sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt."[1265] Sapientiae 2 dicunt mali: "Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterano, nec revereamur canos multi temporis."[1266] Levitici 19: "Coram cano capite consurge et honora personam senis."[1267] Et 1 Ad Timotheum 5: "Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem."[1268] Seneca: "Cum veterano parcius agendum."[1268a] Item viri honorandi sunt ab uxoribus; unde 1 Petri 3: "Similiter et mulieres subditae sint viris suis."[1269] Sed nihilominus ipsi viri debent honorare uxores suas; unde ibidem: "Viri similiter, cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem."[1270] Ideo Dominus non de pede viri sed de costa mulierem formavit, ne a viro contemneretur. Mulier vero debet obedire viro, quia vir caput est mulieris. Non posset esse pax inter coniuges, si uterque vellet dominari et esse caput. Et in signum huius, cum in corpore humano sint duo pedes, duae manus, et duo oculi, non est tamen ibi nisi unum caput. Si enim ibi essent duo capita, quando unum vellet esse a sinistris, aliud vellet ire a dextris; sicut patet in domo ubi sunt duo capita, quia nunquam erit ibi pax.

Qualiter et quare reverentia sit exhibenda patribus spiritualibus et carnalibus.

Item honorandi sunt parentes, et spirituales et carnales. De spiritualibus legitur Ecclesiastici 7: "Honorifica sacerdotes."[1271] Ad Hebraeos ultimo: "Obedite praepositis vestris, et subiacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem /p. 319/ pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant et non gementes."[1272] 1 Ad Timotheum 5: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore dignis habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina."[1273] Ad idem facit illud Threnorum 4 prius positum: "Non addet Dominus ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt."[1274] Glossa: "Notandum quod supra sacerdotes quasi homicidas planxit, et hic separantur a facie Domini, quia non detulerunt eis; quamvis enim mali sint, non sunt contemnendi, sed ille in illis colendus est et honorandus a quo missi sunt."[1275] Et alia glossa: "Nota quam terribile sit sacerdotes contemnere, nec faciem eorum erubescere, idest illis monentibus et videntibus a sceleribus non cessare."[1276] De his enim dicit Dominus Lucae 10: "Qui vos audit, me audit."[1277] Ideo magis displicet Deo contemptus eorum, quia Dei vicem tenent, et propter dignitatem sacerdotalem, quam nec ipsi angeli creduntur habere. Non enim credo quod fieret transsubstantiatio si verba illa quae profert sacerdos in missa ab angelo proferrentur. Parentibus etiam carnalibus honor exhibendus. Unde Exodi 20: "Honora patrem tuum et matrem tuam."[1278] Et nota quod honor qui parentibus carnalibus exhibendus est, non solum attenditur in verbis sed etiam in beneficiis; unde Hieronymus: "Honor in scripturis non tam in salutationibus {Ed. salutionibus.} et verbis quam in collationibus munerum sentitur."[1279] Multa autem sunt quibus possumus uti ad excitandum homines ut honorent parentes. Et primo possumus ad hoc uti exemplis. Inter quae praecipuum est exemplum Christi, qui dum esset in angustia passionis, tamen non est oblitus matris suae, imo curam ipsius habuit et Iohanni eam commendavit, ut legitur Iohannis 19.[1280] Modo etiam adeo facit eam honorari in Ecclesia sua, ut multi videantur esse devotiores matri quam ipsi filio. Quod credo ideo fieri ut ostendat quantum placeat sibi quod parentes a filiis honorentur. Etiam infideles parentes suos honorant edocti a lege naturali. Unde infideli videtur esse deterior qui parentum curam non /p. 319b/ habet. 1 Ad Timotheum 5: "Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior."[1281] Ipsa etiam irrationabilia animalia de hoc dant nobis exemplum. Dicitur enim de grue quod quando pater et mater eius depilati sunt, hii quaerunt eis necessaria donec habeant pilos vel moriantur.[1282] Praeterea valde ingratus videtur esse qui parentibus suis non providet quando ipsi non possunt sibi providere, cum ipsi eis providerint in pueritia quando ipsi sibi providere non poterant. Ideo dicitur 1 Timothei 5: "Filii, reddite vicem parentibus, quia hoc acceptum est coram Deo."[1283] Qui parentibus carnalibus ingratus est de beneficiis acceptis, indignus est aliquod beneficium recipere a patre caelesti. Item iustum est ut ipsi in sua senectute filios suos sibi duros inveniant; et hoc multoties iusto Dei iudicio accidit. Unde refertur quod quidam paterfamilias senex totam hereditatem suam dimisit filio suo. Filius vero ille primo benigne habuit se erga patrem, sed post expulit eum a thalamo suo, volens thalamum habere sibi et uxori suae; et ad ultimum fecit sibi lectum fieri post ostium. Et cum hiems esset et pater senex frigore gravaretur quia filius abstulerat sibi bona coopertoria, ipse rogavit filium filii ut rogaret patrem suum pro eo, ut daret ei aliquid ad tegendum se. Puer autem vix obtinuit duas ulnas burelli a patre suo ad opus avi sui. Et cum aliae duae remanerent patri pueri, puer flendo rogavit eum ut sibi eas daret. Qui fletibus illius victus dedit, quaerens quid inde faceret. Qui respondit: "Servabo eas quousque sis talis qualis est pater tuus; nec dabo tibi amplius, sicut tu non vis dare patri tuo."[1284] Qui sine pietate est erga parentes suos, non videtur pietatem habere erga alios. Unde simpliciter videtur mihi sine pietate esse; ideo vix misericordiam consequetur. Possumus etiam uti ad excitandum homines ut parentes honorent verbis sanctae scripturae quae suadent hoc et quae indicant quantum hoc placet Deo, et quam utile sit /p. 320/ homini, et quantum oppositum displiceat Deo, et quantum noceat homini. Ad quae pertinent verba ista quae sequuntur. Ecclesiastici 3: "Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes illum in vita illius; et si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum in tua virtute."[1285] Ibidem: "Sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam."[1286] Ibidem: "Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur."[1287] Idem ibidem: "Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore."[1288] Idem {Ed. Ierem.}: "Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio."[1289] Et post: "Benedictio patris firmat domos filiorum, maledictio autem matris eradicat fundamenta."[1290] Unde ibi Glossa: "Cham nuditatem patris irrisit, et semen suum in servitutem perpetuam damnavit; Absalon David de regno expulit, et concubinas eius incestavit; sed morte condignas poenas luit. Elisei calvitium pueri Bethel irriserunt, et duo ursi quadraginta ex eis laceraverunt."[1291] Primum habemus Genesis 9;[1292] secundum 2 Regum 18;[1293] tertium 4 Regum 2.[1294] Item Ecclesiastici 3: "Eleemosyna patris non erit in oblivione. Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum."[1295] Pro peccato vocatur illud quod datur pro deletione peccatorum; et subditur: "In die tribulationis commemorabitur tui; et sicut in sereno glacies solventur peccata tua."[1296] Idem ibidem: "Quam malae famae est qui relinquit patrem; et est maledictus a Deo qui exasperat matrem."[1297] Et Proverbiorum 19: "Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus erit et infelix."[1298] Item Proverbiorum 28: "Qui subtrahit aliquid a patre suo vel matre et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est."[1299] Ecclesiastici 7: "Honora patrem tuum et gemitus matris tuae non obliviscaris. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses, et retribue illis quomodo et illi tibi."[1300] Exodi 21: "Si quis percusserit patrem vel matrem, morte moriatur."[1301] Levitici 20: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur."[1302] Deuteronomii 27: "Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem."[1303] Tobiae 4: "Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae tuae. Memor enim esse debes, quae et quanta passa sit pericula propter te in utero suo."[1304] Proverbiorum 20: "Qui maledixerit patri suo aut matri, /p. 320b/ extinguetur lumen eius in mediis tenebris,"[1305] idest, morietur in suis peccatis. Ad Colossenses 3: "Filii, obedite parentibus per omnia."[1306] Basilius: "Parentes nostros ut propria viscera diligamus."[1307] De haereticis dicit Apostolus 2 Ad Timotheum 3: "Parentibus non obedientes."[1308] Et nota quod sicut homines tenentur providere necessaria parentibus carnalibus, sic et spiritualibus. Unde Matthaei 10: "Dignus est operarius cibo suo."[1309] 2 Ad Timotheum 2: "Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere."[1310] Ad Galatas 6: "Communicetis qui catechizatur cum his qui catechizant in omnibus bonis."[1311] 1 Ad Timotheum 5: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur."[1312] Et 1 Ad Thessalonicenses 5: "Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, ut habeatis eos abundantius in caritate."[1313] Et Ecclesiastici 7: "In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas."[1314]

De decimis reddendis, et quae sint ea quae debeant movere homines ad hoc faciendum.

Multa vero sunt quae homines debent movere ad reddendum decimas et primitias et oblationes ministris Ecclesiae ad eorum sustentationem. Primum est remuneratio quam a Deo inde expectant. Unde Ecclesiastici 35: "Da Altissimo secundum donatum eius, et in bono oculo facito adinventionem manuum tuarum; quoniam retribuens est Dominus, et septies tantum tibi reddet."[1315] Remuneratur autem quadrupliciter qui bene dat decimas, scilicet abundantia fructuum, sanitate corporis, remissione peccatorum, et caelesti regno. De duobus primis dicit Augustinus: "Si decimas bene dederis, non solum abundantiam inde recipies fructuum, sed etiam sanitatem corporis consequeris."[1316] De aliis duobus idem similiter: "Qui praemium desiderat comparare aut peccatorum indigentiam promereri, reddat decimas, et de residuis novem partibus studeat dare pauperibus."[1317] Et Malachiae 3 dicit Dominus: "Inferte omnem /p. 321/ decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas caelis et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem."[1318] Et dicit interlinearis: "vermem, vel vitium aeris."[1318a] Et subditur: "Et non corrumpet fructum terra vestra, nec erit sterilis vinea in agro."[1319] E converso vero, qui non dant bene decimas, puniuntur in paupertate. Unde Malachiae 3: "Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis, 'In quo configimus te?' In decimis et in primitiis. Et in penuria vos maledicti estis."[1320] Ecce poena, ubi dicit Glossa: "Sciatis vos ideo perdidisse abundantiam, quia fraudastis me parte mea."[1321] Augustinus: "Cum decimas dando et terrena simul et caelestia posses promereri, pro avaritia duplici benedictione te fraudas. Haec enim Domini est consuetudo iustissima, ut si illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Dabis impio militi quod non vis dare sacerdoti?"[1322] Idem: "Maiores nostri omnibus copiis abundabant, quia decimas Deo dabant et Caesari censum reddebant; modo autem, quia discessit devotio Dei, accessit indictio fisci."[1323] Secundo deberet homines movere ad solvendum decimas et alia ministris Ecclesiae ipsum ministerium eorum. In infinitum enim sunt meliora spiritualia quae ipsi recipiunt. Unde 1 Ad Corinthios 9: "Si nos vobis spiritualia seminamus, non magnum est, si nos carnalia vestra metamus."[1324] Tertio deberet homines movere ad solvendum decimas et alia magnitudo peccati, quae est retinendo ea. Unde Augustinus: "Decimae ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerit, res alienas invadit. Et quanti pauperes in locis suis ubi ipse habitat illo decimas non dante mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante aeterni iudicis tribunal apparebit, quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reservavit."[1325] Talis videtur esse non solum fur imo etiam sacrilegus. Unde Hieronymus: "Amico rapere /p. 321b/ quippiam furtum est; Ecclesiam autem fraudare sacrilegium est, aut quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem exuperat."[1326] Quarto debet homines movere ad solvendum talia hoc quod, quando ipsi talia solvunt, non sua dant Deo, sed quae Dei erant ipsi reddunt. Unde Glossa super Numeri: "Omnia quae offerimus Dei sunt, nihil ergo Deo damus, sed reddimus."[1327] Unde Augustinus in libro De verbis Domini: "Habuisti me largitorem; habeto me foeneratorem."[1328] Proverbiorum 19: "Foeneratur Domino qui miseretur pauperis."[1329] Quinto deberet homines movere ad solvendum talia quia quod Deo datur, sibi ipsis in salvo ponitur et in futurum reservatur. Unde Ecclesiastici 14: "Fili, si habes, bene fac tecum et Deo dignas offer oblationes."[1330]

Quod decimae reddendae sunt de melioribus, integre, absque mora, et libenter.

Et notandum est quod decimae et similia solvendae de melioribus et non de deterioribus. Unde Ecclesiastici 35: "Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa."[1331] Et Genesis 4 legitur de Abel quod obtulit Deo de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum, "et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius. Ad Cain vero et ad munera eius non respexit."[1332] Cuius causa fuit quia de deterioribus obtulit. Et Malachiae 1: "Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit illi, aut susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum."[1333] Et post in eodem: "Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile et claudum Domino."[1334] Et Numeri 18: "Omnia quae offertis de decimis et in donaria Dei separabitis, optima et electa erunt."[1335] Debent etiam solvi absque mora. Unde Exodi 22: "Decimas et primitias non tardabitis offerre."[1336] Integre etiam solvenda sunt talia. Unde Ecclesiastici 35: "Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum."[1337] Ecclesiastici /p. 322/ 8: "Da illis partem sicut mandatum est tibi primitiarum."[1338] Et Levitici ultimo: "Omnes decimae terrae, sive de frugibus sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi consecrantur."[1339] Nota quod secundum aliquos magistros de solutione decimarum standum est consuetudini; ideo de hoc caute praedicandum est. Tutius enim est silere quam dubia asserere. Dicit Hieronymus: "De primitiis maiorum traditione introductum est quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus; qui minimum, inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerre quod voluissent; et hoc in aridis et liquidis. In fetibus vero primogenitus dabatur."[1340] Ego tamen credo quod de hoc standum est consuetudini. Libenter etiam et hilariter solvenda sunt talia. Unde 2 Ad Corinthios 9: "Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus."[1341] Tobiae 4: "Quomodo potueris, esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, libenter illud impertire stude."[1342] Hoc debet movere pauperes ad libenter dandum pro Deo, quia plus merentur obolo quam divites quandoque centum solidis. Si aliqua pauper mulier crederet quod tantum habitura esset de carnibus ad macellum pro uno obolo, sicut dives burgensis pro centum solidis, tunc ipsa mitteret libenter obolum suum illuc; quia sicut vulgariter dicitur: "Bonum forum trahit argentum de bursa."[1343] Sic pauperes libenter deberent dare pro Deo, cum tantum appretiet Dominus munera eorum respectu eorum quae a divitibus dantur. Unde Lucae 21 dicit Dominus de paupercula vidua quae miserat duo aera minuta in gazophylacium: "Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit."[1344]

Caput 38: De peccato inobedientiae et eius detestatione.

Sequitur de peccato inobedientiae, de quo hoc modo agemus. Primo ponemus /p. 322b/ ea quae faciunt ad detestationem huius peccati generaliter. Secundo agemus specialiter de inobedientia eorum qui solemnitates non servant, et inobedientia eorum qui contemnunt quando excommunicantur, et de peccato eorum qui excommunicatis non timent communicare. Tertio vero tangemus aliquid de peccato {Ed. peccata.} eorum qui indiscrete praecipiunt vel excommunicant. Ad detestationem vero huius peccati potest primo valere multiplex poena qua legitur punitum esse hoc peccatum in sacra scriptura. Punitum autem est in primis parentibus peccatum istud in hoc quod propter illud eiecti sunt de paradiso. Si illi qui iam erant in paradiso terrestri propter inobedientiam eiecti sunt, quomodo credunt se ingressuros in paradisum caelestem qui inobedientes sunt? Secundo punitum est in uxore Lot, quae propter inobedientiam versa est in statuam salis, Genesis 19.[1345] Statua videtur homo esse cum non sit; sic claustralis inobediens, licet videatur claustralis esse, tamen non est. Punitum est etiam peccatum istud in Saul, in hoc quod propter illud eiectus est de regno. Unde 1 Regum 15: "Pro eo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus, ne sis rex."[1346] Et 3 Regum 13 propheta inobediens a leone occisus est.[1347] Et 20 eiusdem quidam qui noluit obedire cuidam de filiis prophetarum dicenti sibi, "Percute me," a leone postea occisus est.[1348] Et Deuteronomii 21 habetur sic de illo qui parentibus carnalibus nollet obedire: "Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audit patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit, apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii, dicentes ad eos, 'Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et luxuriae atque conviviis;' lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur, ut auferatur malum de medio vestri."[1349] Item et omnis inobedientia morte aeterna digna est puniri. Praeceptum quasi quidam laqueus est. Unde Ecclesiastici 6: "Vincula /p. 323/ sapientiae alligatura salutis."[1350] Transgressio vero praecepti sine obedientia strangulatio est suiipsius. Poena etiam inobedientiae est miseria praesentis saeculi in quo sumus. Undecimum est quomodo ultra modum non odimus inobedientiam, quae in tantam miseriam nos posuit, pro qua omnes morti adiudicati sumus. Ista interfecit omnes amicos nostros qui mortui sunt et illos qui nobis rei manserunt, et nosipsos interficiet. Adhuc vix habet homo ita bonum amicum quem odio non haberet si tot et tanta mala sibi fecisset et adhuc faceret quanta fecit; et hoc facit inobedientia nobis. Secundo potest valere ad detestationem huius peccati magnitudo remedii quo indiguit illud peccatum ad sui curationem. Oportet enim ut Filius Dei fieret obediens usque ad mortem ut peccatum inobedientiae sanaretur. Bernardus: "Ex consideratione remedii periculi mei aestimo quantitatem."[1351] In veritate, potius timere debemus inobedientiam quam mortem exemplo Filii Dei. De quo Bernardus: "Mementote, fratres, Christus ne perderet obedientiam perdidit vitam."[1352] Idem: "Non dabit inobedienti copiam sui tantus obedientiae amator, qui maluit mori quam non obedire."[1353]

De malis quae sequuntur inobedientiam.

Tertio potest valere ad detestationem huius peccati si ostendantur mala quae ex inobedientia sequuntur. Notandum ergo quod inobedientia primo hominem facit idololatram. Unde 1 Regum 15: "Quasi scelus idololatriae est, nolle acquiescere."[1354] Inobediens negat Deum inquantum ipse Dominus est. Unde Lucae 6: "Quid vocatis me 'Domine, Domine,' et non facitis quae dico?"[1355] Vera recognitio dominii est obedientia fidei; inobedientia vero potius cedit ad contumeliam Dei quam ad honorem. Maiorem enim contumeliam facit Domino Iesu Christo qui non vult ei obedire, licet credat esse Deum, quam nollet ei obedire eo /p. 323b/ quod non crederet eum esse; tunc enim per ignorantiam peccaret, quae culpam eius aliquantulum diminueret. Secundo inobedientia reddit hominem maledictum. Unde Deuteronomii 27: "Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit."[1356] Et 28: "Si nolueris audire vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius, etc., venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te: Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae. Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens."[1357] Et Psalmus: "Maledicti qui declinant a mandatis tuis."[1358] Et Ecclesiastici 41: "Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Dei Altissimi. Et si nati fueritis, in maledictione nascemini; et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra."[1359] Haec maledictio figurata est Matthaei 20 in hoc quod Dominus maledixit ficulneae fructum non habenti.[1360] Tertio, fere omnia mala huius saeculi ex inobedientia proveniunt, sicut potest haberi ex Deuteronomii 28, ubi post illud "Si audire nolueris vocem Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius," quibusdam interpositis subditur: "Mittet super te Dominus famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae tu facies, donec conterat te," etc.[1361] Gregorius: "Ideo inferiora nostra nobis non obediunt, quia nos Deo vel illi qui loco eius est non obedimus."[1362] Genesis 3: "Quia comedisti de ligno ex quo tibi praeceperam ne comederes, maledicta terra in opere tuo."[1363] Et post: "Spinas et tribulos germinabit tibi."[1364] Ideo carnem suam multi inveniunt inobedientem, quia praelatis suis obedire nolunt. Inobedientia etiam facit quod a Deo non exaudiamur. Unde Proverbiorum 28: "Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis."[1365] Augustinus: "Qui a praeceptis Dei avertitur, quod in oratione postulat non meretur."[1366] Si obediremus Deo, Deus etiam obediret nobis, et etiam creaturae. Unde 1 Iohannis 3: "Si cor nostrum non reprehenderit nos, /p. 324/ fiduciam habemus ad Deum, unde quicquid petierimus, accipiemus ab eo; quoniam mandata eius custodimus."[1367] Quia Iosue mandata Domini custodiebat, sol et luna ei obediebant, imo ipse Deus obedivit ei. Unde Iosue 10: "Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Atalon. Steteruntque sol et luna quousque ulcisceretur se gens de inimicis suis. Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei." Et subditur: "Non fuit antea et postea tam longa dies, obediente Deo voci hominis."[1368] Legimus etiam alias creaturas irrationabiles sanctis obedientes, eo quod ipsi vere obedientes essent praelatis suis. Unde legitur de Paulo abbate quod praecepit discipulo suo Iohanni ut afferret ei fimum boum, qui erat ei necessarius. At ille ait: "In loco ubi fimus est habitat leaena." Cui abbas dixit: "Si venerit super te, alliga eam et duces eam tecum." Ivit Iohannes et invenit leaenam. Et cum vellet super eum irruere, ipse voluit eam capere, sed fugit, et Iohannes sequebatur eam, dicens: "Abbas mihi praecepit, ut te alligatam ducam ad eum." Et statim bestia substitit, et tenens eam revertebatur ad monasterium. Quod cum abbas vidisset, ne forte ex hoc facto discipulus extolleretur, ait: "Sicut tu insensibilis es, ita et insensibilem bestiam adduxisti. Solve et dimitte eam, ut pergat ad locum suum."[1369] Quarto potest valere ad detestationem huius peccati hoc quod hoc peccatum tantum displicet Deo. Nec mirum si displiceat Deo quando homo non obedit ei, cum videat eum obedire rebus vilissimis sicut terrae. Unde Ecclesiastes 10: "Pecuniae obediunt omnia."[1370] Obedit etiam homo ancillae suae, scilicet carni {Ed. carnis.} et vilissimis membris suis, illis scilicet quae generationi deserviunt. Obedit etiam hostibus suis, scilicet daemonibus. Et tamen creatori suo non vult obedire. Unde Bernardus loquens in persona {Ed. personis.} Dei: "Quae causa est quod inimico meo vestroque libet potius servire quam mihi? Non /p. 324b/ ille vos pascit, non creavit. Si parva haec videntur ingratis: non ille sed ego redemi vos, non auro vel argento, non sole vel luna, nec aliquo angelorum, sed proprio cruore."[1371] Item non est mirum si displiceat Deo hoc peccatum quod homines sibi non obediunt, cum eorum obedientiam regno caelorum velit emere, nec sic eam habere possit quam daemones et terreni Domini quasi pro nihilo habent. Item nolunt Deo obedire ad levia et utilia, diabolo vero vel vilissimis membris suis obediunt ad mortem eorum. Augustinus: "Levia iubet Deus, ut in aeternum vivamus, et obedire negligimus."[1372] Praeterea ceterae creaturae Deo obediunt, etiam sol et luna et alia corpora caelestia, iuxta illud Psalmi: "Praeceptum posuit et non praeteribit."[1373] Quibus tamen Deus non tot bona fecit. Non enim creavit ea ad imaginem et similitudinem suam ita expresse sicut hominem, nec redemit ea sanguine suo. Non timent etiam puniri ab eo si ei non obedierint, nec sperant remunerari ab eo si ei obedierint. Et tamen homo Deo non obedit, qui tot bona a Deo accepit et tot bona sperat si ei obediat, cum illa ei obediant. Quinto potest valere ad detestationem huius peccati hoc quod inobedientes socii daemonum sunt. Inter omnes enim creaturas non inveniuntur nisi duae quae non obediunt Deo, scilicet daemones et mali homines. Unde Iob 18: "Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est."[1374] Imo videntur inobedientes diabolo attinere, sicut obedientes reputat Dominus suos attinentes. Unde Matthaei 12: "Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus pater, soror, et mater est."[1375]

Quod universa monent hominem ad obedientiam.

Ad obedientiam monent hominem universa. Monet etiam Deus. Unde /p. 325/ Iohannis 6: "Descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam, sed eius qui misit me."[1376] Ad Philippenses 2: "Humiliavit semetipsum factus obediens," etc.[1377] Ad obedientiam monent etiam angeli exemplo suo, cum Deo obediant custodiendo homines. Ab ortu enim hominum custodiunt eos, quantumcunque sint homines despecti, usque ad horam mortis; et tunc si dignus est, deportat eum in paradisum, ut habetur de Lazaro Lucae 6.[1378] Et in Psalmo: "Angelis suis mandavit," etc.[1379] Ipsae etiam creaturae ceterae exemplo suo monent ad obedientiam. Unde ultra modum durus videtur esse qui ad monitionem universitatis non acquiescit, praecipue cum tot tormentis et flagellis divinis quasi incessanter ad obedientiam stimuletur. Omnes enim miseriae praesentis vitae quasi flagella sunt, quibus Dominus inobedientiam hominis punit et ad obedientiam excitat; unde inobedientes homines duriores videntur esse asinis. Illi enim flagellis et aculeis obediunt.

De inobedientia non custodientium solemnitates.

Sequitur de inobedientia eorum qui solemnitates non celebrant, de qua hoc modo agemus: primo ostendemus ea quae faciunt ad observationem solemnitatum; secundo tangemus aliquid de perversitate hominum qui in solemnitatibus faciunt contraria eis ad quae ipsae institutae sunt. Notandum ergo quod quatuor sunt quae pertinent ad observantiam solemnitatum. Primum est vacare a terrenis operibus. Unde Exodi 20: "Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septima autem die sabbatum Domini Dei tui est. Non facies in eo omne opus, tu et filius tuus et filia, servus tuus et ancilla tua."[1380] Monemur etiam ad hoc exemplo Domini Genesis 2, ubi legitur quod "requievit Deus die septima ab omni opere quod patrarat."[1381] Nec solum vacandum est a terrenis operibus exterius, imo etiam interius a /p. 325b/ sollicitudine terrenorum. Unde Ezechielis 3: "Qui quiescit, quiescat."[1382] Qui quiescit, inquam, corpore, quiescat et mente. Secundum est depositio peccati. Unde Ieremiae 17: "Nolite portare pondera in die sabbati."[1383] In vigilia solemnitatis deberet quilibet attendere utrum haberet aliquod peccatum in se, et si haberet, per veram confessionem deberet illud removere. Unde Bernardus: "Ad hoc nobis vigiliae proponuntur ut vigilemus, si in aliquo peccato vel negligentia dormiamus, et praeoccupemus faciem sanctorum in confessione."[1384] Tertium est ut caveamus nobis ne peccata committamus. Unde Exodi 20: "Memento ut diem sabbati sanctifices,"[1385] hoc est, sanctum conserves, diligenter in eo a peccatis cavendo. Quartum est ut utilitati animae intendamus spirituali opera faciendo.

Quod quinque vacandum sit diebus festis.

Quinque vero sunt quibus specialiter vacandum est in festis, scilicet laus Dei, sermo Dei, sancta meditatio, oratio, eleemosynarum largitio. Laudi Dei vacandum est tunc ideo, quia observatio solemnitatum quasi quaedam inchoatio est beatae vitae quam expectamus. Unde sicut ibi erit assidua Dei laudatio, sic in festis debemus intendere laudi divinae. Bernardus: "Nihil adeo in terris repraesentat quendam caelestis habitationis statum sicut alacritas laudantium Deum."[1386] Sermoni etiam divino in festis vacandum est. Unde Ecclesiastici 38: "Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu percipiet eam."[1387] Homo multis occupatus lumen sapientiae a se repellit, sicut arbor ramosa lumen solis solet repellere. Ideo dicitur Ecclesiastici 11: "Fili, ne in multis sint actus tui."[1388] Quidam ait:

Meditationi etiam sanctae vacandum est in istis. Seneca: "Dimitte omnia impedimenta et vaca bonae menti; nemo ad eam pervenit occupatus."[1389] Oportet quod cor hominis /p. 326/ a rebus mundanis expediatur, ad hoc quod colloquio Spiritus Sancti dignus habeatur. Unde Oseae 2 dicit Dominus de anima: "Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius."[1390]

Quod quatuor debemus in festis meditari.

Meditatio vero sancta in solemnitatibus debet esse circa quatuor. Principaliter debet versari circa Deum, qui sic sanctum illum remuneraverit cuius solemnitas agitur pro modico servitio sibi exhibito; ideo debet animari homo ad serviendum tam liberali domino. Unde in Psalmo: "Vacate et videte, quia ego sum Deus."[1391] Satis apparet in remuneratione sanctorum quoniam ipse sit Deus. Debet etiam meditatio sancta versari circa solemnitatem istam quam expectamus, cuius figura sunt solemnitates praesentis vitae. Et sicut in festis istis non est tempus congregandi sed congregatis utendi, sic nec in illa solemnitate tempus erit aliquid congregandi. Unde magnam indigentiam tunc habebunt qui sibi non providerint, praecipue cum non sit ibi locus mendicandi nec aliquid accipiendi mutuo. In festivis diebus deberet homo admirari delicias illius solemnitatis et accendi ad desiderium earum. Bernardus: "Quid est quod non optamus etiam per medios enses, si oporteat declinare tantam miseriam et ad tantam accelerare gloriam?"[1392] Gregorius: "Quid prodest interesse festis hominum, si deesse contingat festis angelorum?"[1393] Ezechielis 16: "Hae dicit Dominus Deus: 'Porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur.'"[1394] Porta ista respiciens ad orientem est meditatio de Deo, a quo ortum habemus. Cui meditationi non possunt homines intendere ferialibus diebus propter terrena opera, ideo deberent ei intendere diebus quietis. Et sicut solemnitates praesentes figurae sunt aeternae solemnitatis, sic vigiliae quae praeponuntur festis figurae sunt temporis poenitentiae. Unde /p. 326b/ in hoc quod vigiliae festis praeponuntur ostenditur qua via sancti ad gloriam illius solemnitatis pervenerunt et qua via oporteat nos ire si ad eam volumus pervenire. Bernardus: "Universum tempus poenitentiae quaedam vigilia est solemnitatis futurae et aeterni sabbati quod praestolamus."[1395] Nec causaberis vigiliae diuturnitatem, si aeternitatem solemnitatis attendas. Sicut beatus Bernardus tangit, in festis istis vigilia aequalis est festo. Festum enim diurnum praecedit vigilia diurna; sed solemnitatem aeternam praecedit vigilia, quasi unius diei comparatione illius solemnitatis, iuxta illud Psalmi: "Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit."[1396] Sed sunt qui volunt facere festum stultorum. Prius enim volunt facere festum quam vigiliam. Illorum festum quasi diurnum est, vigilia vero aeterna erit. Ipsi faciunt festum in hoc mundo, vigiliam cum diabolo in inferno. Non in pane et aqua, imo erunt per infinita millia annorum quod lingua eorum ardebit igne et unicam guttam aquae habere non poterunt. Argumentum ad hoc Lucae 19 de divite epulone, qui tot annis transactis petiit guttam aquae et nondum habet.[1397] Tertio debet meditatio versari circa teipsum, ut videas in quo statu es; Genesis 3: "Adam, ubi es?"[1398] Et ut excogites defectus tuos, et quomodo facilius ad salutem poteris pervenire. Quarto vero debet versari meditatio circa sanctum cuius festum celebratur. Circa quem tria debemus attendere: "auxilium sancti, exemplum eius, confessionem nostram," sicut docet beatus Bernardus; "auxilium sancti, quia potens in terra, potentior in caelis est ante faciem Domini Dei sui."[1399] Si dum adhuc viveret misertus est peccatoribus et oravit pro eis, nunc tanto amplius quanto verius cognoscit miserias nostras orat pro nobis Patrem; quia beata illa patria caritatem eius non mutavit sed augmentavit, neque quia impassibilis factus est, ideo omnino incompassibilis factus est; sed /p. 327/ nunc potius induit sibi viscera misericordiae cum ante fontem misericordiae assistat. Est et alia causa quae magis urget sanctos ut solliciti sint de nobis, quia iuxta vocem Apostoli Deus providet pro nobis ne sine nobis consumentur.[1400] De exemplo planum est, sed et diligentiori intuitu confusionem nostram interim inspiciamus, quia homo ille similis fuit nobis, passibilis, ex eodem luto formatus ex quo et nos. Quid est ergo quod non solum difficile, imo impossibile credimus ut faciamus opera quae fecit? Sic igitur in solemnitatibus sanctorum gaudere et confundi deberemus: gaudere quia tales et tantos patronos praemisimus; confundi quia eos imitari non studemus. Ita hoc semper gaudium nostrum in hac valle lacrimarum pane lacrimarum condiri debet.

Quod vacandum sit orationi in festivitabibus.

Orationi etiam vacandum est in festis, sicut et sanctae meditationi. Meditatio enim et oratio sunt quasi duo pedes quibus in caelum ascendendum est. Bernardus: "Ascendamus duobus pedibus, meditatione et oratione. Meditatio quid desit docet, oratio ne desit obtinet."[1401] Tunc etiam intendendum est eleemosynarum largitioni, iuxta illud 2 Esdrae 8: "Comedite pinguia et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi."[1402] Sed multi hodie nihil horum observant propter quae solemnitates institutae sunt, quia nec a terreno opere vacant, nec pondera peccatorum deponunt, sed amplius peccant in festis quam in aliis diebus, et neglecta utilitate animae deliciis corporalibus intendunt. Contra illos qui a terreno opere non cessant, primo potest valere quod legitur Numeri 15 de illo qui colligebat ligna in sabbato, quem Moyses et Aaron recluserunt {Ed. reluserunt.} in carcerem, requirentes a Domino quid de eo facerent, dixitque Dominus ad Moysen: "Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra /p. 327b/ castra."[1403] Quod factum mysticum est. Ligna spiritualiter scindit qui materiam ignis infernalis sibi colligit; qui lapidandus est, idest duris obiurgationibus increpandus est, quia {Ed. qui} non vult cessare in festis quin mala ad suum incendium colligat. Potest etiam valere contra peccatum horum si ostendatur magna ingratitudo et perversitas quae sunt in hoc peccato.

De ingratitudine non observantium diem dominicum.

Notandum ergo quod illi qui dominicam diem non observant ingrati sunt Deo de creatione mundi, et de hoc quod pro eis voluit nasci in valle huius miseriae, et de beneficio quod mundo contulit in die Resurrectionis et in die Pentecostes, quando Spiritum Sanctum misit in discipulos suos. Omnia enim haec in die dominica facta sunt; propter quae dies illa celebris habenda est. Tales peccant in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. In Patrem, cuius potentia mundum creavit; in Filium, cuius sapientia mundum redemit; in Spiritum Sanctum, qui tali die missus est in mundum. Ipsi ingrati sunt suo creatori, redemptori, et consolatori. Bene deberent aliquid pro Deo facere die illa, qua Deus mundum fecit pro ipsis. Bene deberent cavere a morte sua in die illa, qua Filius natus est pro nobis. Deberent etiam cavere a casu in honorem dominicae resurrectionis. Non deberent etiam Spiritum Sanctum ab hospitio suo repellere in die illa qua Ecclesiae datus fuit.

Quadruplex ratio quare celebrare debemus sabbatum in honore Beatae Mariae Virginis.

Et notandum quod sicut quadruplex ratio assignatur quare dies dominica celebris habeatur, sic potest quadruplex ratio assignari quare Beatae Virgini in sabbato potius honor exhibetur quam /p. 328/ aliis diebus. Prima ratio est quia Beata Virgo in sabbato, in quo Deus fuit in sepulchro, sola in fide stetit apostolis discedentibus. Secunda ratio est quia sicut a ieiunio sextae feriae fit transitus per sabbatum ad solemnitatem dominicae, ita a miseria praesentis vitae vel peccati fit transitus ad statum gloriae vel gratiae per Beatam Virginem. Tertia ratio est quia tali die multoties legitur Beata Virgo miracula fecisse et beneficia peccatoribus praestitisse. Quarta ratio est quia apud Graecos fuit quaedam imago Beatae Virginis, cuius velamen a nona sextae feriae divina virtute recedebat et post nonam sabbati similiter Dei virtute redibat. Cuius miraculi haec ratio potuit esse, ut ostenderetur quod praecipue tali die facies Beatae Mariae Virginis peccatoribus orantibus intendebat; propter quod Graeci diem illam "solemnitatem" dixerunt. Deinde consuetudo illa ad Latinos transivit quantum ad hoc, ut in illa die specialis honor Beatae Virgini exhibeatur. Valde perversi videntur esse qui nolunt in festivis diebus a terreno opere vacare, qui potius volunt laborare in servitio diaboli quam quiescere in servitio Dei; quin potius eligunt statum miseriae, ut in sudore vultus sui pane vescantur suo, quam statum ante peccatum, ut sine sudore panem suum comedant. Potius volunt hic inchoare infernum suum quam paradisum. Quaedam inchoatio paradisi est quies solemnitatum; potius volunt laborando ire in infernum quam quiescendo ire in paradisum. Ecclesia per quietem solemnitatum vadit celerius in paradisum quam per laborem ferialium dierum. Quod figuratum est in hoc quod legitur Actuum 1, quod mons Oliveti erat iuxta Ierusalem, sabbati habens iter;[1404] ut per montem Oliveti Ecclesia designetur, quae per quietem solemnitatum in caelestem Ierusalem tendit. Contra illos qui pondus peccati in festis nolunt deponere, primo videtur esse illud quod /p. 328b/ legitur 2 Esdrae ultimo, quod Neemias die sabbati clausit portas Ierusalem, ne inferrent venalia, et comminatus est eis, si secundo hoc facerent, quod poneret in eos manus.[1405] Tales, qui pondera peccatorum in festis deponere nolunt, valde perversi sunt; potius enim volunt portare onus diaboli grave quam onus Christi. Quod onus Christi sit leve habetur Matthaei 11.[1406] Quod onus diaboli, scilicet peccatum, sit grave, habetur ex illo verbo Psalmi: "Sicut onus grave, gravatae sunt super me";[1407] et ex hoc quod Zachariae 5 figuratur iniquitas per talentum plumbi.[1408] Tales potius volunt portare onus quod demergat eos in profundum inferni quam onus pro quo detur eis gloria paradisi. Et cum ipsi non permitterent asinum suum oneratum esse ultra quod debeat, sibi ipsis in hoc nullo modo compatiuntur, nec in festis nec in aliis diebus. Portitores ad collum videntur esse diaboli. Bene apparet quod malum dominum habent, qui nec festis diebus permittit eos quiescere. Diabolus videtur esse dominus eorum, de quo scriptum est Ieremiae 6: "Crudelis est et non miserebitur."[1409] Peccator non solum servus diaboli est, imo est quasi pecus ipsius. Unde super illud "Misit in eos iram indignationis suae,"[1410] dicitur {Ed. dicit} in Glossa: "Tantum potest diabolus in homine malo, quantum homo in peccato suo."[1411][1412] Item Psalmista: "Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt."[1413] Impietas quae in eis est non permittit eos quiescere. Unde Esaiae 57: "Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest."[1414] Et Threnorum 1: "Peccatum peccavit Ierusalem; propterea instabilis facta est."[1415] Muscae quae vexaverunt Aegyptios eos vexare videntur. Unde Gregorius: "Israel sabbatum accepit in munere; Aegyptus percutitur muscarum multitudine."[1416] Magis bestiales videntur esse tales quam asina Balaam in hoc quod ipsa conquesta est de domino suo qui inique agebat in eum, ut legitur Numeri 22.[1417] Ipsi autem nesciunt conqueri de domino /p. 329/ suo diaboli, qui adeo inique agit in eos. Fatuus videtur esse qui pro talibus petit requiem aeternam post mortem eorum, cum ipsi in vita sua nunquam requiem amaverunt, praecipue cum scriptum sit in fine Esaiae: "Erit sabbatum ex sabbato."[1418] Ex quiete enim mentis in praesenti sequitur requies in futuro, Et dicit Dominus Matthaei 11: "Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos."[1419] Et miseri fugiunt eum. Clamat autem diabolus contrarium, et miseri homines currunt ad eum. De illis autem qui magis peccant in festis quam in aliis diebus, notandum quod ipsi sunt valde fatui et perversi; in tempore sancto non sancte volunt vivere, similes illis qui extra ecclesiam caverent a peccato et in ecclesia se omni immunditia exponerent. Sicut enim loco sancto deferendum est, sic et tempore sancto. Si quis in omnibus festis araret et foderet, ipse valde malus reputaretur. Quomodo ergo non multum peccant qui in diebus dominicis fornicantur? Citius enim posset concedi quod aliquis in omnibus festis araret vel foderet, quam quod semel in die dominica fornicaretur. Non ideo instituit Ecclesia ut in festis cessaretur a terrenis officiis, quae bona sunt, ut malis intenderetur; sed ut intenderetur spiritualibus, quae meliora sunt. Festa instituta sunt ad gratiam sanctorum acquirendam; et ipsi eorum iram provocant. Tempus illud quod Dei servitio appropriatum est, diabolo dedicant; nec a peccato cupiditatis tunc cessant, vel in aliquo sibi cavent et ebrietati et luxuriae et superbiae et lasciviae et ceteris vitiis se exponunt. Amplius offendunt Deum in dominica una quam per totam septimanam. Non videntur talia festa esse Dei. Iam videntur implevisse daemones in magna parte quod intendebant. Iam enim in magna parte quiescere fecerunt dies festos Dei a terra. Solemnitates Ecclesiae iam pro magna parte similes illis factae sunt de quibus legitur Esaiae 1: "Solemnitates vestras odivit anima mea. /p. 329b/ Facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens."[1420] Et Threnorum 1: "Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius."[1421] Illi vero qui in festis utilitati corporis vacant et deliciis corporalibus et ornatui corporum, similiter valde perversi sunt. De ancilla enim dominam faciunt, et festum quod deberent facere Deo caeli faciunt suo ventri. Hi sunt "quorum Deus venter est," ut legitur Ad Philippenses 3.[1422] "Hi non Domino Iesu Christo sed ventri suo serviunt," Ad Romanos 16.[1423] Contra solemnitatem eorum dicit Hieronymus: "Valde absurdum est onerare ventrem nimia saturitate, quem scimus Deo placuisse per ieiunium."[1424] Et Levitici 23: "Sabbatum requietionis est, affligetisque animas vestras."[1425] Ipsi credunt, ut videtur, quod festa ideo instituta sint ut refectioni unius sacci possint vacare et impletioni unius vasis immundi, scilicet ventris. Ideo Dominus comminatur eis miro modo Malachiae 2. Vix auderem comminationem illam dicere, nisi Spiritus Sanctus eam per prophetam diceret. Sic enim legitur ibi: "Dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, dicit Dominus."[1426]

De obedientia contemnentium excommunicationem, et quod valde timenda sit.

Sequitur de obedientia eorum qui contemnunt quando ab Ecclesia excommunicantur. Et notandum in primis quod duae sint species excommunicationis, scilicet maior et minor. Minor separat a sacramentis Ecclesiae; maior separat ab ingressu ecclesiae et a communione fidelium et a sacramentis, et haec dicitur anathema. Et possunt duodecim rationes ostendi quare timenda sit multum excommunicatio. Primo timenda est quia est ictus gladii spiritualis, qui magis timendus est quam materialis. De his gladiis legitur Lucae 22: "Ecce duo gladii hic."[1427] Augustinus etiam dicit de illo qui /p. 330/ excommunicatur quod gravius est hoc illi quam si gladio feriretur, si a feris devoraretur, si in flammis exureretur.[1428] Secundo timenda est excommunicatio quia excommunicatus est ut homo valde infirmus, qui nullum remedium vel medicinam potest habere; ipse enim separatus est a sacramentis Ecclesiae, quae sunt quasi medicinae. De quibus medicinis legitur Ecclesiastici 38: "Unguentarius faciens pigmenta suavitatis et unctiones conficiens sanitatis."[1429] Tertio vero timenda est quia excommunicatus est velut homo captus ab hostibus suis, omni auxilio destitutus et omni succensu, quia privatus est a communione fidelium, nec habet partem in aliquibus bonis quae fiunt ab Ecclesia. Ipse est similis illi qui cecidit in foveam sub onere, nec habet qui sublevet, et ideo vae illi. Ecclesiastes 4: "Vae soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se."[1430] E contrario vero dicitur Proverbiorum 18: "Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma."[1431] Quarto timenda est etiam quia excommunicatus est quasi infirmus habens morbum infectivum, qui a consortio hominum eiicitur. Ideo lepra ab omnibus timetur, quia morbus contagiosus est. Et multi sunt qui dicunt: "Alias infirmitates det mihi Deus, si sibi placuerit, sed a lepra me custodiat." Excommunicatio velut lepra spiritualis est. Unda lepra Mariae figurata est Numeri 12.[1432] Et in hoc excommunicatus deterior est ceteris peccatoribus, quia si alii peccatori loquor, vel alicui communico, qualiscunque sit, ex quo non est excommunicatus, non est mihi periculum; sed in excommunicato magnum est periculum. Unde aliqui sunt qui potius eligerent mori quam semel communicare cum deliberatione alicui excommunicato, et in casu non concesso. Et in veritate melius esset comedere cum porco quam cum excommunicato. Deterioris enim conditionis in hoc videtur esse excommunicatus quam infidelis. Unde 1 Ad Corinthios 5: "Si is qui frater nominatur /p. 330b/ inter vos est fornicator aut avarus, etc. Cum huiusmodi nec cibum sumere."[1433] Augustinus: "Eam nominationem intelligi voluit Apostolus quae fit in quenquam cum sententia in ordine iudiciario et integritate profertur."[1434] 1 Ad Corinthios 10 sic legitur: "Si quis infidelium vocat vos ad cenam et vultis ire, omne quod vobis oppositum fuerit, manducate."[1435] Quinto timenda est excommuniatio quia excommunicatus est quasi canis, cui, quia immundus, non licet intrare in ecclesiam. Et in veritate magis offenditur Deus quod ipse intrat ecclesiam Dei quam si unus canis intraret. Apocalypsis ultimo: "Foris canes."[1436] Et Ecclesiastici 13: "Quae communicatio sancti ad canem?"[1437] Sexto timenda est excommunicatio, quae est quasi membrum abscissum a corpore, quod nullius valoris est. Quid valet manus abscissa a corpore? Et sicut super omnia timenda est abscissio membri a corpore eius, sic nihil magis timere debet Christianus, quod est Ecclesia. Unde Augustinus super Iohannem: "Nihil sic debet formidare Christianus quam separari a corpore Christi. Iam non est membrum eius, iam non vegetatur spiritus eius."[1438] Septimo timenda est excommunicatio quia homo excommunicatus similis est palmiti abscisso a vite, qui minoris valoris est quam ceteri rami, postquam abscissus est, cum valde utilis sit cum viti adhaeret. Abscissus valet ad hoc ut in ignem ponatur; ex aliis ramis multa utilia fieri possunt, sed non sic ex palmite. Unde Ezechielis 15: "Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna silvarum? Nunquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricatur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcunque vas? Ecce igni datum est in escam."[1439] Et Iohannis 5: "Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis."[1440] Octavo timenda est excommunicatio quia ille qui excommunicatur Satanae traditur. /p. 331/ Sicut Ecclesia haereticos convictos relinquit saeculari potestati, ita illos qui excommunicantur potestati Satanae tradit. Unde Augustinus: "Omnis Christianus qui a sacerdote excommunicatur Satanae traditur. Quomodo? Quia extra Ecclesiam diabolus sicut in Ecclesia Christus."[1441] Ac per hoc diabolo traditur, quia ab ecclesiastica communione removetur. Et Apostolus 1 Ad Corinthios 5: "Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini nostri Iesu Christi tradere huiusmodi Satanae."[1442] Et loquebatur de Corinthio fornicatore, qui erat excommunicandus. Nono timenda est excommunicatio quia excommunicatus est sicuti infidelis. Unde Matthaei 18 dicit Dominus de excommunicando: "Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus."[1443] Decimo timenda est excommunicatio quia excommunicatus videtur esse deterior quam gentilis; est enim quasi apostata a Christiana religione. Unde communiter dicuntur excommunicati esse extra legem et extra Christianitatem. Et sicut deterioris conditionis est qui ab aliqua religione apostaverit quam ille qui nunquam in aliqua religio fuit, et ille qui degradatus est ab ordinibus susceptis deterioris videtur esse conditionis quam qui nunquam ordines suscepit, ita qui extra Christianitatem positus est propter culpam suam deterioris est conditionis quam qui nunquam Christianus fuit. Unde super illud "Sit tibi sicut ethnicus et publicanus" dicit Glossa: "Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit opera infidelium quam aperte infidelis."[1444] Iudaeus aliquam legem habet, licet non sibi sufficientem; gentilis etiam aliquam legem habet, saltem naturalem; sed excommunicatus nullam videtur habere, cum ille extra legem Christianorum dicatur esse, et non sit Iudaeus vel gentilis. /p. 331b/ Inutilis etiam videtur esse quoad Deum et quoad mundum. "Homo enim apostata vir inutilis est," ut legitur Proverbiorum 6.[1445] Undecimo timenda est quia isto peccato diabolus multos lucratur. Unde quidam diabolus loquens in quodam daemoniaco post multa adiurationes cuiusdam boni viri, dixit ei quod hoc erat peccatum quo plures lucrabatur.[1446] Unus enim excommunicatus una die quandoque facit peccare centum personas, dum facit eas communicare sibi. Duodecimo timenda est excommunicatio quia valde damnosa est. Aufert enim homini partem suam de omnibus missis et aliis bonis quae fiunt in Ecclesia Dei; quod non est parvum damnum. Quis enim digne sufficeret aestimare valorem unius missae? Et haec quae dicta sunt, de maiori excommunicatione intelligenda sunt.

De inobedientia contemnentium minorem excommunicationem.

Sequitur de peccato eorum qui contemnunt minorem excommunicationem, et ideo non timent communicare cum excommunicatis, licet communicandao minorem excommunicationem incurrant. Et notandum est quod ille qui communicat cum excommunicato peccat in se, et in eum cui communicat, et in illum pro cuius iniuria excommunicatio lata est, et in matrem suam Ecclesiam, et in patrem spiritualem qui fert sententiam, et etiam in Patrem caelestem. In se peccat quia non cavet sibi ab eo qui habet morbum contagiosum. In quo videtur minus se amare quam porcum suum; porco enim suo bene caveret ab alio porco qui morbum contagiosum haberet. In eum etiam cui communicat peccat, quia cum ipse sit infirmus ad mortem, ipse aufert ei remedium, vel saltem /p. 332/ minus efficax reddit dum confusionem ipsius minuit per quam corrigi debuit. Ecclesiastici 4: "Est confusio adducens gloriam."[1447] Et David: "Imple facies eorum ignominia," etc.[1448] Et Micheae 4: "Egredieris de civitate et venies in Babylonem, ibique liberaberis."[1449] Peccat etiam in eum pro cuius iniuria excommunicatio lata est, quia aufert ei rem suam. Peccat etiam in Ecclesiam, quam malo exemplo corrumpit et cuius societati praeponit societatem eorum qui sunt ut leprosi, imo sicut canes et porci. Peccat etiam in patrem spiritualem, cuius sententiam contemnit. Peccat etiam in Deum, quem in ministro suo spernit. Lucae 10: "Qui vos spernit, me spernit."[1450] Ipse potius amat privari mensa Dei, idest altari, quam mensa excommunicati; et potius amat societatem diaboli quam filiorum Dei. Ideo merito in inferno socius erit diaboli. Quidam ait in Vitis Patrum: "Qui non vult Ecclesiae ianuam humilius ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus intrudi."[1451]

De peccato indiscrete praecipientium.

Sequitur de peccato indiscrete praecipientium. Et notandum est quod multis modis indiscrete praecipit, vel cum superbe praecipit, iuxta illud Ezechielis 34: "Quod perierat, non quaesistis; sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia."[1452] Seneca: "Remissius imperanti melius paretur. Natura contumax est animus humanus, et in contrarium atque arduum nitens, facilius sequitur quam ducatur."[1453] Item indiscrete praecipit qui nimia vel nimis gravia praecipit. Matthaei 23: "Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum," etc.[1454] Actuum 15: "Quid tentatis Deum iugum imponere super cervices discipulorum quod nec nos neque patres nostri portare potuimus?"[1455] Item indiscrete praecipit qui praecipiendo sensum suum sequitur, sicut illi quibus Dominus dicit Matthaei 15: "Irritum fecisti mandatum Dei propter traditiones vestras."[1456] /p. 332b/ Et postea: "Sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum."[1457] Item indiscrete praecipit qui non beneplacitum Dei, nec utilitatem subditorum, sed propriam utilitatem praecipiendo quaerit. Et notandum quod praelatus in praecipiendo deberet esse minister Dei et deferre mandatum eis ad subditos, et mandando deberet Deo servire et subditis. Unde Augustinus in libro De moribus Ecclesiae, ubi ostendit omnem virtutem esse amorem Dei, dicit quod "iustitia est amor soli amato serviens, et ideo recte impetrans."[1458]

Sex quae debent probihere praelatos a multitudine praeceptorum.

Sex vero sunt quae deberent praelatos cohibere a multitudine praeceptorum. Primum est hoc quod primis parentibus leguntur duo praecepta fuisse facta. Genesis 2: "Ex omni ligno paradisi comedes; de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas."[1459] Et alterum eorum transgressi sunt. Secundum est hoc quod "nitimur in vetitum semper, cupimusque negatum."[1460] Sicut impetus aquae crescit obice invento, sic desiderium crescit illis qui non habent gratiam propter prohibitionem. De nullo alio fructu paradisi leguntur primi parentes comedisse, nisi de fructu vetito. Unde Ad Romanos 7: "Sine lege peccatum mortuum fuerat";[1461] et subditur paulo post: "Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit."[1462] Item eiusdem 5: "Lex subintravit, ut abundaret delictum."[1463] Tertium est hoc quod praelati potius deberent onera subditorum portare quam gravare. Unde Bernardus loquens praelatis: "Quid iugum vestrum super eos aggravatis quorum onera potius portare deberetis?"[1464] Et 4 Regum 2 dicit Eliseus ad Eliam: "Pater mi, currus Israel et auriga eius."[1465] Praelatus debet esse ut auriga, ut subditos regat, et currus, ut onera portet. Quartum est hoc quod qui nimis emungit elicit sanguinem, ut legitur Proverbiorum 30.[1466] Praelati /p. 333/ deberent esse ut matres lac dulcis doctrinae subditis propinando; sed aliqui hodie pro lacte propinant sanguinem peccati. Quintum est exemplum Christi dicentis Matthaei 11: "Iugum meum suave est, et onus meum leve."[1467] Ipse etiam legem novam dedit Matthaei 5, non imperando sed dulcedine praemii ad legis attrahendo amorem: "Beati," inquit, "pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum."[1468] Sextum est quod praelati adiutores debent esse salutis. Qui autem multa praecipiunt, potius salutem impediunt. Et notandum quod valde impii sunt tales praelati. Ipsi enim iugulant filios proprios; quot enim praecepta eis faciunt, tot eis laqueos ponunt. Unde accidit quod quem non strangulat unus laqueus, alius strangulat; et quem non capit diabolus laqueo uno, capit alio. Ipsi occasiones mortis ponunt iuxta filios suos, qui quasi phrenetici sunt cum deberent eos elongare ab eis. Ex morsu pomi venenati sunt homines quasi phrenetici, nisi per gratiam Dei sanati sint; et ideo noxia appetunt. Tales etiam praelati adeo arctant viam paradisi quod quando aliquis vult pedem ponere in via, ipse ponit extra viam. Ipsi etiam parvulos unius diei convalescentes a magna infirmitate ita onerant quasi essent fortes et sani. Parvuli unius diei sunt qui ad poenitentiam veniunt. Ipsi etiam convalescunt a magna infirmitate. Nullus tyrannus tot iniungit sub poena mortis temporalis quot ipsi iniungunt sub poena mortis aeternae.

Contra nimietatem praeceptorum in claustro.

Specialiter vero reprehensibilis est nimietas praeceptorum in claustris. Hoc est unum illorum trium quae solent religionem destruere. Argumentum habemus de hoc Genesis 2 in prima religione, quae fuit in paradiso terrestri, in qua duo praecepta data fuerant, et contra unum eorum factum est.[1469] /p. 333b/ Secundum est singularitas, de qua exemplum habemus Esaiae 14 de religione superna a qua Lucifer hoc peccato eiectus est. "Sedebo," inquit, "in monte testamenti," etc.[1470] Alii ministrabant iuxta illud: "Millia millium ministrabant ei," etc.[1471] Tertium est amor temporalium, de quo habemus exemplum Actuum 5 de Anania et Saphira, qui de abbatia Petri occasione temporalium perierunt.[1472] Sicut claustrales cavent ab aliis occasionibus peccandi, sicut a multiloquio, in quo "non deerit peccatum," ut legitur Proverbiorum 10,[1473] et a iuramento, ex quo sequitur frequenter periurium, sic deberent cavere a nimietate praeceptorum, ex qua frequenter sequitur transgressio.

Contra nimis facile excommunicantes.

Sequitur de peccato eorum qui nimis de facili excommunicant. A quo peccato deberent cohibere specialiter ista quatuor. Primum, quod excommunicatio est abscissio membri a corpore Ecclesiae. Unde omnia alia remedia deberent adhiberi antequam excommunicatio fieret, sicut membro infirmo adhibentur primo multa remedia, et si valere non possunt remedia, rescinditur, ne totum corrumpatur. Secundum est nobilitas corporis, a quo per excommunicationem membrorum rescinditur. Corpus enim illud corpus Christi est mysticum, scilicet Ecclesia. Si rex Franciae haberet infirmitatem in membro, non de facili abscinderetur membrum illud. Cum quanta igitur cautela abscindendum est membrum de corpore Christi? Totum corpus Ecclesiae contremiscere deberet quando unum membrum deberet inde abscindi; sicut accidit in corpore humano, quod totum corpus contremiscit si unum membrum sit amputandum. Tertium vero hoc est quod quando aliquis excommunicatur, ipso gladio quo percutitur Satanae traditur, /p. 334/ sine consilio et auxilio relinquitur, ut prius ostensum est. Non debet autem parva causa esse, pro qua mater filium gladio percutit, lupis infernalibus exponit, et infirmum ad mortem sine consilio et auxilio relinquit. Quartum vero est hoc quod frequentius excommunicationem non sequitur utilitas quam solebat consequi. Excommunicatio enim ad hoc solebat fieri ut illi qui excommunicabantur corriperentur, ne populus exemplo eorum corrumperetur; hodie autem contrarium accidit et frequenter qui excommunicantur excommunicationem contemnunt et ad peccata frena relaxant. Alii etiam corrumpuntur quia communicant eis. Unde remedium versum est in venenum. Ideo raro essent faciendae excommunicationes, praecipue generales, et raro essent constituendi canones latae sententiae.

De sententia iusta vel iniusta.

Et notandum quod ad hoc quod sententia sit iusta requiruntur tria, scilicet quod fiat ex certa causa sufficiente, et zelo iustitiae, et ordine iuris observato. Deficiente vero aliquo istorum, iniusta est; tamen ligat ex quo lata est ab illo iudice qui habet super hoc iurisdictionem canonicam. Et reservanda est ab Ecclesia militante. Fallit tamen hoc in duobus casibus. Unus est, quando lata est sententia post legitimam appellationem; aliud, quando continet intolerabilem errorem. Intolerabilem errorem intelligo, cum sic dixit excommunicans: "Excommunico te quia credis in Deum, quia non fornicaris, quia obediens es praelatis tuis," et similia. Excommunicatus vero iniuste sustinere debet patienter et humiliter excommunicationem, et praesentare se excommunicatori, offerens canonicam satisfactionem si in aliquo offendit, et sic instanter postulare absolutionem. Si sic fecerit, erit ei ad meritum. Unde Augustinus: "Qui /p. 334b/ iustus est et iniuste maledicitur, praemium illi redditur."[1474] Item Augustinus: "Aliud est sella terrena, aliud est tribunal caeleste; ab inferiori accipit sententiam, a superiore coronam."[1475]

Caput 39: De peccato vanae gloriae.

Sequitur de peccato vanae gloriae, de quo hoc modo agemus: primo ponemus ea quae possunt valere ad detestationem huius peccati; secundo ponemus divisionem vanae gloriae; tertio vero remedia contra illud peccatum. Est autem vana gloria secundum Augustinum "iudicium hominum de aliquo bene opinantium."[1476] Secundum Tullium vero vana gloria est magni dicti vel facti frequens fama cum laude.[1477]

De his quae faciunt ad detestationem huius peccati.

Ad detestationem vero huius peccati possunt valere verba sacrae scripturae quae illud dissuadent, ut est illud Proverbiorum 27: "Ne glorieris in crastinum."[1478] Et illud Hieronymi: "Non quaeras gloriam et non dolebis cum inglorius fueris. Qui laudem non appetit, contumelias non sentit."[1479] Secundo vero possunt valere ad hoc exempla. Inter quae praecipuum est exemplum Christi. Exemplum vanae gloriae vitandae dat Christus Matthaei 10, ubi duobus caecis quibus oculos aperuerat dixit: "Videte ne quis sciat."[1480] Et Matthaei 8 dixit leproso curato: "Vide nemini dixeris."[1481] Et eiusdem 14, ubi miraculo facto de quinque panibus et duobus piscibus compulit discipulos statim ascendere naviculam, ne vanam gloriam haberent de aliquibus quae audierant de miraculo illo.[1482] Et Lucae 10, ut reprehendit discipulos suos qui gloriabantur de miraculis factis: "Videbam, inquit, Satanam /p. 335/ sicut fulgur de caelo cadentem."[1483] Et Iohannis 8: "Ego gloriam meam non quaero," etc.[1484] Multi etiam antiqui patres fatuos se simulaverunt, ut cavere sibi possent a vana gloria. Unde cum quidam senex in spelunca sua requiescens rogaretur multis precibus a quodam saeculari sibi ministrante ut veniret orationem facturus super filium suum defunctum, et dum ille iret ad funus, occurrunt ei multi cum lampadibus suis in occursum eius, quia sanctus homo erat. Et cum videret senex, simulavit se stultum, expolians se vestimentis mittens ea in flumina, et stans nudus lavabat ea. Saecularis autem qui ministrabat seni erubuit, dicens populo: "Revertimini, senex noster perdidit sensum suum." Et veniens ad senem quaesivit quare hoc fecisset, quia omnes dicerent: "Daemonium habet senex." Cui respondit senex: "Et ego volebam hoc audire."[1485] Tertio potest valere ad detestationem eius peccati vanitas quae in ea est. Tantae autem vanitatis est pecatum istud quod licet omnia quae sub sole sunt vanitas sint, tamen vana gloria quasi vanissima hoc nomen sibi appropriavit. Potest autem dici vana gloria et quia "valet nihilum," et quia "vadit ad nihilum." Nihilum valet, quia nec corpori nec animae valet; imo plurimum animae nocet. Naturale autem est quod apprehendens in re apprehensa delectetur, et non e converso; ut visus delectatur in viridi colore, et non color viridis delectatur ex eo quod videtur. Sic videtur quod aliquis non debeat delectari ex eo quod creditur talis vel talis, sed potius illi qui vident eum bonum debent in eo delectari. Praeterea, quae utilitas est chimerae ex eo quod est in opinione hominum? Vel montibus aureis, ex hoc quod finguntur vel imaginantur ex hominibus? Sic nulla utilitas videtur esse homini ex hoc quod magnus est in opinione hominum. Qui autem appetit quod sit magnus vel bonus in opinione hominum, appetit ut videtur quod habeat tale esse quale habet chimera. /p. 335b/ Ad nihilum etiam vadit vana gloria. Cito enim fit ignominia superbi gloria, ut dicit Seneca.[1486] Sicut potest apparere in Domino Iesu Christo, qui in tanta gloria in Ramis Palmarum in Ierusalem susceptus est, et post ab eodem populo in eodem loco et in eodem tempore paucissimis diebus interpositis crucifixus est. Unde dicit Bernardus: "Ubi prius dictum fuerat ei, 'Benedictus qui venit in nomine Domini,' dictum est postea, 'Tolle, tolle, crucifige eum'; et qui prius vocatus fuerat 'Rex Israel,' postea audivit 'Non habemus regem nisi Caesarem'; et cui prius vestimenta prosternebantur aliena, suis postea spoliatus est."[1487] Quarto potest valere ad detestationem huius peccati fatuitas magna quae est in ea; quam fatuitatem insinuat Dominus Matthaei 25, ubi per fatuas virgines amatores vanae gloriae intelliguntur.[1488]

De octo vanitatibus quae sunt in vana gloria.

Et possunt octo fatuitates assignari quae inveniuntur in eo qui amat vanam gloriam. Prima est quod ipse permittit sibi illudi vilius quam illuderetur alicui caeco. Dicit enim diabolus ei: "Aperi os tuum et ego implebo illud." Et imponit ei diabolus, cum os desiderii aperuerit, vanam gloriam, quae nihil est, iuxta illud verbum Domini Iohannis 8: "Si ego gloriam meam quaero, gloria mea nihil est."[1489] Et fatuus credit os desiderii sui posse impleri. Secunda fatuitas est quod vanam gloriam, quae est ad instar puncti, gloriae aeternae praeponit; unde Gregorius: "Stultum est inde transitoria quaerere unde aeterna possumus habere."[1490] Tertia fatuitas est quod ipse ponit thesaurum suum in arca sine clave et sine sera, cum possit eam ponere in arca securissima, scilicet in arca conscientiae. Bernardus: "Fidelissimus suimet custos non tutum arbitratur labiis hominum committere gloriam suam, arcae sine clave et sine sera /p. 336/ nullaeque omnino clausurae nocere volenti. Non tutum plane, sed stultum est ibi thesaurum tuum recondere ubi non valeas resumere cum volueris. Si ponis in os meum, non in tua sed in mea est potestate, cum utique pro meo libitu vel te laudare possim vel derogare tibi. Sanum vas et inconcussum est conscientia, et servandis secretis idoneum, nullis patens insidiis, nulli violentiae cedens, nullo quippe oculo vel manui accessibilis, excepto duntaxat spiritui qui scrutatur etiam profunda Dei. Quicquid ibi reposuero, securus sum, quia non perdam; servabit vivo, defuncto restituet. Nam quocunque vado, ipsa mecum iter facit, secum ferens depositum quod servandum acceperat. Vivo adest, mortuum sequitur ubique gloria, vel confusio inseparabilis pro qualitate depositi."[1491] Quarta fatuitas est quod pretio illo quo potest emere regnum aeternum emit infernale patibulum. Quinta fatuitas est quod ipsa non curat qualis sit, sed qualis dicatur. Chrysostomus: "Hypocrita, ut quid non vis esse laudabilis, qui vis ut lauderis? Quod si formosum est apparere, formosius est esse."[1492] Sexta fatuitas est quod ipse care emit quod nihil scit valere, scilicet quod homines ferant bonum testimonium de ipso; cum testimonium illud a Deo, qui est eius iudex, non debeat recipi. Bernardus: "Ut quid alieno vel mei ipsius testimonio contentus sum, cuius nec vituperio reprobus, nec laude dignus inveniar? Si ante tribunal vestrum iudicandus astarem, merito de laude vestra gloriarer; nunc autem cum solius Christi iudicio sim praesentandus, quantae insaniae est mei vel alterius iudicio gloriari?"[1493] Sicut dicitur 1 Iohannis 5: "Tres sunt qui dant testimonium in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus."[1494] Et horum testimonio stabitur in omnibus. Septima fatuitas est quod ipsi volunt se regere secundum verba eorum quos sciunt fatuos esse, scilicet histrionum et aliarum vilium personarum. Octava fatuitas est /p. 336b/ quod amator vanae gloriae rem istam amat quam melius posset habere si non amaret; quia secundum verbum Philosophi hoc solum habet vana gloria quod se appetentes fugit et se fugientes appetit.[1495]

Quomodo hoc peccatum sit contumeliosum Deo et nocivum proprio subiecto.

Quinto potest valere ad detestationem huius vitii si ostendatur quam contumeliosum sit illud peccatum Deo et quam nocivum homini. Amator enim vanae gloriae contempto Deo creaturam deificat et se facit principium, dum de operibus factis gloriatur quasi a se ea habuerit; et proximum suum finem constituit, dum omnia opera sua facit ut videatur ab hominibus et sic idololatrat cum creaturam A et O constituat. Iohannis 5: "Quomodo potestis in Deo credere, qui gloriam ab invicem quaeritis, et gloriam quae a Deo solo est non vultis?"[1496] Amator vanae gloriae de ribaldo uno iudicem suum facit, et gloriam quae ab eo est gloriae Dei praeponit; quod non est sine magna contumelia Dei. Amator etiam vanae gloriae ipsum pulverem vanae gloriae Deo praeponit. Nocet autem hoc peccatum homini quia aufert ei bona temporalia et spiritualia. De temporibus autem patet, cum quotidie multi expendant sua propter vanam gloriam; quandoque etiam corpora sua propter hoc exponunt morti in bellis. Spiritualia etiam bona aufert. Licet enim amator vanae gloriae habeat similitudinem bonorum, tamen non habet vera bona. Sapiens: "Apud sapientes sunt honesta, apud vulgus vero simulacra rerum honestarum."[1497] Quidam senex in Vitis Patrum: "Sicut fieri non potest ut herba simul nascatur et semen, ita impossibile est ut laudem et gloriam saecularium habentes simul et fructum habeamus caelestem."[1498] Bonum etiam in mala convertit, et in servitute magna hominem ponit. Est enim servus amator vanae gloriae omnium illorum quorum iudicia timet, secundum illud Apostoli 1 Corinthiorum 4: /p. 337/ "Qui me iudicat, Dominus est."[1499] In potestate etiam est histrionum. Fingunt enim eum talem qualem volunt; quandoque enim annihilant eum, quandoque magnificant. Servus etiam est eorundem, ita ut det eis censum: veteres vestes super se et redimat se ab eis. Membra etiam Dei, idest pauperes, spoliat, ut tales qui sunt membra diaboli induat. Ponit etiam hoc peccatum hominem in magna instabilitate. Bernardus: "Qui conscientias suas in alienis linguis posuerunt, modo parvi, modo magni, modo nulli vident, prout linguis hominum eos laudare vel vituperare placuerit."[1500] Ipsi iuxta verbum Psalmistae "Ascendunt usque ad caelum et descendunt usque ad abyssos."[1501] Ipsi decidunt frequenter a cogitationibus suis, et frequenter faciunt talem saltum ad qualem voluerunt Iudaei cogere Christum, Lucae 4.[1502] Ipsi sunt quasi galli in turribus ecclesiarum positi et ad omnem ventum moventur. Ecclesiastici 5: "Non te ventiles in omnem ventum."[1503] Ipsi sunt arundo vento agitata. Ipsi sunt paleae, iuxta illud Iob 21: "Erunt sicut paleae ante faciem venti."[1504] Et Augustinus: "Adhibe oris iudicium, et scies quid palea, quid granum."[1505] Istud vitium magnas vires habet. Augustinus: "Quas vires nocendi habet vana gloria, non sentit nisi qui bellum ei indixerit. Quod etsi cuiquam facile est laudem non appetere cum negatur, difficile est tamen ea non delectari dum offertur."[1506] Gregorius: "Aliquantulum facile est humanam laudem non appetere, difficillimum oblatam respuere. Vana gloria illos vicit qui cetera vitia vincunt."[1507] Hieronymus: "Difficilius arrogantia caremus quam auro vel argento et gemmis. Interdum enim his abiectis gloriosis tumemus sordibus."[1508] Augustinus: "Sunt qui de contemptu inanis gloriae vanius gloriantur."[1509] Amator enim vanae gloriae maledictus est. Maledictus enim est qui partem suam facit deteriorem, quod facit cum vanam gloriam prae ceteris rebus eligit. Vana gloria est deterior ceteris possessionibus, et quia /p. 337b/ brevior--unde Iob 20: "Gaudium hypocritae ad instar puncti"[1510]--et quia multos dominos habet homo de possessione illa; unde ab uno aufertur, cum aliis conceditur, et ideo nunquam pacifice possidetur. Quando enim quis ab uno laudatur, ipse vituperatur a multis. Praeterea nihil prodest ista possessio et ultra modum constat, nec solum perditur, imo etiam perdit possessorem suum. Oseae 4: "Gloriam eorum in ignominiam convertam."[1511] Et Apocalypsis 18: "Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum."[1512] Hoc vitium post alia remanet. Unde in libro Prosperi: "Cum omnia vitia superaverit homo, manet periculum, ne mens sibi conscia potius in se quam in Domino glorietur."[1513] Vitium illud invadit res sacras, cum alia vitia eas fugiant. Committitur etiam hoc peccatum in ecclesia in servitio divino et meliores in ecclesia nititur maculare, scilicet religiosos; succumbere etiam facit viros religiosos spirituales in bello spirituali, sicut humilitas facit triumphare. Sicut enim Dominus virtutem tribuit ei qui de victoria dat ei gloriam, sic vires non subministrat ei qui furatur ei gloriam.

De diversis quibus vana gloria comparatur.

Ultimo possunt valere ad detestationem huius peccati figurae quibus hoc peccatum figuratur in sancta scriptura. Notandum ergo quod vana gloria quandoque pulvis vocatur. Hic est pulvis quid adhaesit pedibus discipulorum, ut legitur Matthaei 10.[1514] Ideo autem pulvis vocatur, ut ostendatur quod sicuti pulvis minima pars terrae est; sic vana gloria minimum est inter temporalia bona. Et sicut pulvis oculum corporis incidens gravat vel caecat, sic vana gloria oculum intentionis. Vocatur etiam vana gloria ventus, ut insinuetur fatuos esse qui eam esuriunt; ventus enim hominem inflando et nocet potius quam prosit. Oseae 12 /p. 338/: "Ephraim pascit ventum."[1515] Ieremiae 22: "Omnes pastores eius pascet ventus."[1516] Ventus iste videtur esse levis, tamen transfert montes a regno Dei ad regnum diaboli, viros scilicet spirituales, qui dicuntur montes; unde: "Levavi oculos meos in montes."[1517] Ventus iste magnas naves submergit in mari huius mundi. Ventus iste valde timendus est. Ducit enim in infernum quasi imperceptibiliter eos qui videntur ire in paradisum. Vana gloria etiam vocatur oleum, Matthaei 25, ubi dicitur: "Quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum."[1518] In suavitate enim similis est oleo, in veritate autem gladius est insensibiliter hominem occidens. Vocatur etiam flos, in hoc quod cito arescit; Esaiae 28: "Erit flos decidens gloria exultationis."[1519] Vocatur etiam vipera, Actuum 28, ubi legitur quod vipera manui Pauli adhaesit;[1520] ut ostendatur quod sicut vipera si manui adhaeserit cito excutitur, sic vana gloria, si se immisceat bono operi, cito excutienda est. Figuratur etiam vana gloria per uxorem quam dominus Ioseph sibi solam retinuerat, ut legitur Genesis 39;[1521] ut ostendatur quod Dominus de operibus nostris vult gloriam habere, sed utilitatem eorum nobis relinquit. Qui autem partem Dei sibi usurpat, scilicet gloriam, merito partem suam amittet, scilicet utilitatem vel mercedem aeternam. Figuratur etiam vana gloria Matthaei 14 per saltatricem quae caput Iohannis fecit amputari.[1522] Unde posset multum timeri ille qui hanc saltatricem videt ante se, praecipue si cogitet quod millibus hominum caput amputari fecit; non caput asinium, neque caput sui corporis, sed caput nobilissimum, quod est Christus, amputat. Ideo specialiter timendum est vitium istud, quia insidiatur oculo spirituali, scilicet intentioni; qui oculus si nequam fuerit, totum corpus caecum erit, idest tota congeries operum, Matthaei 6.[1523]

De divisione vanae gloriae.

Sequitur de divisione vanae gloriae. Notandum ergo quod gloria primo dividitur /p. 338b/ in vanam et veram gloriam. Vera vero dividitur in veram simpliciter, et veriorem, et verissimam. Vera gloria est simpliciter bonum testimonium conscientiae, quando scilicet aliquis nullius peccati conscius sibi est; unde Apostolus 2 Corinthiorum 1: "Gloria nostra haec est testimonium conscientia nostra."[1524] Verior vero gloria est quando dulcedo Spiritus Sancti manifeste sentitur, quando scilicet Spiritus Sanctus dat testimonium spiritui nostro quod filii Dei sumus. Verissima est gloria aeterna. Vana vero gloria dividitur in gloriam diabolicam et humanam. Diabolica est quando aliquis gloriatur de malitia. Unde David: "Quid gloriaris in malitia," etc.[1525] Poeta:

Humana vero dividitur in carnalem et spiritualem. Carnalis est gloria mundanorum, quae est in decore vestium et huiusmodi. Spiritualis vero est ut gloria hypocritarum.

De his quae valent ad detestationem gloriae carnalis.

Notandum vero est quod carnalis gloria comparatur lumini quod de nocte videtur, in die vero non. Sicut quidam vermes qui dicuntur noctilucae, et squamae piscium, et ligna putrida, sic apparent divites huius saeculi nunc lucidi et clari, dum nox est ignorantiae et culpae; in futuro vero tenebrosi erunt, quando erit dies Domini magnus, scilicet in die iudicii. Comparatur etiam gloria illa hirundini, quae avis picturata est et velociter volat. Velociter enim transit mundi huius gloria et depicta esse videtur. Unde Tobiae 2 dicitur quod de nido hirundinum calida stercora ceciderunt, quae Tobiam excaecaverunt.[1527] Quod verbum expositum est in tractatu de avaritia in Apostolo, in quo avaritia diversis infirmitatibus comparatur.[1528] Gloria etiam carnalis est velut pulvis calens oculos hominum excaecans. Est etiam flos qui a pueris huius mundi, vel potius a puerilibus, colligitur. De hoc flore legitur Ieremiae 48: "Date flores Moab, quia florens egredietur," etc.[1529] Et Esaiae 40: "Omnis caro faenum, /p. 339/ et omnis gloria eius quasi flos agri."[1530] Gloria ista vere inspicienti ignominia est. Unde 1 Macchabaeorum 2: "Gloria hominis stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur."[1531] Gloria peccatoris est caro eius, quae est stercus, idest saccus stercorum, et vermis, idest esca vermium. Licet vana gloria ab omnibus hominibus sit timenda, praecipue tamen a claustralibus contemnenda est. Hieronymus: "Prima virtus monachi est iudicia hominum contemnere."[1532] Non solum non deberet laetari vel gloriari claustralis cum laudatur, imo deberet turbari. Unde Beata Virgo cum dixisset eam angelus gratia plenam et benedictam in mulieribus, "turbata est in eius sermone."[1533]

De octo remediis contra vanam gloriam.

Sequitur de remediis contra hoc peccatum, et octo sunt remedia contra ipsum. Primum est absconsio; unde Esaiae 32: "Erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate."[1534] Et in Vitis Patrum: "Sicut thesaurus manifestus cito minuitur, ita virtus quae libet deperit publicata."[1535] Nam sicut cera a facie ignis solvitur, ita et anima per laudem dissoluta ab intentione sua perit. Hoc remedium figuratum est Exodi 4 in manu Moysi quae leprosa erat, et cum missa esset in sinum eius, facta est sana.[1536] Gregorius: "Ille debet publicare bonum quod agit qui perfecta humilitate fundatur et nulla elatione contingitur."[1537] Secundum remedium est demissio, scilicet ut homo descendat ad propriam infirmitatem. Sicut faciunt equitantes quando nimius ventus flat et transeunt per pontem, qui descendunt ne ventus eis noceat, sic qui laudatur recurrere debet ad infirmitatem suam, et videbit se falso laudari, et sic potius erubescat quam glorietur. Boethius: "Qui falso praedicantur, necesse est ut suis laudibus erubescant."[1538] In Vitis Patrum quidam frater requisivit abbatem Pemenem si melius esset remotus quam cum aliis manere. Respondit abbas: "Homo si /p. 339b/ seipsum reprehendat, ubique potest consistere; si autem se magnificat, nusquam stat."[1539] Tertium remedium est consideratio ignis infernalis vel purgatorii. Hoc remedium insinuatur nobis Actuum 28, ubi Paulus viperam manui adhaerentem excussit in ignem.[1540] Quod spiritualiter fit quando consideratione poenae qua vana gloria punietur homo vanam gloriam a se abiicit. Quartum remedium est consideratio gloriae aeternae; quia secundum Gregorium vilescunt temporalia dum considerantur aeterna.[1541] Et spiritualiter vilescit vana gloria si consideretur gloria vera. Quintum remedium est consideratio vilitatis vanae gloriae; quod patet ex hoc quod venalis est, quod notatur Matthaei 25, ubi dicitur: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes," etc.[1542] Testimonium venale repellendum est. Apparet etiam vilitas vanae gloriae ex vilitate personarum apud quas habetur. A vilibus etiam personis quomodo potest quis habere gloriam nisi vilem? Praeterea odiunt bonum et diligunt malum. Et propter hoc testimonium eorum repellendum est, et de bono et de malo; de altero ratione amoris, et de reliquo ratione odii. Amor autem vel odium veritatis nescit iudicium, secundum Bernardum.[1543] Sextum remedium est consideratio magnae infidelitatis quae est in hoc peccato. Valde enim infidelis est qui Deo aufert partem suam quam in bonis suis sibi retinuit. Bene deberet homini sufficere pars illa quam Dominus ei concessit, cum Domini sint omnia. Exemplum fidelitatis habemus 2 Regum 12 de Ioab principe militiae, qui sic scripsit ad David: "Dimicavi adversum Rabbat, et capienda est urbs aquarum. Nunc congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo adscribatur victoria."[1544] Bernardus: "Revera fidelis famulus es, si de multa gloria /p. 340/ domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nihil in manibus tuis adhaerere contingat."[1545] Si quis super pauca fidelis inveniretur, ipse super multa bona domini sui constitueretur. Gloria vel laus quaedam probatio hominum est utrum Deo sint fideles vel infideles; unde Proverbiorum 27: "Quomodo probatur in conflatorio aurum et in fornace argentum, sic probatur homo ore laudantis."[1546] Septimum remedium est quod quando offertur homini gloria, ipse offerat eam regi gloriae cuius est, dicens: "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam."[1547] Et illud: "Gloria in excelsis Deo."[1548] Si quis ita assueverit, vana gloria non tantam viam habebit contra eum quantam vim habebat prius. Octavum remedium est quod homo opus illud cui vana gloria adhaeret dimittat, cogitans illud opus esse amissum et potius de illo esse flendum quam gloriandum. Quod remedium figuratum est Genesis 39 in hoc quod Ioseph reliquit pallium cui domina sua adhaeserat.[1549]

Caput 40: De hypocrisi.

Dicto de peccato vanae gloriae, dicendum est de hypocrisi, quia hoc peccatum procedit propter hoc quod aliquis amat vanam gloriam et in se simulat sanctitatem. Agemus autem hoc modo de peccato isto: primo ponemus ea quae faciunt ad detestationem huius peccati; secundo assignabimus diversas species hypocrisis.

De octo quae faciunt ad detestationem hypocrisis.

Notandum ergo quod octo sunt quae possunt valere ad detestationem huius peccati. Primo, verba sacrae scripturae quae illud dissuadent, ut est illud Ecclesiastici 1: "Ne fueris hypocrita in conspectu /p. 340b/ hominum,"[1550] et illud Deuteronomii 22: "Non indueris veste quae ex lana linoque contexta est."[1551] Per linum, quod subtilius est, cogitationes intus subintelliguntur; per lanam, quae alba est, opera exterius lucentia. Unde in hypocrita sub lanae grossitie linum latet, quia sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet; et ob hoc claustrales non lineis induuntur ad carnem. Haec dissuadetur Matthaei 6, ubi sic legitur: "Cum facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt."[1552] Et post: "Cum oratis, non eritis sicut hypocritae tristes."[1553] Secundo potest valere ad detestationem huius peccati si hypocrita diversis generibus rerum comparetur.

Quibus rebus assimilatur hypocrita.

Notandum quod hypocrita est simia diaboli, volens imitari filios Dei. Quod filii Dei faciunt ad sui decorem, ipse facit ad sui iugulationem; sicut refertur de quadam simia, quae cum vidisset quomodo quidam rasor rasisset, postea voluit imitari eum, et iugulavit se. Ipse etiam similis est sterquilinio nive cooperto, quod est exterius candidum, interius fetidum. Ipse etiam est ut sepulchrum exterius dealbatum, intus vero plenum ossibus mortuorum, ut legitur Matthaei 23.[1554] Item similis est vasi exterius mundo, interius sordido. Item est ut cygnus extra candidus, intus habens carnes nigras. Item similis est struthioni, quae similes pennas habet accipitri, ut dicitur Iob 39: "Penna struthioni similis est pennae herodii et accipitris. Quando derelinquit ova sua in terra."[1555] Hypocrita derelinquit in terra ova sua dum de operibus suis solam mercedem terrenam quaerit. Unde peccatum hypocrisis prohibitur Levitici 11, ubi prohibemur comedere cygnum et struthionem,[1556] idest assimilari eis. Item hypocrita est lupus pelle ovina indutus; unde Matthaei 5: "Attendite a falsis /p. 341/ prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium; intrinsecus autem sunt lupi rapaces."[1557] Est etiam angelus tenebrarum transfigurans se in angelum lucis,[1558] et daemonium meridianum,[1559] et latro qui a sinistris cum Domino pependit,[1560] et martyr diaboli. Et sicut viri sancti dicunt Domino, "Quoniam propter te tota die mortificamur,"[1561] sic possunt dicere ei hypocritae, "Quoniam contra te mortificamur tota die." Hypocrita est Simon Cyrenaeus crucem ferens alienam;[1562] unde Bernardus: "Fructum faciunt, sed non suum."[1563] Hypocritae autem aliqui cum Simone Cyrenaeo crucem ferunt, sed alienam, quia amore gloriae quod non amant facere compelluntur. Hypocrita etiam est arundo vento agitata, iuxta illud Matthaei 11: "Quid existis videre in desertum? Arundinem vento agitatam?"[1564] Hypocrita ad modum arundinis non habens radicem intentionis fixam in solido, idest in aeternis, lanuginem habet pro fructu; Sapientiae 5: "Spes impii quasi lanugo."[1565] Lanugo haec vana gloria est quam hypocrita totis viribus amplectitur. Sapiens: "Virtutis fructum sapiens in conscientia, stultus autem in gloria ponit. Intus vacuus est, extra lucet, omni vento tentationis agitatur. Manum innitentis sibi perforat, quia homines in eo confidentes decipit."[1566] Hypocrita est vulpes, animal scilicet fetidum et dolosum, cuius pellis praevalet carni; unde Ezechielis 13: "Quasi vulpes in deserto prophetae tui, Israel."[1567] Hypocrita etiam similis est Sichem, qui circumcidit se ut Dinam in uxorem haberet; non tamen circumcisio illa servavit eam a gladio Simeonis et Levi.[1568] Sic quidam ab aliquibus malis abstinent ut ecclesias habeant; non tamen propter hoc gladius verbi divini debet eis parcere. Ubi homo videt quod prodesse possit, cum constet omnia mala esse quae fiunt ambitiosa intentione. Hypocrita se mortuum simulat mundo, cum in veritate vivus sit, donec habeat unam magnam praelationem, in qua deliciis vacet, et tunc vere patet /p. 341b/ quod vivus est. Sicut fabulose dicitur de vulpe, quae mortuam se simulavit donec posita fuit super quadrigam in qua erant gallinae, et tunc comedens gallinas se vivam ostendit. Ipsi etiam sunt mercatores pellium anguillarum, dum exteriorem conversationem hominibus vendunt. Tertio potest valere ad detestationem huius peccati poena quam scriptura eis minatur. Et est una poena quod non videbunt Dominum nisi convertantur; Iob 13: "Non veniet in conspectu eius omnis hypocrita."[1569] Nec mirum cum Deus non sit ante faciem hypocritae; omnia enim opera sua facit ut videatur ab hominibus. Hoc est unum quod multum placet Deo, quod homo cor suum semper habeat ad Deum; unde super illud Psalmi "Firmabo super te oculos meos,"[1570] dicit Glossa in persona Dei: "Non auferam oculos meos a te, quia tu semper levas oculos tuos ad me."[1571] Alia poena est vilificatio magna, quae sequitur hoc peccatum et in futuro et saepe in praesenti; Iob 20: "Si ascenderit usque ad caelos superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur."[1572] Quarto potest valere ad detestationem huius peccati hoc quod hypocritae vix convertuntur. Cuius rei triplex ratio potest assignari. Prima est quia hypocrita veniam vix petit a Deo; unde super illud Iob 36 "Non clamabunt cum vincti fuerint,"[1573] dicit Gregorius: "Vincti non clamabunt, quia humanae laudis aviditate superati sanctos se esse, miseri etiam cum in peccatis moriuntur, putant."[1574] Secunda est quia Spiritus Sanctus fugit eos, sine quo converti non possunt; Sapientiae 1: "Spiritus Sanctus disciplinae effugit fictum,"[1575] idest, hypocritam qui fingit se Dei amicum cum sit inimicus. Tertia est quia diabolus nescitur esse in eis, et ideo non inquietatur ibi, et ideo dormit ibi diu; Iob 40: "Sub umbra dormit in secreto calami."[1576] Quarta etiam ratio potest assignari /p. 342/ quod hypocritae defendunt se cum arguuntur, unde Iudicum 1 dicitur: "Fuit Dominus cum Iuda, et montana possedit, nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis turribus abundabant."[1577] Hoc est, in curribus eorum falces, quae erant sibi obviantia et adversantia secabant. Habitatores vallis sunt hypocritae, qui reprehensores suos convitiis scindunt. Propter quod scirpo comparatur hypocrita; Iob 8: "Nunquid virescere potest scirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua?"[1578] Glossa: "Scirpus est iuncus vacuus, carectum manum laedit."[1579] Sic hypocrita gratia vacuus est et correctionem non recipit, sed ad dilaniandam vitam prorumpit, tanquam exprobatio alterius criminis abstersio sit proprii. Quinto potest valere ad detestationem huius peccati si ostendatur quam nocivum sit homini. Ad quod signandum fermento comparatur Lucae 12, ubi legitur: "Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis."[1580] "Modicum enim fermenti," iuxta verbum Apostoli, "totam massam corrumpit."[1581] Sic peccatum istud hominis opera falsificat; unde opera hypocritae sunt velut falsa moneta extra deaurata. Sunt etiam velut poma arborum quae inveniuntur in arboribus quae sunt circa Mare Mortuum, quae usque ad maturitatem sunt viridia; matura si incidas, favillas intus invenies. Videntur enim opera illorum meritoria esse, sed in futuro erunt materia ignis infernalis. Hoc peccatum imperceptibiliter hominem occidit. Unde hypocritae videntur vivere vita animae cum mortui sint. Unde Apocalypsis 3: "Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es."[1582] Sexto potest valere ad detestationem huius peccati si ostendatur magna fatuitas hypocritarum, qui carne et sanguine suo oculos hominum pascunt. "Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes," ut legitur Matthaei 6.[1583] Ipsi enim quotidianis cruciatibus mercantur cruciatum aeternum. Ipsi etiam aliis operantur. Opera enim illorum aliis per bonum exemplum prosunt /p. 342b/, sibi vero nocent, similes candelae, quae alio illuminat et se consumit. Septimo potest valere ad detestationem huius peccati hoc quod toties Dominus in evangelio hypocritas reprehendit. Matthaei 7: "Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo."[1584] "Hypocritae, bene de vobis prophetavit Esaias," eiusdem 15.[1585] Et in multis aliis locis. Octavo vero possunt valere ad detestationem huius peccati octo maledictiones quas Dominus hypocritis facit Matthaei 23; quarum prima est: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum caelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare."[1586] Secunda: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum, oratione longa orantes; propter hoc amplius accipietis iudicium."[1587] Tertia: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos."[1588] Quarta est: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, misericordiam, et fidem."[1589] Quinta est: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia."[1590] Sexta: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vera plena sunt ossibus mortuorum."[1591] Septima: "Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum," etc.[1592] Octava: "Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: 'Quicunque iuraverit per templum, nihil est; qui autem iuraverit in aurum templi, debitor est," etc.[1593]

Quare Dominus in evangelio ita persequitur hypocritas.

Sed cum hypocritae videantur utiles esse Ecclesiae, bonum exemplum aliis praebendo et hostes Ecclesiae terrendo, sicut formido terret aves in horto, et diabolum incarceratum teneant, ne ad alios possit transire, quaeritur quare Dominus /p. 343/ hypocritas ita persequitur. Praeterea dicit Hieronymus super Esaiae 9: "Prima tabula post naufragium est abscondere peccatum suum et non publicare."[1594] Item minus malus videtur qui malus est interius tantum quam qui malus est interius et exterius. Minus peccare videtur qui tantum peccat in Deum occulte peccando quam ille qui peccat aperte, cum peccet in Deum et in proximum. Ad quod dicendum est quod hoc habet locum cum aliquis peccatum suum occultaret bona intentione, ne alios corrumperet; sed aliud est ubi peccatum occultat ut Ecclesiam decipiat et quando sanctitas simulatur. Simulata enim aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Et sicut dicit Hieronymus super Esaiam: "Levius est de duobus malis aperte peccare quam sanctitatem simulare."[1595] Causa autem quare Dominus ita persequitur hypocritas potest esse haec, quia ipsi proditores sunt, simulantes se esse ex parte Dei et sunt ex parte diaboli. Videntur etiam esse amici et sunt inimici; et ideo multum Ecclesiae Dei nocere possunt. Unde haeretici per hypocrisim homines decipiunt, et Antichristus, qui caput erit malorum, homines per hypocrisim decipiet. Sapiens: "Nullae sunt occultiores insidiae quam quae latent in similitudine officii."[1596] 1 Timothei 4 Spiritus Sanctus manifeste dicit quod "in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium."[1597] Hieronymus: "Simulata aequitas non est aequitas sed duplex iniquitas."[1598]

De tribus speciebus hypocrisis.

Sequitur de speciebus hypocrisis. Et possunt distingui tres species ipsius hypocrisis. Prima est quando aliquis coram hominibus simulat se obedire Deo et in occulto non timet offendere Deum. Secunda est quando in occulto et in aperto bona opera facit ut sanctus ab hominibus /p. 343b/ videatur. Tertia est quando aliquis minorem hypocrisim relinquit, ut in maiori et in subtiliori hypocrisi permaneat; ut cum aliquis requisitus an ieiunet, dicit, "Deus scit," ut dicatur, hypocrita non est. In prima specie bonitas in operibus exterioribus tantum apparet. In secunda vero, et in occultis et in apertis. Sed non in intentione. In tertia vero specie praetenditur bonitas intentionis. In prima multum occultatur diabolus, in secunda magis, in tertia vero maxime.

Pars iv: De octo remediis contra superbiam.

Postquam posuimus ea quae possunt valere ad detestationem superbiae in communi, et posuimus divisiones pertinentes ad hoc peccatum et membra prosecuti sumus, ultimo tangemus aliquid de remediis contra superbiam. Et causa brevitatis ponemus octo. Remedium primum est consideratio melioris. Gregorius: "Sicut incentivum elationis est respectus deterioris, ita cautela humilitatis est consideratio melioris."[1599] Secundum remedium est cohabitatio humilium. Sicut enim ille "qui communicaverit superbo, induet superbiam," ut dicitur Ecclesiastici 13,[1600] sic qui communicaverit humili induet humilitatem. Episcopus Parisiensis Odo despectiores pauperes semper ante se ponebat in mensa, et alios ex latere. Requisitus est autem quomodo posset hoc tolerare. Respondit quod quidam nobilis miles eum hoc docuerat, scilicet Iob 5, qui dicit: "Visitans speciem tuam non peccabis."[1601] Tertium remedium est consideratio vilitatis corporis. Quae vilitas praecipue apparet in conceptione--tunc enim est sperma vile--et in fine--tunc est cibus vermium; in medio autem vitae est vas stercorum; unde Micheae 6: "Humiliatio tua in medio tui est."[1602] Hieronymus: "Quomodo superbit qui semper secum sentinam portat?"[1603] /p. 344/ Quartum remedium est exemplum Christi. Bernardus: "Medicina tumoris hominis est humilitas Christi. Erubescat homo esse superbus, quia humilis factus est ipse Deus."[1604] Intolerabilis est superbia quod miles sedebat super scamnum cum rex iuxta eum sedeat ad terram. Quintum remedium est consideratio vilis servitutis in qua homo est si superbus est; quia ipse servus est diaboli. "Ipse enim est rex super omnes filios superbiae," ut legitur Iob 41.[1605] Sextum remedium est consideratio illius districti iudicis, quod specialiter erit ad humiliandum superbos; ubi iudicium durissimum his qui praesunt fiet, ibi Dominus retribuet abundanter facientibus superbiam. Esaiae 2: "Dies Domini super omnem superbum et arrogantem."[1606] Esaiae 28: "Pedibus conculcabitur corona superbiae."[1607] Septimum remedium est miseria huius mundi; unde Iob 6: "Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum";[1608] spiritum inquam superbiae. Octavum remedium est consideratio infirmitatis quae in nobis est tam ex parte corporis quam ex parte animae. Ex parte animae adeo infirmi sumus ut nec levi cogitationi possimus resistere, nec verbum modicum sustinere, quin ab illo deiiciamur. Ad modicum etiam flatum suggestionis diabolicae igne infernali toti succendimur, et cuncta bona quae fecerimus amittimus. Ex parte etiam corporis adeo infirmi sumus ut nec pulicibus resistere possimus. Augustinus: "Homo dicit tibi convitium, et tumes et iratus es; pulicibus resiste, ut dormias."[1609] Ad distemperantiam etiam febrilis caloris, vel ad unum parvum apostema in cinerem vel pulverem corpus nostrum resolvitur. Unde quidam dicit:

Ecce repentina modicaque occasio febris
Dissolvit toto quodcunque paravimus avo.[1610]

End of Tractatus de Superbia.