Prepared by Richard Newhauser, January 11, 1995
Tractatus I: De vitiis in communi
- Pars I.
- 1. Quod vitia summa diligentia sint vitanda, tribus
rationibus ostenditur.
- 2. Quod Deus summe odiat peccatum, triplici ratione
ostenditur.
- i. Illud, quod maxime videtur odire, scilicet diabolum, non
odit, nisi ratione peccati, et eum amaret, si peccatum non esset
tanquam creaturam suam.
- ii. Deus non habet ita bonum amicum in celo nec in terra,
quem non haberet odio ad mortem, si inveniret peccatum mortale in
eo.
- iii. Deus filium suum crucifigi voluit, ut cum eo peccatum
crucifigeretur.
- 3. Quod peccatum noceat homini, quattuor rationibus
ostenditur, et enumerantur sex, que peccatum aufert homini.
- i. Nihil potest homini nocere, nisi per peccatum.
- ii. Nihil est homini adeo salubre, quod peccatum non reddat
ei noxium.
- iii. Meliori parti hominis nocet, scilicet anime.
- iv. Peccatum omnia bona aufert homini, et fere omnia mala
infert.
- 1. Aufert Deum.
- 2. Aufert regnum eternum.
- 3. Aufert fraternitatem ecclesie.
- 4. Aufert bona ecclesie.
- 5. Aufert bona propria.
- 6. Aufert homini seipsum.
- 4. Quod vita vitiorum sit aspera et molesta in presenti,
tribus rationibus ostenditur.
- i. Per iustitiam Dei, que non sinit dedecus culpe esse in
homine absque decore vindicte.
- ii. Opus vitii est in extremis, sicut opus virtutis est in
medietate.
- iii. Vitium innaturale est, sed virtus est secundum naturam.
- 5. Peccatum ergo demonibus placet, Deo summe displicet, et
homini summe nocet (conclusion).